CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 131915 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/131915.

Nodus 131915 in documento kunic-r-epigr.xml


27. Ad Glauciam effraenata licentia exultantem. Audax, incestus, nulla non lege solutus, Nullo non turpis, Glaucia, flagitio, "Quod volo", ais, "facio". Vis felix, ut reor, esse, Inque diem felix es minus atque minus. Ipsum te perdis misere miser; id facis ipse Dum tibi, quod non vis, "Quod volo", ais, "facio".