CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1325137 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1325137.

Nodus 1325137 in documento kalic-a-adventu.xml


In adventu Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Domini Gregorii Lazzari Ordinis Sancti Benedicti Congregationis Melitensis Ad archiepiscopatus Ragusini solium evecti Oratio habita atque elucubrata a Reverendo patre Fratre Archangelo Callich Ordinis Praedicatorum Concionatore praeclaro ac Congregationis Ragusinae Sancti Dominici tertio generali vicario In Metropolitana Ragusina Ecclesia Die 12.ma Martii 1778

Cum multa sapienter a maioribus nostris instituta, ac posterorum moribus commendata fuerint, tum nihil sane praeclarius quam quod totius urbis laetitia omniumque Ordinum splendore ac frequentia eam diem celebrare voluerunt, qua Ragusinus pontifex ad capessendam ecclesiam primum accedit, ut ei amplissimus deferretur honos, qui amplissima ac praestantissima auctus dignitate non tam humanam, quam divinam quamdam potestatem accepisse dignosceretur. Quod si anteactis temporibus ingenti laetitiae ac voluptatis incremento dies hujusmodi aliquando fuerit peracta, hodiernam profecto eo jucundius, eo laetius celebrari inspicio, ut nedum civium ora vultusque exhilarari, verum etiam templa ipsa et parietes exultare videantur. Quae enim aequior, quae uberior communis gaudii causa potest suppetere, quam quae spem certam communis boni communisque felicitatis firmam expectationem et excitat et auspicatur? Qua propter licet pauci sint, praesul optime, aut sanguinis propinquitate aut necessitudinis vinculo tibi conjuncti, qui tam eximia tua amplitudine privatis de causis gaudeant tibique fausta apprecantur, posse neminem tamen in tanta civium multitudine reperiri arbitror, qui propinquorum amicorumque vota non exequet et hanc diem prae caeteris nitidiorem sibi fauste et feliciter illuxisse non fateatur. Quis enim tam rudis, quis tam ignarus rerum quem lateat quibus laetitiae signis, quibus festivis plausibus ac vocibus tum primum accedentes 4 Ad ... evecti: omittit D 6 atque elucubrata: omittunt A, B 6 a Reverendo patre A, B: a patre lectore D 8-9 Concionatore praeclaro ... generali vicario: omittunt A, B 17 accedit A, B: accederet D 29 posse A, B: pene D 33 plausibus ac: omittit D duces regesque ab immanioribus etiam populis excipi soleant, quod hi in spem venient, illos sibi suisque rebus facile profuturos, quamvis non semel accidat ut spe frustrati eosdem sentiebant suis commodis infestos, ut a communi felicitate curanda alienos adeoque doleant, eos amoris ac benevolentiae suae injuriis et detrimentis vicem rependere. Verum immortales sint Deo optimo grates, qui cum ita te Ragusinae ecclesiae praefecerit amantissimum ac diligentissimum parentem est elargitus. Qua de re cum praeclarae tuae virtutes Ragusinae Reipublicae moderatoribus jamdiu fuerint perspectae, quisque te, cum primum fas esset, et praesulem praedicebat futurum et jam privatis suffragiis te unum dessignabat. Attamen verebantur ne diuturni temporis cursu quid fatale acciderit, ne te mors immatura, si minus naturae, omnium saltem votis praeriperet. Verum omnipotentis Dei consilio, cui maxime cura fuerat, et Constantinopolitanae ecclesiae lacrymis modum imponere et Ragusinae votis indulgere mira et inopina ratione utrique optime consultum est ut illi antecessor tuus regendis populis sub immani Turcarum jugo degentibus usu ac disciplina apprime idoneus praesul assignaretur. Tu vero huic nostro tranquilla pace fruenti praeclaris insignitus virtutibus obvenires. Jure igitur ac merito Ragusina civitas suam sibi gratulatur felicitatem cum in te praesule sit nacta virum qui, parenti