CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 133783 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/133783.

Nodus 133783 in documento kunic-r-epigr.xml


109. In Tullum maledicum. Dente malo absentes gaudes quod rodere, Tulle, Nempe audis magno praeditus ingenio, Salsusque et lepidus; quae dicis non sine risu Laudantur multis omnia laetifico. Sed tibi ne nimium placeas tamen. Hos dare plausus Praesenti suerunt scilicet; abfueris Ut paullum, nemo est, quin, quod facis, hoc tibi reddat, Nec magno, pravo sed vocet ingenio, Nec salsum et lepidum, nigrum at plenumque veneni, Nec dignum laetis plausibus, ast odio. Horum aliquam posses si partem audire, pigeret Posthac absentes rodere dente malo.