CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1317392 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1317392.

Nodus 1317392 in documento marul-mar-humil.xml


LIBER SECVNDVS PROPHETICVS

Attendant animum Iudei, in errore supramodum pertinaces, et, si per Veteris Legis scripturas illis ipsis diuinitus datas ab eisque receptas aperte monstrabimus Iesum, Dominum nostrum, qui crucifixus est, uerum fuisse Messiam frustraque alium ab iisdem expectari, iam tandem uicti manifestę ueritatis assertione inueteratam cordis duritiem remittant atque deponant et in hunc, quem prędicamus, credentes, hunc fide suscipientes suę saluti consulant. Quod quidem qui non fecerint, eos in ęternum perituros certissime sciant. Digni enim sunt, ut pereant, qui sibi magis quam Deo credunt. Sibi autem magis credunt, qui diuinarum autoritate scripturarum non mouentur et, dum contra ueritatem pertinaciter nituntur, sensum earum peruertere contendunt, tam erga Deum iniqui, quam erga se crudeles.

Promissus Abrahę Messiam in Lege Veteri promissum nemo negat, qui idem est, quod Christus. Vtrunque enim unctum significat. Promissus fuit patriarchis, Abrahę primum, sicut in Genesi legimus dicente ad eum Domino: Leua oculos tuos in directum, et uide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut puluerem terrę. Hoc euenisse in Christo credimus, qui secundum carnem fuit Abrahę semen. Christi autem Euangelium in omnes orbis terrę partes per apostolos est uulgatum. In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Atque ita Abrahę patris multiplicatum est semen, id est credentium numerus, qui ob multitudinem ipsis harenę puluerisque corpusculis per hyperbolen comparatur. Credentes autem et ipsi semen Abrahę sunt, quia ille fidei pater est dictus et multarum genitum genitor.

Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera stellas, si potes. Sic erit nomen tuum. Credidit Abraham, et reputatum est illi ad iustitiam. Stellas numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium numerus quam post Domini nostri Iesu Christi in terram aduentum. Ex his autem alii pulueri, alii stellis comparantur, eo quod inter fideles etiam alii imperfecti quasi terreni, alii perfecti ueluti cęlestes et stellarum instar uirtutibus fulgentes habentur. Illi enim matrimonio iuncti liberis operam impendunt et terrę opibus inhiant. Hi talibus contemptis soli Deo seruiunt et castitatis paupertatisque suscepto uoto soli ei placere desyderant.

Vana esset profecto tam numerosę gentis pollicitatio, si de Iudeis tantum intelligeretur, quando quidem eos non auctos numero, sed imminutos** cernimus et nihil omnino, quod sibi proprium esset, terrę possidere, sed amisso etiam patrio solo incerta sede per aliena regna dispersos uagari.

Rursum, cum ille Isaac filium immolare uellet, ut Deo obediret, diuinum accepit responsum angelusque de cęlo locutus est ad eum dicens: Per memetipsum iuraui, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo

* corr. ex repetetur ** corr. ex imminutes

unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cęli et uelut harenam, quę est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrę, quia obedisti uoci meę. Iureiurando firmatur promissio, ut diuini consilii immobilitatem designet. Multiplicatum est autem semen Abrahę, ut dicimus, in multiplicatione in Christo credentium, in quo benedici debuerant non solum Iudei, sed etiam omnes gentes, quibus prędicatum est Christi Euangelium, ut omnes in Christo, qui secundum carnem semen Abrahę* fuit, benedicantur atque saluentur. Pręterea si nosse uis, quomodo isti possederunt portas inimicorum suorum, uideas oportet, quod principes terrę, qui persequebantur Christianos, qui delere nomen eorum nitebantur de terra, uicti dederint manus et religionem ueri Dei, quam perdere uolebant, ipsi quoque susceperint.

Ad Isaac promissio Ad ipsum etiam Isaac post patrem Abraham fit promissio. Cum enim de torrente Gerrarę ad Bersaben ascenderet, apparuit ei Dominus et, sicut est scriptum, dixit ei: Ego sum Deus Abraham, patris tui. Noli timere, quia ego tecum sum.

Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter seruum meum Abraham.

Ad Iacob promissio Hoc idem et Iacob patriarchę est promissum. Dominus enim innixus scalę, quam ille per quietem a terra in cęlum usque extensam uiderat, dixit ei: Ego sum Dominus Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Eritque semen tuum quasi puluis terrę. Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et meridiem. Et benedicentur in te et in semine tuo cunctę tribus terrę.

Ad Dauid promissio Denique, per successionis lineam peruenit ista benedictio usque ad regem Dauid Domino ad eum per prophetam dicente: Cum completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus

* corr. ex Abrehę

tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius. Ipse ędificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Hoc licet ad Salomonem referant, eo quod ipse ędificauerit templum Domino, uerius tamen multoque conuentius tribuitur Christo. Seminis enim Dauid suscitatio post mortem eius promittitur. Salomon autem ab illo genitus ipso adhuc uiuente regnare coepit. Firmabo — inquit — regnum eius. Regnum autem Salomonis turbauerat Adonias frater, dum nititur illud sibi uendicare. Sed neque Salomonis thronus fuit sempiternus, multis post eum in regno succedentibus. Sub Roboam quoque, filio eius, diuisę fuere tribus ac deinde omnes in potestatem redacti inimicorum Babylonio regi seruierunt. Postremo a Romanis sub iugum missi per orbemque dispersi alienis dominis parent. Pręterea qua ratione Salomon Deo fuerit in filium, qui gentilium quoque diis templa posuisse dicitur et mulierum amorem amori, quem Deo debuit, prętulisse?