optimo simillimus, et fovebit eam benevolentia singulari, et sollicitudine ac diligentia summa administrabit. Benevolo me dicentem animo audiatis, praesul optime, amplissimi cives et multa si minus concinne, multa minus eleganter dixero, id exili meo ingenio tribuatis. Non enim orationem mihi, at me orationi potius defuisse non diffitebor. Quod si mihi munus ornandi tui justisque et absolutis laudibus efferendi hodierna die constitutum esset, haud ignoro non hinc dicendi initia fore petenda, quae enim informando homini ad rectam vivendi rationem ac compescendis moderandisque humanis affectibus a natura comparata sunt, virtutes tuas oratione primum prosequi par esset. Quantus certe et quam latus mihi pateret aditus, si series tota vitae tuae foret expendenda, si domestici recessus penetrandi, si quotidianae exercitationes explorandae! An silentio tacitus praeterirem solitudinis studium ab ineunte adolescentia sponte susceptum totoque vitae curriculo ita sancte servatum, ut semper 3 sentiebant A, B: sentiant D 6 te D: omittunt A, B 12 omnipotentis Dei A, B: Summi Numinis D 31 exercitationes explorandae A, B: exercitationes et opera exploranda D monasticos parietes magnatum aedibus, tacitos Melitae et Tauridis recessus urbis celebritati, silentium conventibus hominum viriliter praetuleris? Quanta laudum tuarum seges assurgeret, quanta dicendi suppeteret copia, si tuam in Deum pietatem, si monasticae paupertatis et frugalitatis studium, vitae severitatem, morum innocentiam pro dignitate ac merito fas esset explanare? Quae enim a primo tyrocinii tempore severioris vitae hauseras documenta, ea pariter ad seniles usque annos insculpita animo exercere non destitisti, nedum cum privatus viveres, quin etiam praefectus coenobii cum auctoritate polleres, cum emineres dignitate, ut ne latum quidem unquam a suscepta via deflexeris. Sed quid hisce immoror? Quando nam exordium sumam, ut institutum meum prosequar? Equidem intelligo plurima in te divinarum convenisse ornamenta virtutum, sed singulare quidpiam atque eximium prae se fert benevolentia tua, ex qua ad omnes pene Ragusinos cives uberrimus hodiernae voluptatis et laetitiae cumulus pervenit. Quis enim non gestiet laetitia nec voluptate perfruetur, si hujusmodi viro subesse atque parere contingat, cujus animus sit patria charitate et benevolentia imbutus atque instructus? Quotus quisque est qui ignorat hanc in quolibet optimo imperatore tanquam principem virtutem inesse opportere? Quodcumque imperium publicae felicitatis et commodi causa institutum est. Qua de re totis animi viribus atque ingenii tuendis civium vitae atque fortunis, inimicorum vi atque injuriis propulsandis, malis amovendis bonisque augendis operam sedulo navare munus est eorum qui imperii gubernacula tenent, ut si leges civibus condant, si inimicis bellum parant, si reis supplicia poenasque decernant, non nisi ut tranquillitati Reipublicae et saluti consulant. Verum qui haec omnia fieri possunt, quin diligantur tanquam filii quorum causa haec fiunt? Aut quid amplius parentes filiis charissimis praestare poterunt? Si enim parentibus, quod vitam et spiritum hausimus, referre debeamus, quod vita felici et tuta fruamur imperantibus; quod si a parentibus enutriti, hoc ipsum imperantium est, quorum studio vitae necessariis abundamus; quod si a parentibus honore et divitiis aucti, non sine imperantium favore et beneficio qui haec contulerunt accepimus. Qua propter qui de Republica benemeriti sint 4 studium A, B: amorem D 16 hujusmodi A, B: omittit D 18 quolibet optimo A, B: optimo quoque D 19 inesse A, D: esse B 21 vitae atque A, B: omittit D 21 inimicorum A, B: hostium D 22 malis...augendis A, B: omittit D 24 si