CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1331450 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1331450.

Nodus 1331450 in documento paulo-p-memoriale.xml


1382.

Die 11. mensis septembris in aurora obiit serenissimus princeps Lodovicus rex Ungariae et hoc in Ternovia. Unde translatum fuit corpus eius in Albam Regalem, ubi 16. dicti mensis fuit sepultum. Deinde cras hora tertiarum, videlicet 17. mensis praedicti, domina Maria filia senior antedicti regis in civitate praedicta coronata fuit in regem, in cuius coronatione multi milites facti sunt.

Die 8. mensis octobris, Iadrae, in cancellaria mediocri, comes Butcho, olim comitis Budislavi, nomine suo, fratrum et nepotum suorum ex una parte, ex alia dominus vir Ottonellus de Discalciis, legum doctor et vicarius Iadrae, ser Crescius de Zivalellis, ser Damianus de Nassis, ser Lodovicus de Georgiis rectores, ac etiam ser Saladinus de Saladinis, ser Crescius de Nassis, ser Cosa de Begna et ego Paulus de Paulo, nomine nostro ac totius civitatis nostrae, habentes auctoritatem super hoc a consilio duodecim sapientum , fungentes plena potestate a generali consilio, iuravimus invicem et vicissim unitatem, fraternitatem et amicitiam perpetuam et iuvare alter alteri toto posse et scitu, semper in fidelitate et fidei constantia dominarum nostrarum reginarum et sacrae coronae Ungariae.