Christum igitur respicit prophetia ista, qui longo tempore post obitum Dauid de semine eius est genitus et in regno firmatus sempiterno. Qui in Euangelio ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Et de quo in Daniele legimus: Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.

Ac nequis alienum a Christo deputet, quod legitur: Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in uirga uirorum. Tametsi dictum illud capiti non conuenit, conuenire tamen corpori dicimus, quod est Ecclesia. Quę pro eo*, quod iniuste agit, a iusto Iudice punitur. Sed et ipse Christus, ut Esaias ait, uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Nos peccauimus, et ipse pro peccatis nostris sua morte satisfecit. Cęterum huic ad Dauid factę sponsioni illud in psalmis dictum congruit: Disposui testamentum electis meis; iuraui Dauid, seruo meo: usque in ęternum pręparabo semen tuum. Et in alio psalmo *corr. ex ea d icitur: Iurauit Dominus Dauid ueritatem, et non frustrabitur eam *: De fructu uentris tui ponam super sedem tuam.

De Christo hoc promitti clarum nobis facit Hieremias propheta dicens: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum. Et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod uocabitur eum: Dominus iustus noster. Non potest hoc referri ad Salomonem. Hieremias enim, ut Scriptura testatur, prophetare coepit tertiodecimo anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum, in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur: Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum enim a Babylone reuersi templum instaurarent tectaque reficerent, a uicinis gentibus quotidie infestabantur, ut Esdrę sacerdotis liber testatur, nec licebat conquiescere. Sub Christo autem Domino eius fideles accepta ęternę quietis promissione etiam inter sęuientes persecutorum gladios cum summa, quam in Christo habebant, fiducia habitarunt in terra, mori pro Christo cupientes, ut cum Christo uiuere inciperent.

De tribu Iuda et de castello Bethlem fuerat Dauid. De eadem stirpe et eadem tribu et in eodem oppido natus est nobis Saluator. Vnde Iacob patriarcha Spiritu Sancto afflatus, cum migraturus e uita filiis benediceret, Iuda — inquit — te laudabunt fratres tui, adorabunt te filii patris tui. Et post pauca ait: Non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius, donec ueniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Tunc enim, cum sceptrum Iuda fuit *corr. ex eum a blatum, occupante regnum Herode Idumeo, natus est Christus in Bethlem, terra Iuda. Ideo sane de ipsa Bethlem a propheta est dictum: Et tu, Bethlem Effrata, paruulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel; et egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Hinc in Euangelio Iudei ab Herode interrogati, ubi Christus nasci deberet, responderunt: In Bethlem Iudę. Cui dicto astipulari uidetur oraculum illud Abacuch prophetę: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Montem enim Pharan et ipsam Bethlem iis, qui Hierosolymis habitant, uergi ad austrum aiunt*.

Ad Salomonem promissio Videtur postremo promissio facta etiam fuisse ad Salomonem, eo quod secundo Paralipomenon libro Deum ei loquentem audimus: Suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum Dauid, patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua uir, qui non sit princeps in Israhel. Christus autem de stirpe eius egressus perpetuus princeps est in Israhel, id est in his, qui eum uident per fidem. Israhel quippe uidens Deum interpretatur. De stirpe tua uir inquit, ut humanitatem Christi duntaxat ad stirpem patriarcharum et Dauid et Salomonis pertinere intelligas, non diuinitatem.

Vt igitur omittam prolixitatis uitandę gratia promissiones de Christo uenturo in communi dictas, ut est illud Deuteronomii: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, et illud Esaię: Ecce ego mittam in fundamentis Syon lapidem probatum, angularem, preciosum, et quod Aggeus ait: Veniet Desyderatus cunctis gentibus, et quod Zacharias: Ecce ego adducam seruum meum Orientem, et quod Malachias: Orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię. Vt ista, inquam, prętermittam et alia huiusmodi multa, conueniamus Iudeos incredulos et dicamus eis: Si genealogia, si tempus, si locus, si denique cuncta in Scripturis de Messię aduentu prędicta cum aduentu Domini nostri Saluatoris conueniunt, quę stultitia est alium quęrere *corr. ex ainnt Messiam, alium expectare nunquam omnino uenturum? Vnus enim promissus est, non plures, in quo credentes saluarentur. Vnus iste iam uenit, in quo, quę futura erant, usque ad resuscitati a morte in cęlumque ascendentis gloriam impleta peractaque esse astruimus. Quod si in illo altero, qui ab eis expectatur, eadem contingent, nonne falsi erunt prophetę, qui unum quidem talem fore prędicauerunt, non duos? Nonne adhuc in dubium res ducetur, quis ex duobus per omnia simillimis uerus Messias sit, uerus Christus? Ne igitur ille, qui nullus futurus est, requiratur, sed potius unus ille, quem nos colimus, cuius gesta uaticiniis respondent prophetarum, ab omnibus adoretur, reliqua, quę de Messia scripta sunt, explicabimus, ut appareat ex his, quę Christo olim crucifixo contigerunt, iam impleta esse nec oportere quidem, ut iterum redintegrentur, quę semel sunt peracta.

