CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 133294 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/133294.

Nodus 133294 in documento kunic-r-epigr.xml


96. Valedicit importuno interpellatori. Non satis est praesens quod me vexare, Nearche, Usque soles, omnique excruciare modo, Usque mihi mandans aliquid, mittensque, vocansque, Atque jubens fieri quae tibi semper opus? Non satis haec; absens absentem ni male plectas Compellans multo creber epistolio, Atque alia atque alia obtrudens mandata molestus? Quae posthac mens est omnia negligere, Atque odium vitare istud; nec velle tuis jam Rebus, sed capiti consuluisse meo, Quem miserum misere quondam tua dicta necabant, Et miserum misere nunc tua dicta necant.