inimicis bellum parant A, B: si bellum hostibus inferant D 29 referre debeamus A, B: referendum est D imperatores, quin etiam qui privati cives pro salute patriae quidpiam praeclare gesserint patres patriae appellati consueverunt. Itaque si hominum in homines imperium benevolentia et amore maxime continetur, quonam modo divinum Iesu Christi regnum contineri oporteat? Regnum hoc charitate constitutum est, charitate regitur atque consistit. Qua de re ille summus christianae reipublicae imperator, quibus administrandae ecclesiae vices contulit, praeclaram virtutem tamquam caput et fundamentum et commendavit plurimum et imperavit. Quod si ita sit, nonne jure ac merito praestantissimo huic muneri abeundo aptissimum te fuisse dixerim? Quid enim benevolentia tua praeclarius, quid illustrius inveniri aut excogitari potest? Proh Deus immortalis! Quanta humanitas tua et urbanitas, quae verborum et sermonis suavitas, qui amoris et lenitatis sensus! Cujus audita conquaestio a te aut durius exceptum, aut superbe repulsum, aut verborum acerbitate fuisse affectum? Nemo sane est quem non summa facilitate et comitate complexus sis neque enim eos tantum viros nomino qui nobilitate, potentia et dignitate caeteros antecellunt neque etiam familiares et amicos ex quorum societate quidpiam jucunditatis aut commodi reperis, sed omnes quicumque illi sint quos nunquam noveris, quibuscum nulla tibi sit necessitudinis, domicilii aut civitatis societas et conjunctio. Quare non alienae dignitatis celsitudo nec ulla beneficiorum magnitudo, nihil utilitatis aut commodi inflexit animum tuum, sed natura finxit ad omnem humanitatis comitatisque rationem. Quid igitur mirum si tibi in more positum ac solemne fuerit dissimulare injurias, illatas facile remittere, ingratos fovere, invidos humanitate demereri, immeritos etiam beneficiis cumulare iisque operam, studium ac laborem impendere ut et bene et male de te meritos insigni amore devincires. Quamquam quae dixi praeclara et gravia sint, attamen majora et graviora dicenda supersunt. Quae enim benevolentiae tuae in socios instituti potest par oratio inveniri? Is sane tuus fuit in eos animus et voluntas, ut quolibet commodo ac voluptate, immo vero etiam vita ipsa 4 modo A, B: omittit D 4 Iesu A, B: omittit D 6 imperator A, B: moderator D 7 praeclaram virtutem A, B: virtutis decus D 8 commendavit A, B: commendavit plurimum D 15 facilitate et A, B: omittit D 16 nomino A, B: commemoro D 16 qui nobilitate, potentia et dignitate A, B: qui sunt omni obsequio prosequendi, quod genere, dignitate et potentia D 16 caeteros D: caeteris A, B 17 amicos A, B: amicos quibus reddere grati animi est, quod D 20 Quare A, B: Qua de re D tibi fuerint chariores. Quis unquam labor deterruit studium tuum, quae voluptas amorem continuit quin ipsis, cum opus foret, operam quantam posses praestares? Video sane his quae commemoro renovare praeteritam doloris tuae acerbitatem et nondum obductas animo vulnerum cicatrices recrudescere et exasperari; verum etsi nihil hac laetissima die quod maerorem afferat recensere mihi fas sit, sine, quaeso, illa obiter commemorare, quae cum et instituti mei ratio et tanta beatissimorum hominum expectatio postulat, praeterire nefas existimarem. Nescio quo Dei optimi consilio fit, nisi forte ut hoc etiam tibi laudis et gloriae accedat, quam laudabili vitae genere regendique sapientia et felicitate jam pridem illustraveris, te eam pene collapsam erexisse ac velut e cineribus eruisse, paucis abhinc annis labefactatam ruere Melitensem monachorum familiam tum vetustate originis, tum generis nobilitate, doctrina, dignitate, privilegiis praestantissimam. Angebatur dolore animus tuus, communi calamitate