Euangelica tradit historia Ioseph, de tribu Puer et stirpe Dauid exortum, uirum fuisse Marię, de qua natus est Iesus, qui uocatur Christus. Maria erat uirgo, et Ioseph quidem non cognouit eam: maritus tantum nomine fuit. Ioannes uero Baptista de Zacharia et Elizabeth nascitur. Maria itaque ab angelo salutata de Spiritu Sancto concepit et non uiolata uirginitate filium peperit, genitum in pręsepio reclinauit. Illo nato angeli cantantes dixerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Et tunc quidem Iesus puer a pastoribus fuit adoratus, a magis stella duce quęsitus, inuentus quoque et salutatus, myrrha, auro thureque donatus, in templo deinde pręsentatus, a Symeone iusto susceptus atque circumcisus et ab eodem lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis Israhel appellatus. Ab Herode, ut interficeretur, petitus fugit cum Iosepho et Maria matre in Aegyptum. Interim Herodes pueros Bethlem, qui bimulam ętatem non excederent, omnes interfici iussit. Eo uita defuncto Iesus cum matre et Iosepho reuersus est in Galileam. Duodecim annorum erat, quando in templo mirantibus Legis doctoribus disputauit. Remanserat enim Hierosolymis, Iosepho et matre insciis. Cum enim adorassent in t emplo, festo Paschatis iam peracto redibant in Galileam putantes eum esse in comitatu cum pueris siue cognatis, qui sequebantur. Sed ubi aduesperascente die animaduertissent puerum abesse, anxii cura studioque trepidi urbem repetunt, post triduum denique inuento gaudent et cum illo simul eo, unde uenerant, lęti redierunt. Ipse autem Iesus, ut Lucas ait, proficiebat sapientia et ętate et gratia apud Deum et homines. Hęc de infantia eius teneraque adhuc ętate Euangelistę nobis prodidere.

Quęramus nunc in Scripturis, an ista illis recte respondeant, quę de Messia, multo ante quam Iesus nasceretur, sunt significata, ut Iudeorum confundatur incredulitas et hunc ipsum fuisse uel inuiti agnoscant, quem hactenus uenturum stulte admodum contenderunt.

Iamprimum genealogiam a Mattheo contextam non negant Iudei, sed neque negare possunt, attestante eam Veteris Instrumenti scriptura. Ioseph itaque, uir Marię, de tribu et stirpe Dauid fuit. Sed ingeritur Quęstio nobis quęstio: Si Iesus Marię tantum sit filius, quid ad eum spectet generationis ista series ad Iosephum deducta? Hoc soluitur Hieronymo autore: primo, non esse moris Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo obseruetur; deinde, ex una tribu fuisse Iosephum et Mariam atque de eadem cognatione. Hęc enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur: Omnes uiri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctę foeminę de eadem tribu maritos accipient, ut hereditas permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus, Deus ex Deo, ex homine homo, unus tamen atque idem Iesus, omnium in se credentium redemptor omniumque saluator.

De Ioanne autem Baptista, qui Domini Ioannes Baptista natiuitatem semestri spacio sua pręcessit natiuitate, dicitur in Euangelio: Et tu, puer, propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius. Hoc sane istud est, quod multo ante per Malachiam prędictum legimus quodque Marcus etiam adduxit in testimonium: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis et angelus Testamenti, quem uos uultis. Nonnulli uerba hęc ad Dei Filium referunt, quasi de se loquente, sed cum dicat: Et statim ueniet ad templum suum Dominator, uidetur ad alium uertere sermonem. Quare mihi quidem accomodatius uerique similius uidetur, ut Deus* Pater de Filio proferat hęc et dicat se mittere angelum, hoc est nuncium Ioannem Baptistam, ante faciem suam, id est ante Filium. Sicut enim Filius imago est Patris, ita et facies. Et statim ueniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis. Hoc Christo puero in templum pręsentato est impletum.

Porro iuxta tropologiam templum Christi corda fidelium sunt. Templum Dei est — Apostolus ait — quod estis uos. Angelus autem Testamenti Christus est, euangelicę disciplinę autor, qui in Esaia quoque iuxta septuaginta interpretum translationem magni consilii angelus est dictus. Pręcessit ergo Ioannes, et secutus est Saluator, ne prophetas cum Euangelistis dissidere quis dicat. Electus est autem, ut pręcederet, quando quidem omni sanctitate eum pręstare oportuit, qui constitui deberet Sancti sanctorum pręcursor et omnium Domini anteambulo, qui illum et uenientem nunciaret et pręsentem ostenderet. Hac igitur de causa in matris utero sanctificatur, et nondum natus per os parentis Christi aduentum coepit prędicare. Adultus uero secessit in solitudinem, ut, quo longius abesset ab hominibus, eo propior Deo fieret.

Ipso itaque, cuius pręcursor erat, attestante inter natos mulierum non surrexit maior illo. Atque ideo non solum fuit propheta, sed plus quam propheta. Prophetę enim uenturum Messiam multis ante seculis nunciarunt, hic *corr. ex dens p ręsentem ostendit, hic uolentem baptizauit, hic Agnum Dei, qui tollit peccata mundi, palam professus est. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Hic est ergo, de quo in Esaia est scriptum: Ego uox clamantis in deserto. Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Nec immerito de illo in Euangelio dicitur, quod esset lucerna ardens et lucens, quod iampridem in psalmo Deus Pater pręmonuerat dicens: Paraui lucernam Christo meo. Et, si tantus ac talis miles ante regem incedens, quantus, quęso, uel qualis rex ipse, qui sequebatur, immo, qui ueniebat, ut mundum in tenebris cęcutientem sua luce illustraret, sua uirtute ab inimicis oppressum liberaret? Satis hęc de pręcursore.

