CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1332316 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1332316.

Nodus 1332316 in documento paulo-p-memoriale.xml


1395

Die dominicali penultimo madii, accepta fuit nobis per regem terra Pagi, quam dicto die, mandato eiusdem regis, intromisit Ioannes Cubretich de genere Cubrianorum.

Die martis in festo Sancti Viti, 15. mensis iunii, exeuntibus rectoribus Iadrae, ser Georgio de Zadulinis. ser Thomasio de Petrizo et me Paulo de Paulo, nos habendum (facultatem) rectorum cum quattuor adiunctis nobis per consilium secretum Iadrae, videlicet ser Crescio de Nassis, ser Andrea de Cirisogonis, ser Cosa de Begna et ser Marino de Ginano, liberavimus a carceribus domini archiepiscopi iadrensis et de eius conspectu presbyterum Bartuzium et Bartum, quos dedimus domino Paulo Michalivich vicebano. Die crastina 16. mensis iunii nos praedicti rectores et antedicti quattuor adiuncti, una cum domino archiepiscopo praedicto, domino vicebano recipienti nomine regio, restituimus, dedimus et consignavimus thesauros et res pagensium ecclesiarum, quae erant in manibus domini archiepiscopi praedicti, et hoc in praesentia comitis Ioannis Cubretich, tunc praesidentis in Pago; et hoc fuit in sacristia ecclesiae Sanctae Anastasiae de Iadra, quos thesauros et res idem vicebanus eodem die in duobus capsis clausis aftixis et sigillatis tribus sigillis, videlicet domini archiepiscopi praedicti, sui, ac nostrae communitatis, suo nomine, praesentibus nobis rectoribus et adiunctis, in monasterio Sancti Nicolai monialium de Iadra depositavit, praesente comite Ioanne praedicto.