CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 131946 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/131946.

Nodus 131946 in documento kunic-r-epigr.xml


28. In Quintum astronomum. Quae Caper atque Aries, quae Taurus cornua caelo Clara gerunt fulvis aurea syderibus, Omnia, Quinte, vigil numeras, thalamumque, domumque. Oblitus cura dispicis assidua. Quae geris interea neglecta uxoris ob iras, Infelix nondum cornua foeda vides. Capro et stellanti mentem defixus, in urbe Maximus, heu, tota diceris esse Caper.