Quod autem ipsum Messiam de uirgine matre nasci oportuerit, et prophetę de illo locuti testantur et figurarum indicant mysteria. In Euangelio Mariam salutat angelus et parituram filium, cui nomen Iesus, nunciat. Expauit illa quidem, non ad angeli conspectum, sed ad uirginitatis Deo dicatę periculum. Et, quomodo fiet istud — inquit — quoniam uirum non cognosco? Ne igitur uirginitatis conseruandę proposito quicquam sinistrum illa timeret, modum concipiendi pariendique ab omni corruptione alienum insinuat ei angelus dicens: Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur Filius Dei. Sancti igitur Spiritus operatione et uirtute Altissimi, cui nihil est impossibile, Virgo peperit et post partum Virgo permansit. Neque enim aliter nasci debuit ille, qui in delicto originis humanę nascentibus subuenire ueniebat. Purum, inquam, omni culpa esse oportuit eum, qui pro omnium culpa in sacrificium Deo Patri erat offerendus.

Quod autem desponsata fuerit Ioseph, diuina factum est prouidentia, ut per genealogiam Ioseph origo quoque Marię nosceretur, Lege iubente de eadem tribu fieri connubia; deinde, ne ut adultera lapidaretur a populo, cum hoc quoque Lex iuberet; postremo, ut in Aegyptum fugiens eius uteretur obsequio, qui maritus nomine erat, non opere. Vnde et ipse continentię suę conscius, cum grauidam u idisset, uoluit dimittere eam. Sed angeli monitu cognouit diuinum esse, non humanum, quod illa uentre gerebat. Hanc ob rem Euangelista: Antequam conuenirent — inquit — inuenta est (in utero)* habens de Spiritu Sancto. Ioseph ergo, quam dudum repudiare cogitabat, protinus accipere non dubitauit atque eam reuelato sibi tanto mysterio non ut sponsam habuit, sed coluit ut dominam. Genuit itaque filium, et Ioseph putabatur pater eius. Propterea quidem, cum Iesus ipse se de cęlo descendisse diceret, musitarunt Iudei — ut Ioannes ait — dicentes: Nonne hic est filius Ioseph, cuius nos nouimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: De cęlo descendi? Nouerant utique Ioseph maritum esse Marię, sed ignorabant, quod Iesus non de Ioseph, sed de Spiritu Sancto natus esset et Virgine.

Ex Virgine autem natum, uirilis copulę nescia, testatur angelus, Ioseph cognoscit, Maria confitetur dicens: Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius. Hęc est igitur uirgo illa, de qua Esaias prophetauit dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus. Quid est Nobiscum Deus, nisi quia Dei Filius nostra suscepit et Deus esse non desiit?

Sed aduersantes nobis Iudei aiunt: In Esaia habetur: Ecce halma concipiet. Halmam autem non uirginem dici, sed puellam siue iuuenculam, uirginem uero betulam appellari. Quibus respondendum est betulam etiam anum nuncupari posse, si modo uirgo sit. Halmam uero non solum iuuenculam significari, sed iuuenculam uiro absconditam. Quare autem uiro dicatur abscondita, quę et puella est et uirgo, ostendit usurpatus apud illos mos. Nam sponsas uirgines uelata facie ducebant appellabaturque halma, id est abscondita uiro. Deinde de talamo uiri reuelata facie egrediebatur, ut rubore deposito se maritam esse appareret. Halma ergo maluit dicere Esaias quam betula, ut uno uocabulo et puellę ętatem exprimeret et uirginis integritatem. Halmam enim licet puellam nuncupent, non tamen *add. p uellam uiro copulatam, sed adhuc uirginem intactam uiro. Amissa autem uirginitate, quanuis puellares non excedat annos, halmam dici non debere satis constat.

Pręterea Messiam nostrum de Virgine nasciturum Hieremias quoque testatus est dicens: Creauit* Dominus nouum super terram: Foemina circumdabit uirum. Nouum inquit, quia insolitum, quia pręter omnium de muliere nascentium naturam, ut uirgo uirum in utero concipiat et nullum detrimentum suę sentiat integritatis. Alioquin nouum dici non deberet, si, quomodo alię foeminę generant, et ista, de qua loquitur propheta, generasset. Hoc nobis clarum facit ipsa etiam Ezechielis refercta mysteriis uisio. Dictum est enim ad eum de porta templi illius, quod uiderat, ad orientem spectante: Porta hęc clausa erit et non aperietur; et uir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam, et erit clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. Clausa fuit Maria Virgo principi principum Deo, offerens ei uirginalem integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem sibi assumens ex ea, ut comedat panem factus homo; et id quidem coram Domino, hoc est a sua diuinitate non diuisus neque ab eo, quod semper est, mutatus. Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus.

His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque uiri opera de uirgine genitus, idola ex multiplici metallorum genere conflata, id est gentilium deos Euangelii prędicatione disiecit et, qui tantum in Iudea notus erat, in omnem terram per apostolos exiuit sonus eius. Montis itaque instar dilatatus gentium quoque corda occupauit. Et quid mirum, si pręter naturam Christus nascitur de uirgine, quando etiam primi parentes nostri pręter morem nostrę generationis exorti sunt? Adam de terra formatus, Eua de costa eius, neuter per *corr. ex Creabit copulam uiri et mulieris. Non oportuit autem, ut mirabilius isti, per quos cecidimus, geniti essent quam Christus, per quem errecti sumus.

Quam uero stupenda fuerit eius natiuitas, testis est Esaias dicens: Generationem eius quis enarrabit? Siquidem et in cęlo genitus est sine matre et in terra sine patre, in cęlo Deus ex Deo, in terra ex homine Deus et homo. Duę naturę in unitate personę Christi tam mirabiliter conuenerunt, ut, nisi fides credat, nec lingua effari nec mortalium mens possit comprehendere. Hoc tamen ita esse credimus ei, qui ueritas est, nulli obnoxia mendacio, nullius particeps falsitatis.

Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla Domini — inquit — fiat mihi secundum uerbum tuum. Ad tantam sublata dignitatem non se insolenter extulit, sed potius humilitate deiecit seque ancillam Domini dixit, quę Domini futura erat mater. Eua pręuaricando omnes perdidit. Maria Dei nuncio obediendo omnes saluauit. Illam decepit malignus serpens, hęc serpentis contriuit caput, ut impleretur, quod olim prędictum eidem serpenti fuerat: Tu insidiaberis calcaneo eius, et ipsa conteret caput tuum. Sic Vasthi regina regis contemnens imperium repudiatur, et Hester in omnibus obsequentissima eligitur. Maria igitur nostra est Hester, per quam impius Aman periit, nostra Iahel, quę inimicum Israheli Sysaram interfecit, nostra Iudit, quę, Olophernem populo Dei minantem su a interemit manu. Et quod olim pręcessit in figuram, hoc demum Maria multo magnificentius re atque opere impleuit. Merito itaque inuocata est a sponso in Canticis: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Merito uenientem Spiritus Sanctus admiratus est dicens: Quę est ista, quę progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Quicquid enim per Euam obtenebratum* fuerat, per Mariam illuxit. Iccirco et aurora est, *corr. ex obtenebratam nouam mundo aduehens lucem, et luna, noctem illuminans, et sol, diem omnibus optatum proferens. Nomen autem eius terror est demoniis, fortitudo hominibus, gaudium angelis, spes periclitantibus, solatium miseris, refugium cunctis. Hęc igitur fuit ueri Messię mater, cuius purissimo salutiferoque partu, quicquid olim patribus diuinitus promissum fuerat, plenissime est persolutum.

Quem alium ergo Messiam uenturam pręstolaris, o Iudee, si istum, qui ab ea ęditus est, habes pręsentem? Aut falsum aut uerum locuti sunt prophetę. Si falsum, quare ipsis fidem pręstas? Si uerum, quare, quod illi prędixerunt, iam euenisse non agnoscis? Ecce natus est Christus de Virgine, de tribu Iuda, de semine Dauid, in castello Bethlem, in stabulo genitus, in pręsepio reclinatus, ut sua humilitate tuę incredulitatis contunderet superbiam.

In pręsepio igitur inter muta iacens animalia de te conqueritur per Esaiam dicens: Bos cognouit possessorem suum, et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. O durę ceruicis et ferrei cordis populum! Puerum natum angeli nunciant, pastores adorant, stella noui fulgoris indicat, magi cum muneribus salutant et, quem tam uili loco, tam paupercula matre genitum conspiciunt, regem Israhel protestantur; non qualemcunque regem (ad nullum enim alium sic uenisse referuntur), sed regem regum et dominum dominantium, quem cęlo monstrante in terra Iudea natum esse didicerant. Audi, quid ipso nascente angeli concinant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Bonę autem uoluntatis esse nequeunt, quicunque illum, qui summum bonum est, ignorant. Ipse uero, qui pacem inter Deum et homines ponere ueniebat, tunc in carne nasci uoluit, cum sedatis bellis totus fere terrarum orbis pacem agitaret, Cęsare Augusto monarchiam tenente; quadragesimo enim primo imperii eius anno natus est in Bethlem Christus.

Vide igitur, Euangelica ueritas quam bene prophetarum tuorum respondeat uaticiniis, ut Messiam tuum in Euangelio inuenias, cum in prophetis ante tot secula monstratum fuisse intellexeris.

Esaias propheta de aduentu eius loquens: De Syon — inquit — exibit lex, et uerbum Domini de Hierusalem. Non de lege Moysi intelligit, quę multo ante de Synai, non de Syon exierat, sed de lege Christi, quę per apostolos de Hierusalem exitura erat. Et subdit de ipso legislatore dicens: Iudicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt — inquit — gladios suos in uomeres, et lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium, non exercebuntur ultra ad pręlium. Bellandi enim studium uersum fuit in agri colendi curam. Quod autem ait: Vltra non exercebuntur ad pręlium, certum tempus significat. Alioquin fortasse haud multo post bella exerceri coepta, nunc inter has nunc inter illas gentes adhuc furere grassarique non cessant. Pacem tamen in natiuitate Domini futuram etiam Dauid pręuidit in psalmis dicens: Venite et uidete opera Domini, quę posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrę. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Et idem alibi ait: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Item Esaias: Et erit — inquit — opus iustitię pax. Iustitia quandoque Christum designat ut illud Apostoli: Factus est pro nobis iustitia a Deo, et pax et redemptio. Oriente igitur Christo oritur iustitia et pax abundat hominum uero Salomone nobis genito, uere pacifico pacisque amatore perennis atque perpetuę. Nam et ista pax terrena, quę ipso nascente contigit, typus fuit pacis ęternę. De qua Esaias, cum de Messię futuri regno prophetaret: Multiplicabitur — inquit — eius imperium, et pacis non erit finis. Hanc ipse quoque Dominus per Ezechielem promiserat dicens: Disponam eis testem pacis, testem sempiternum. Qui hanc pacem tota animi intentione assequi cupit, ne iniuria quidem lacessitus irascitur, sed offensas omneis ęquo animo ferens illum imitatur, qui in psalmo ait: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus. Tu igitur, o Iudee, si aperte intelligis nihil prorsus prophetarum oracula cum Euangelio dissedere, nihil ab eo discrepare, quare mauis* obstinatione mentis peruersę perire quam Christum, qui crucifixus est, confitendo saluari?

