CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1332136 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1332136.

Nodus 1332136 in documento paulo-p-memoriale.xml


1393

Die primo mensis ianuarii, nocte, circa primum somnum, combustae fuerunt quattuor stationes iuxta bechariam in opposito domus eorum de Georgiis, cum certis domunculis.

Die 7. mensis februarii banus Vulch cum exercitu suo applicuit personaliter in Carinum. Die mercurii 12. predicti mensis huiusmodi novum venit Iadram, videlicet quod banus praedictus captivavit priorem Auranae et comitem Michloss de Palisna, fratrem eius, comitem Ostrovize, et voluit habere castra Vranae et Ostrovize . — Eodem die venit Iadram, causa visitandi corpus beati Simeonis, comes Draghissa, frater praedicti domini bani, cum uxore sua et quibusdam aliis .

Die iovis 6. mensis martii, ivi ambasciator ad comitem Sibenici una cum ser Mazolo de Fanfogna et idem ambasciator (eundo) solus ad magnificum dominum Vulch banum Clissiam, recessit a Iadra.

Die martis 6. mensis madii, ego una cum Crescio Raynerii ambasciatores communitatis Iadrae, ad componendam pacem inter Tragurinos, qui sunt in Tragurio et extra, recessimus a Iadra.

Die 3. mensis iunii creatus fui procurator generalis venerabilis domini Stephani abbatis Sanctae Luciae de Besca. Instrumentum procurationis scripsit magister Bandinus senior.

Die veneris 10. mensis octobris applicuit Iadram dominus Antonius Cicchi de Arimino, iudex ad civilia Iadrae deputatus.

Die mercurii 12. mensis novembris applicuerunt Iadram domini Nicolaus episcopus corbaviensis et Ioannes episcopus nonensis pro tractanda pace et concordia inter dominum banum Ioannem, comitem Segniae, et communitatem nostram.

Die vero sabbati sequenti, electus fui una cum dominis Iacobo de Raduchis, ser Crescio de Nassis et ser Cosa de Begna per consilium sapientum Iadrae ad contirmandam dietam concordiam cum ipsis dominis episcopis, pro parte nostrae communitatis.

Die sabbati penultimo mensis novembris Segniae obiit comes Anz, tunc temporis Sclavoniae et Chroatiae banus, et die lunae sequenti sepultus fuit ibi apud fratres minores.