CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1329989 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1329989.

Nodus 1329989 in documento zamagna-b-idyllia.xml


Idyllium III.

Pastor quidam Amaryllidis amore correptus cum eadem conqueritur, quod male eius amori puela respondeat.

Delicias sequar ipse meas Amaryllida: caprae Per iuga pascuntur lascivae, ac Tityrus una est. Tityre, pasce capras, et pastas fontis ad undam, Ante alios dilecte, age, Tityre, et inter agendum, Namque caper Libycus cornu ferit ille, caveto. O formosa Amarylli, quid ah non sponte sub antrum Invitas, velut ante, tuum, crudelis, amantem? An tibi nunc odii sum causa? et simus, et esse Iam videor propius mento deformis adunco, Nympha, tibi? laqueo coges me perdere vitam. Ecce decem tibi mala fero: sunt arbore lecta, Qua legere et voluisti. iterum cras altera carpens Lecta feram; tantum tu nostras aspice curas. Atque utinam nunc factus apis tua murmure rauco Ingrediar sub tecta, interque halantia lapsus Gramina tecum hederae filicisque in tegmine ludam! Nunc scio, quid sit Amor: numen grave. pressa leaenae Ille hausit quondam puer ubera; mater et ipsum Eduxit querceta inter, qui vulnere saevo Me crucians imos flamma depascitur artus. O blanda obtutu, penitus lapis, o mea nigro Nympha supercilio, ne me complexibus arce, Osculer ut caram: sunt dulcia et oscula vana. Ni facias, mens est subito discerpere serta, Mollia pallidulis hederae quae plexa corymbis, Atque apio bene olente, tibi servo. hei mihi luctus Quam gravis incubuit! tu nil miserere querentis? Nudus ab aërio scopuli iam vertice in aequor Insiliam, observat thynnos ubi proximus Olpis; Et si non moriar, casu laetabere nostro. Novi equidem: nam tristis ego dum nuper ad artes Me solitas verti, cupiens, num fida maneres, Noscere, non pressum strepitu dedit omina laeta Telephilon, sed lenta manu male tabuit herba. Dixit et Agroeo, dum forte legabat aristas Messorum elapsas manibus, non inscia vates Vera monens cribro; toto me corde perire. Heu miserum, nullam tibi nostri in pectore curam. Ipse capram geminos enixam corpore foetus, Albentemque tibi servo. Mermnonis habendam Hanc sibi iamdudum nigra orat Erithacis: illi Et dabo, tu vanum quoniam sic, improba, ludis. En oculus dexter saliit mihi: numquid eamdem Prospiciam? hac tereti modulabor carmina pinu Innixus, si forte meos si forte dolores Respiciat; neque enim est totos adamantina sensus. Hippomenes, caram voluit quum vincere nympham, Poma manu retinens plantis pernicibus omne Emensus spatium est. Atalanta ut vidit, ut arsit, Vt penitus toto concepit pectore amorem! Duxit et ex Othry vates armenta Melampus In Pylon; inque manus cessit formosa Bianti Illa parens genitura decus clarum Alphesiboeam. An non et pascit niveas in collibus agnas Dum puer, in furias Venerem sic egit Adonis, Vt gremio complexa nec ipsa in morte relinquat? Felix indomito pressus languentia somno Lumina et Endymion; felix, o candida Nympha, Ipse etiam Iasion, laetus qui munera sensit, Quanta nefas ulli sperare audita profano. Heu caput indoluit; nil curas? carmina ponam, Stratus et heic iaceam. vivi proiecta vorabunt Membra lupi; id suavi sparget tua guttura melle.