vehementer afflictus, verum non nihil levabatur spe, fore ut eorum, quotquot supererant sociorum vita diutius fruereris. Verum, proh dolor! cum talia cogitares nec quidpiam fatale suspicari posses, charissimus sodalis e vivis sublatus est. Quid tibi durius, quid acerbius unquam accidere potuit? Sed nondum hoc gravi dolore paululum lenito en alter, en tertius immatura morte eripitur. Quot inflicta animo et vulneribus superaddita vulnera. Testes appello funerum spectatores quique tibi parentalia persolventi praesto fuerunt, quoties dum sacra perageres verba proferre ac lacrymas cohibere nequiveris. Cujus calamitatis imaginem et doloris tui acerbitatem recolenti mihi occurrit miserrima calamitas et acerbissimus dolor Sedeciae qui postremus regnum Judae obtinuit. Vidit enim ille miserrimus jussu impiissimi Nabucodonosoris singulos coram sibi necari charissimos filios ac sublata penitus regia stirpe Judaicum regnum everti funditus atque deleri. Tu quoque nonne conspexisti doloris socios dilectissimos et, si non hominum feritate, immatura, fatali morte peremptos atque his extinctis nonne veritus es aut tecum perituram aut si te sublato superesset brevi congregationem omnino interituram? Verum non ita fractus es animo neque omnem abjecisti spem, quin iterum te duce, te auctore reviviscat pristinus monastichorum splendor, etsi enim ille necatis filiis non alios quos regni haeredes faceret suscipere potuisset. Te quos in demortuorum locum 11 erexisse B, D: rexisse A 15 afflictus A, B: affectus D 20 en alter D: omittunt A, B 27 singulos A, B: omittit D 28 stirpe D: stipite A, B adscisceres neque mens neque ratio defecit. Cum igitur tanta sit tua in omnes comites benevolentia, ut nullum sit hominum genus quod non charissimum habeas, quanta fore quis ignorat in eos, quos tibi natura cives adjunxit, eximia virtus tua necessitudine obstrinxit, divini numinis consilium, quos regendos tradidit, tamquam filios copulavit? Quis igitur est tam abjectus genere, quis tanta inopia praessus, cui ad te facilis non patebit aditus? Quis aliena potentia fraudibus, injuriis afflictus quem non reficies atque recreabis? Quidquid est in te virtutis et facultatis, hoc tu ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad levamen et auxilium calamitosorum offeres, exhibebis, impendes. Verum non is ego sum qui benevolentiae et amoris officiis tantum civilis aut ecclesiastici regiminis summam absolutam contineri existimem; quin eorum qui reguntur diligentem curam gerere eisque sollicite providere, muneris pars sit praecipua et maxima. Quin immo quodnam est istud tam inauditum genus amoris qui curae et sollicitudinis expers sit et vacuus? Aut quis parentum, quos teneat filiorum amor, illis omni diligentia providere detrectaverit? Qua de re illud cuique ecclesiae gubernatori, non secus ac parenti optimo, propositum esse arbitror, quod intueri semper et quo omnes animi ingeniique vires intendere debeat: obnoxios cives rectis moribus instituere ac disciplinis. Paucis verbis rem complexus sum, sed quanta sit et quam late pateat, quis ignorat? Quem fugit, quot sunt partes quibus recta civium institutio comprehenditur? Ut si omnia pro dignitate prosequi vellem, non tam orationi meae copia, sed modus esset quaerendus. Attamen ad haec summa capita redigo: religio, mores, doctrina, sacramenta, ecclesiastica munia, ecclesiastici ordinis decor, jura, judicia. Harum rerum tot atque tantarum vigilem custodem atque patronum magni animi est, magnae fortitudinis magnaeque constantiae. Etenim in magno civium numero haud parva multitudo est eorum qui virtutis hostes acerrimi omnia subrui vellent nec leges spernere, religionem negligere, sacra contemnere, jura