CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 133535 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/133535.

Nodus 133535 in documento kunic-r-epigr.xml


103. In Cinnam nequiter simplicem Nil tegit atque suam quod cuivis Cinna profatur Nequitiam, simplex dicitur eximie; Nam cur non audax potius, cassusque pudore, Atque gravis castis auribus atque animis? Improbus et patrat quod turpia nequiter et quod Narrat, quae patrat nequiter, improbior. Nequitiae finem quum vir pervenit ad ipsum, Tum amat ipse suam prodere nequitiam.