*corr. ex maius

Videamus nunc, si illud quoque in prophetis reperire possumus, quod puer Iesus a magis ab oriente uenientibus fuerit muneribus auri, thuris myrrhęque donandus et perinde ac Deus in carne humana colendus et adorandus. Nonne hoc est illud, quod olim Dauid in psalmis cecinit dicens: Reges Tharsis et insulę munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrę. Et post pauca: Dabitur — inquit — ei de auro Arabię, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. Nonne hoc ipsum Esaias prospexit, cum diceret: Omnes de Saba uenient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino anunciantes. De stella quoque, quę apparuit eis, nonne Balaam, cum irrueret in eum spiritus Domini, prophetauit dicens: Orietur stella ex Iacob, et consurget uirga ex Israhel. Hanc stellam magi isti obseruantes cognouerunt, quę pręter signorum cęlestium morem eos pręcedens ad pręsepium usquę perduxit Saluatoris. Postremo de ista magorum pietate atque munificentia Tobiam etiam prophetasse credimus, cum ciuitatem Hierusalem alloqueretur dicens: Nationes de longinquo ad te uenient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum. Tametsi magi in Bethlem adorarint, Hierosolymis tamen prius quęsierunt eum et: Vbi est — inquiunt — qui natus est, rex Iudeorum? Vidimus enim stellam (eius)* in oriente, et uenimus adorare eum. Adoratus est autem posthęc et Hierosolymis ab iis, qui crediderunt in eum.

Percurramus reliqua! Pręsentatur in templo iuxta Legem primogenitorum, a Symeone sacerdote suscipitur, circumcisionem accipit. Non enim uenit soluere Legem, sed adimplere. Hoc prędixisse Malachiam prophetam constat. Veniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Hoc Zacharias protestatur, cum ait: Lauda et lętare, filia Syon! Ecce ego uenio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Idem astruit Sophonias dicens: Rex Israhel Dominus in medio tui... ipse saluabit. Et Dauid: Suscepimus, Deus, misericordiam *add. tuam in medio templi tui. Et iterum in alio psalmo: Dominus — inquit — in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes eius. In cęlo enim sedebat ad dexteram Patris, excelsus et sublimis, et in terra erat in humanitate nostra submissus et humilis. A Virgine Matre oblatus est in templo. Ne igitur purum hominem putares, qui offerebatur, eodem tempore — inquit — et in templo erat et in cęlo. Hanc sane rem pręuidens in spiritu Aggeus propheta dixit: Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę, dicit Dominus exercituum. Cum autem templum illud per Salomonem ędificatum multo quidem opulentius magnificentiusquę fuisse constet quam hoc post reditum a Babylonica seruitute reparatum, nequaquam uerum dixisse propheta argueretur, nisi ipse Dominus, qui in illo pręsentatus est, omnem mundi gloriam omnemque decorem superaret locumque ipsum sua pręsentia longe magis quam Salomon suis opibus nobilitasset.

Interim Herodes, cum in Iudea regnaret scribasque conuocatos de Christo uenturo interrogasset et illi in Bethlem nasciturum a prophetis edocti respondissent, turbatus est et alienum metuens successorem, computato natiuitatis eius tempore, crudele secum iniit consilium, omnes Bethlem pueros biennium et eo minus natos interfici iubet et, ne quo errore forte deceptus unum illum, quem timebat, pręteriret, in plurimos grassatur. Ioseph autem ab angelo admonitus cum puero et matre eius fugit in Aegyptum. Nec ante in Iudeam sunt reuersi, quam Herodes morte sublatus Archelao filio regnum reliquisset. Et hęc quidem in Christo euentura Spiritu Sancto afflati prędixerant prophetę, nequis Iesum, Dominum nostrum, uerum Messiam fuisse dubitet, uidens cuncta in eo impleri, quę tanto ante tempore implenda prędicabantur.

Indignatio ista Herodis iuxta quorundam expositorum sententiam in quadragesimo septimo psalmo habetur, ubi scriptum est: Ecce reges terrę congregati sunt, conuenerunt in unum. Ipsi uidentes, sic admirati sunt, conturbati sunt. Tremor apprehendit eos. Vnum quippe reprehendere uolens propheta multos notat. Omnium enim terrę regum, hoc est eorum, qui terrena sapiunt, commune est uitium in quenque sibi suspectum acrius desęuire. Herodes ergo, rex Iuda, audit a magis regem natum et admiratur. Videt idem a scribis astrui et turbatur; metuque amittendi regni perculsus contremiscit et, ut securius regnet, puerum, de quo talia prędicari sentit, perdere parat. Quod autem sequitur: Ibi dolores ut parientis, cum illo congruit Hieremię dicentis: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt. Quod in Euangelio dicitur: Vox in Rama audita est, non est diuersum. Rama enim excelsum significat.

Rachel autem mater fuit Beniamin. Bethlem Quęstio uero erat in tribu Iuda. Quomodo ergo Rachel alienę tribus plorat filios? Respondet Hieronymus noster: quia sepulta est iuxta Bethlem in Effrata et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Siue — inquit — quod Iuda et Beniamin duę tribus iunctę erant et quia Herodes mandauerat non solum in Bethlem interfici pueros, sed et in mnibus finibus eius; per occisionem Bethlem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse cęsos.

