CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 133663 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/133663.

Nodus 133663 in documento kunic-r-epigr.xml


106. In Licinium de generis nobilitate gloriantem. Clarum saepe genus jactas male degener. Unde Sis, quid opus sciri, Sis, quid opus sciri] Krša : Scis quod opus fieri Radelja qui nihili es, Licini? Quem nihili esse omnes scimus, quid scire necesse est, Queis ortum, infelix, duxeris a proavis? Inachidam vel te quantumvis, vel, magis istud Si forte arrisit, dicito Cecropidam: Inachus et Cecrops insigni laude feruntur, Tu tamen, his ortus, non minus es nihili.