evertere, judiciorum vim tollere vereantur. Qua propter necessario fit ut iis qui ecclesiae gubernacula tenent et suis cervicibus tantam molem sustinent, 1 adscisceres A, B: sufficias adsciscere D 2 comites A, B: comitas et D 6 tanta A, B: tam D 7 injuriis A, B: injuria D 8 atque A, B: ac D 9 tu A, B: totum D 12 civilis aut ecclesiastici A, B: cujuslibet D 14 immo omittit D 15 tam inauditum omittit D 20 verbis omittit D 23 prosequi A, B: persequi D 25 ecclesiastica A, B: ecclesiae D 25 ecclesiastici omittit D magni sint experiendi labores, acres inimicitiae adeundae, graves subeundae tempestates cum multis audacibus, improbis, nonnumquam etiam potentibus dimicandum. Est labor utique pericula magna fateor. Sed mihi omnis oratio est cum virtute, non cum dessidia, cum sapientia, non cum voluptate, cum iis qui se Deo, qui ecclesiae, qui civium saluti, non qui comparandis opibus, conquirendis honoribus, delectationi percipiendae natos arbitrentur. Haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia, haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur posteritatique propagantur. An illos in laude positos videmus qui in id toto studio incubuerint ut frequenti famulatu, splendido apparatu, ampla domo et sumptuoso cultu victuque atque opibus plurimum abundarent? Sed haec quae ecclesiasticos viros dedecent, missa facio. Commemorabo quae nonnullam laudem mereantur. An tanti habiti sunt ut eorum memoria, sermonibus litterisque mandata ad haec usque tempora viguerit, qui templa extruxerint, refecerint, ornaverint, praedia amplificaverint, redditus auxerint, bona plurima ecclesiae comparaverint? Levia haec sunt, nec magnopere laudanda. At qui malos mores represserunt, qui virtutem ac viros bonos formant, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi ecclesiam defenderunt, ii summis laudibus digni praesules, ii patres, ii lumina et decora habiti, quin eorum plures in albo caelitum relati et totius christiani orbis cultu et obsequio venerati. An commemorem Chrysostomum qui cum acriter in vitia inveheretur bis maluit de Bizantio quam de officio ac de sententia decedere? An Ambrosium quem potestas imperatoria atque majestas nunquam de suscepto cursu et severitate potuit dimovere? An Thomam Cantuariensem, illum quem nulla vis, nullae minae, nulla invidia flectere aut labefactare potuerunt? Sed quid ego vetera atque externa, licet praeclarissima, exempla referam? Habuit ecclesia Ragusina viros fortes studio, ingenio, virtute praestantissimos et (ut omittam qui ab hac nostra aetate longius abfuerunt) cives nostros quos ipsi novimus, quorum ora aspeximus, quorum gesta sumus admirati, Gallani, Franchi, Miglcovich, Lupi, Pugliesi, quorum laudem et gloriam nulla temporis diuturnitas nec ulla rerum vicissitudo delere aut extenuare poterit. 2 nonnumquam etiam potentibus dimicandum A, B: saepenumero dimicandum D 11 sumptuoso A, B: voluptuoso D 12 haec omittit D 12 facio A, B: faciam D 17 laudanda A, B: praedicanda D 25 cursu A, D: ausu B 27 vetera A, B: vetusta D 28 viros A, B: praesules viros D Quod si haec in illis tam ampla tamque summa extitere, in te vero neque mediocria sunt nec imparia, ut te cuilibet sapientissimo et diligentissimo haud vereor comparare. Quis enim te gubernandi scientiae doctior, quis diuturna exercitatior regendi consuetudine? Qui florente aetate, cum primum licuit, domesticum regimen assecutus ad haec usque tempora tenuisti, ut non tam alienis praeceptis imbutus, sed ipso rerum usu edoctus didiceris, quales qui praesunt esse deceat. Expletis itaque minoribus dignitatibus ad supremum abbatis gradum quam celerrime evectus es, in quo viginti annis et amplius constitisti, atque hoc tam diuturno temporis