Vtcunque sit, pręuidit propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum, in quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis, sed etiam mortuis miserabile fore spectaculum illud puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit — inquit — consolari, quia non sunt, hoc est, quia nece sublati sunt. Neque enim mors nostrorum nobis potest esse consolationi, sed spes uitę ęternę. Credimus enim eos, qui puri hinc decedunt, Deo sursum in cęlesti regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi cum Christo uicturi erant. Frustra autem Herodes sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet interficiendum offerret.

Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce Dominus — inquit — ascendet super nubem leuem, et ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. Tunc enim illum in ulnis suis gestauit mater. Quę ideo nubes leuis dicitur, quia, cum peperisset filium, nullum omnino humorem sensit, qui grauaret uirginitatis eius integritatem. In figura autem fugę huius Rebecha filium suum Iacob misit in Aram, ne ab Esau interficeretur. Et Dauid Saulis iram declinans transtulit se in Palestinam ad Achim regem. Defuncto Saule reuersus est in Iudeam. Domino autem Aegyptum ingresso corruerunt (sicut quidam tradunt) idola Aegypti, ut significarent gentibus ad Christum conuersis colendorum deorum errorem in nihilum redigendum. Hoc figurauit arca a Palestinis ablata; quam cum in templo Dagon posuissent, simulachrum collapsum in terra iacuit manibus pedibusque truncatis formaque pristina penitus amissa. Ad hęc in Osee propheta est scriptum: Ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. Et in Naum:* De domo dei tui interficiam sculptile et conflatile. Et in Zacharia: In die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra. Et in Sophonia: Horribitis Dominus... attenuabit omnes deos terrę. Reditum etiam Domini ab Aegypto inuenimus in prophetis pręuisum antequam factum in Euangelio. In Osee propheta Deum Patrem audio loquentem: Ex Aegypto uocaui filium meum. Hoc in Domino nostro Saluatore impletum Mattheus testatur. Et si de alio quam de Messia hoc prędictum foret, etiam tum ab Hebreis eius assertio argueretur. Hebrea enim lingua scripsit Euangelium. Recte igitur prophetę dictum usurpauit ad narrationis suę confirmationem, ut, *corr. ex Naon quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum.

Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem, qui primus ex illis erat, intelligentiam uisionum et somniorum. De his postea dicitur: Steterunt in conspectu regis; et omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Hi igitur typus erant futurę in Christo adhuc puero sapientię atque scientię diuinitus infusę. Qui enim ante secula sapientissimus fuit, eum in seculo genitum omnibus sapientia pręstare oportuit. Quod autem isti figuram Domini prę se tulerint, nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores.

His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea q uidem, antequam euenissent, prędicta demonstrando, ut omnibus pateat Iesum crucifixum uerum fuisse Messiam et illos mortifero nimis errore labi, qui uenturum putant, cum uenisse constet.

Baptizabat Ioannes, Zacharię filius, ad Iordanem, ut, qui natiuitate Christum pręuenerat, baptismo quoque pręueniret. Sed Ioannis baptismus figura fuit baptismi Christi. Ego baptizo in aqua — inquit — medius autem uestrum stetit, quem uos nescitis. Ipse est, qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. Deinde prospiciens Iesum uenientem ad se, mente uidit, quod oculis uidere non poterat, in homine humili diuinitatis maiestatem et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est, de quo dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est, quia* prior me erat. Sic in Ioanne est scriptum. Mattheus uero magis succincto sermone rem constringit et Baptistam ita locutum refert: Ego quidem baptizo uos in aqua in poenitentiam; qui autem post me uenturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. Ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni. Aqua tantum se baptizare dicit, ne putes illo baptismo peccata remitti, sed ad eum suscipiendum, per quem peccata tolli oportebat, corda hominum pręparari.

Vt igitur Saluator noster uerum baptisma in se incoharet, uenit ad Ioannem et ab eodem in Iordane uoluit baptizari, non ut mundaretur ipse, in quo nihil inquinatum erat, sed ut aquis uim mundificandi sua conferret diuinitate. Circumcisus ergo uetera finiuit, baptizatus noua incohauit, ut illa horum typum atque figuram fuisse agnoscas et Legem — ut Apostolus inquit — pędagogum fuisse ad Christum umbramque cessare oportere, postquam illuxit ueritas.

Dicamus igitur, quę olim pręcesserunt baptisma istud, quo nunc credentes sanctificantur, ut futurum significarent, deinde reliqua, quę proposuimus, tractaturi.

*corr. ex qui

Huius sacramenti figura fuit arca Noe in aquis seruata, ex qua nouum hominum genus prodiit, ueteri per diluuium deleto; Mare rubrum aduersarias enecans potestates et in tutum transmittens populum fidelem; Iordanis fluuius, quo transmisso Dei populus Terram promissionis ingressus est; quatuor illę* ad Euangelii numerum hydrie aquę, quas super lignorum struem euertit Helias, et ignis (qui est Spiritus Sanctus) de cęlo lapsus exhausit uictimam, ut Deo acceptabilem probaret; aqua Iordanis, in qua Naman Syrus septies lotus a lepra curatus est. Hęc illa aqua, ille fons est, de quo Zacharias prophetabat dicens: In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatę. Ipso quippe Christi lauacro cunctę fidelis animę sordes eluuntur atque emaculantur. Fons ille patet domui Dauid, id est Ecclesię Christi, ut in ipsum credentibus prosit, et non incredulis, qui suspenso hęsitantique animo Euangelii suscipiunt ueritatem. Quicquid denique in Veteri Testamento per aquam sanctificabatur, baptismi per Christum futuri signum fuit.

