CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 132995 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/132995.

Nodus 132995 in documento kunic-r-epigr.xml


83. De Glaucia sene amari se a puellis judicante. Ultra dena aevo progressus Glaucia lustra, Pulchrum et floridulum se putat esse tamen, Illius et captas forma languere puellas, Certatimque illi dicere blanditias, Et si qua ingemuit forte illi proxima, retur Fixam angi telo corda cupidineo. Quid? Caret ergo oculis? Speculum non consulit unquam, Non rugas? Canum non videt ergo caput?