cursu, quae hujus artis pars est, quae tam subtilis ratio quam non perceperis atque ebiberis? Quae tua in praecipiendo modestia, quae in regendo prudentia, quantum in providendo studium atque solertia! Quae vigilantia ne vetustis legibus et monasticis institutis observantia, ne Deo, ne templis sacrisque rebus cultus ac religio deesset! Quae sollicitudo ne imminutum solitudinis studium, ne mutua pax et concordia dissoluta concideret! An defuit animus quin non recta improbares, vitia argueres, noxios etiam justis poenis mulctares? Neque comitati obfuit severitas neque severitatem lenitas dissoluit. Sic rem omnem absolvisti ut sine ulla offensione et justa reprehensione curriculum diuturni regiminis percurreris. Testis Melitense coenobium, cui decem annos praefuisti, ut te expleta provincia proficiscentem flens sit prosequutum tuique desiderio flagrans iterum sibi praefici expostulaverit. Testis suburbanum hoc coenobium quod tibi iterum iterumque subjici atque parere malluerit teque a sinu suo recedere numquam passum est, ex quo te fuerat assecutum. Testis... quos amplius testes ego appellem? An coenobium quod in Tauride constitutum est? Verum decebatne, quaeso, virum hujusmodi coenobio, quod nullis constaret hominibus, nisi tecto et parietibus praeficere? Qua de re eorum laudo consilium qui te regendis humanis societatibus idoneum illis tantum praefecerint, quae frequenti monachorum coetu constarent. Itaque cum tantum fuerit omnium desiderium tui, eorum votis tum factum est satis, cum totius Benedictinae familiae abbas generalis renunciatus es: qua propter non singulari tantum, sed universis coenobiis, non minoribus solum, sed gravioribus etiam viris qui auctoritate prae caeteris eminerent praefuisti. Quanta igitur dignitas tua et amplitudo! Sed quid si dixerim te iterum nullo interposito temporis intervallo eodem munere 22 sibi A, D: tibi B 24 est A, B: sit D 28 laudo A, B: sane laudo D donatum? Quid si tertio prorogatum regimen pronunciaverim? Verum qua ratione fieri potuit ut tertia vice eodem loco constituereris? Nonne hac antea inauditum, nonne a monachorum moribus alienum, nonne legibus vetitum? Quin a quonam constitutus es? An tuorum nutu et voluntate? Non ego rem tanti putarem: ii enim te probe norunt et ex diuturna regendi consuetudine virtutem tuam perspexere. An Ragusinorum civium suffragiis? At non magnopere mirarer: etenim licet privatis vita tua contineretur parietibus, nemo est nostrum qui tua gesta non perceperit quotidianis sermonibus relata. Mirum sane te ab eo qui procul abest, qui te nunquam viderat, qui summis et gravissimis rebus curisque distentus in luce christiani orbis versatur, praeter legem moremque vetustissimum suprema qua pollet in ecclesia auctoritate Apostolico diplomate Melitensibus monachis tertio praefecit Romanus pontifex. Quanta igitur virtus tua et regendi scientia est, quae nedum familiarium sermonibus et Ragusinorum civium ore celebrata, inter domesticos parietes atque hujus urbis moenia viguerit, verum etiam extra ditionem Ragusinam eruperit, Romam pervaserit, ad pontificis solium et aures pervenerit, ut ipse abs te non judicaverit leges praeterire, consuetudinem negligere, ut tibi eandem dignitatem servaret. Quid igitur tibi defuit, quin gradum facere atque hac tanta Ragusini pontificis dignitate et amplitudine augeri dignus putarere? Quae ars, quae ratio, quae disciplina? An cura, sollicitudo, vigilantia, fortitudo, prudentia? Quid igitur te praesule religionis integritati pertimescendum? Etsi enim teterrima illa pestis atque effraenis sentiendi libido longe lateque diffusa ita infecerit animos, eorum praecipue qui genere praestant aut qui sapientes videri volunt, ut se vulgo haud praecellere nobilitate arbitrarentur, nisi a vulgari recepta opinione religionis et divinitatis recesserint, neque sapientiae laudem assecuturos putant, nisi nova et portentosa dogmata in religionem invexerint, quanto tu Ragusinam civitatem vallo quantisque praesidiis obfirmabis, ne tanta pernicies e proximis regionibus 5 Non ego A, B: At non ego D 9 qui te nunquam viderat omittit D 11 versatur A, D: verseretur B 13 praefecit Romanus pontifex A, B: praefectum Romano pontifice D 20 Quid igitur... dignus putarere A, B: Haecine igitur virtus non in publicam Ragusinae civitatis lucem proponeretur? Aut quid defuit quin ad summum rerum fastigium evehi mereretur D 23 Quid igitur A, B: Quid erit igitur D 25 lateque diffusa A, B: lateque toto orbe diffusa D 27 arbitrarentur A, B: arbitrentur D 28 assecuturos A, B: consequturos D 30 e proximis regionibus omittit D transvecta hoc loco consideat neve catholicae religioni labem afferat, quae publicae felicitatis libertatisque robur et praesidium jamdiu nobis est constituta. Quid sacris legibus et christianae morum disciplinae? Equidem doleo hanc optimo cuique civium quam bene morati ac sapientes viri saepe alibi deflere solent, hujus urbis calamitatem esse deplorandam, cum abjecta veteri vivendi consuetudine morumque severitate exterarum gentium nova vitia et pravos mores susceperit. Verum quid non movebis pro tua virtute atque animi fortitudine ut insita vetustate vitia obsolescant, aut ne saltem nova invehantur atque in dies magis invalescant. An ecclesiae juribus? Cum ecclesia plura divino jure sibi exposcat, plura etiam pietate imperantium et liberalitate accepta retineat; sarta tecta tueri ac conservare nonnullis propositis periculis atque laboribus umquam defatigabere. An perferes ut vis ulla, labes, injuria ecclesiastico ordini ab invidis improbisque inferatur hominibus? An indulgabis ut prava vivendi consuetudine cujuspiam, qui in eo sit constitutus ordine, decor nota inficiatur et macula? An male moratis, ignavis, quaeque muneris sint, scientia carentibus, ecclesiae munia quae virtuti sunt proposita, praemia conferes atque elargieris? An in judiciis partium studio, simultati, amicitiae favori quidpiam, non aequitati concedi patiere? Sed quorsum ego tam diu singula persequar? Jam hoc est in luce omnium nostrum et scientia positum, te eum attulisse animum ut nullis umquam assentationibus atque obsequiis poterit commoveri, nullis injuriis atque inimicitiis labefactari quin ecclesiam rite excolas moresque Ragusinos perpolias et ad rectam vivendi rationem informes. Utere igitur ista tua eximia virtute atque animi magnitudine ut spei, in qua erecta est jamdiu, fructum capiat uberrimum Ragusina civitas et jucundissimum. Tibi omnia concredita sunt: tibi conservanda religio, pravi mores comprimendi, propaganda virtus; tuum est, si quid non rectum, corrigere, quod sacrum, ne defluat, ac dilabatur, severis legibus vincire. Tua enim dignitas omnium civium salutem complectitur. Satis certe usque modo tuis, quod debueras, persolvisti: hic modo te 1 loco A, B: loci D 4 quam bene...deflere solent omittit D 8 aut ... invalescant A, D: omittit B 10 ecclesia A, B: haec D 10 pietate A, B: liberalitate D 11 liberalitate A, B: beneficio D 15 ordine A, B: ordinis D 17 scientia carentibus A, B: haud probe callentibus D 18 in omittunt A, B 19 quidpiam omittit D 19 concedi A, B: locum esse D 22 obsequiis A, B: blanditiis D manet actus ut, quod omnes nos a te expetimus atque expectamus, impleas atque perficias. Jam bene constituta Ecclesia atque composita intime apprecamur, ut tu ea cum summa tranquillitate et otio quam diutissime perfruaris. Finis. 5 finis A, B: finis coronat opus D