In Exodo populus Deum de monte Synai loquentem auditurus uestimenta sua lauare iubetur. In Leuitico Moyses et Aaron, priusquam ingrediantur tectum foederis ad altareque accedant, implerunt labrum aqua, ut ea suas filiorumque manus ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę**corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita et nos, qui in Adam ex tactu uetitę arboris peccauimus, in Christo baptizati a peccato purgamur. Tunc quoque baptismi sacramentum pręparabat Dominus, cum in Esaia diceret: Lauamini, mundi estote! Idque rursum mundandis pollicebatur dicens: Aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes; *corr. ex ille ponam desertum in stagna aquarum, et terram inuiam in riuos aquarum. Quoniam hoc in Euangelio daturus erat, ad Euangelistarum numerum quater elementum istud nominauit: flumina, fontes, stagna, riuos aquarum. Hoc ipsum in Ezechiele promittebat, ubi ait: Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, et ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. Et quia, quod hic promittitur, in nouitate Euangelii persoluendum erat, sequitur: Et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum ponam in medio uestri. Hanc aquam in spiritu uidit idem propheta de templo ad latus dextrum descendere et ad meridiem uerti. Nihil est enim in baptismo sinistrum, sed cuncta uelut meridies lucis plena, in quo dimittuntur peccata et ad beatitudinem consequendam aditus aperitur.

Vnde in psalmis canitur: Fluminis impetus lętificat ciuitatem Dei. Lętificat utique Ecclesiam spe futuri boni. Quod frustra quidem ab illis speratur, qui extra Ecclesiam sunt. Porro sacramentum hoc per illud quoque significari certum est, quod in alio psalmo dicitur: Super montes stabunt aquę. Non dicit stant, sed stabunt. Futurum enim erat, ut omnem seculi altitudinem baptismi superaret altitudo, per quem fideles animę de terra ad cęleste regnum transferuntur. De quibus dicere possis: Aquę, quę super cęlos sunt, laudent Dominum.

Talia lauacri salutaris pręmia fore cernens Esaias, non distulit ad id suscipiendum hortari: Omnes — inquit — sitientes, uenite ad aquas. Et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Emite absque argento et absque ulla commutatione uinum et lac! Neque enim fas est, ut spiritale donum uenale sit. Gratis accepistis — inquit Dominus — gratis date! Et quoniam corporis Christi sacramentum non nisi baptizatis datur, uerbum comedite non ad aquas refertur, sed ad altaris sacrificium, quod sub uini panisque specie offerri solet. Lac autem pro pane posuit propheta, ut ostenderet animas hoc cibo digne nutritas candorem consecuturas angelicę puritatis. Cęterum sitientes, id est cupidos salutis, uenire ad aquas iubet, quia, qui c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad baptismi gratiam accedunt. Quod per eundem prophetam est prędictum, ubi ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius errigetur.

Multa diximus, nondum tamen hoc, quod Christo contigit, dum a Ioanne baptizatur, in Scripturis ueteribus olim reuelatum fuisse monstrauimus. Ac ne in perquirendo plura, quam necesse sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod Dauid in psalmis cecinit dicens: Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Vox Domini — inquit — et ut nosses, cuius uox esset ista, subiunxit: Deus maiestatis intonuit. Iam audierat igitur in spiritu sanctus propheta uocem illam Dei Patris, quę postea nobis intonuit super Iesu baptizato: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Tot ergo habes de baptismi nouitate Veteris Scripturę testimonia, o Iudee,* et adhuc cunctaris, adhuc hęsitas ad Ecclesiam confugere et cum apostolis, qui et ipsi Iudei fuerunt, credendo saluari? Vis istud, quod modo diximus, apertius expressiusque** prędictum agnoscere, quod supra Christum baptizatum Spiritus Sanctus in columbę figura sederit, quod uox Patris audita fuerit? Lege in Esaia pene iisdem scriptum uerbis Deo dicente: Ecce seruus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Sed de hoc satis. Reliqua prosequamur!

Baptizatus Dominus Iesus, Deus noster, abiit in desertum. Per dies quadraginta nihil gustat, ieiunus pugnat et cum eo, qui primos parentes nostros fraude subuerterat, *corr. ex Iudeę **corr. ex expresiusque congressus uincit. Hęc si de Messia futuro prędicta non ignoras, quare in Christo crucifixo impleta negare audes? An tantum, ut negando pereas, qui credendo et confitendo posses uiuere?

Baptizatus Iesus ieiunat, tentatur, uincit. Et tu certe, si baptismi salutaris te susceptione armaueris, carnis concupiscentiam ieiunio, diaboli dolos fidei constantia superabis. Quadraginta diebus ieiunat Moyses, ut Legem acciperet; quadraginta Helias, ut ad montem Dei perueniret; quadraginta Christus, ut pro Adę transgressione, qui gustu peccauerat, gustus continentia satisfaceret. Illorum ieiunium in figura pręcessit. Nam neque Lex Moysi absoluere nos potuit a maledicto antiquę pręuaricationis, nec Helię ad montem peruentio. Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur.

Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et in alio psalmo: Genua mea — inquit — infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum. Non propter oleum, quod cum cibo sumitur — nihil enim gustauerat — sed quo prudentes uirgines aptauerant lampades suas ad sponsi nuptias intraturę, uirginitati fidei iungentes erga miseros pietatem. Ait ergo: Genua mea infirmata sunt per cibi abstinentiam, caro immutata per poenarum afflictionem. Et id quidem propter oleum, id est propter meam erga miseros pietatem, ut illos redimam, quos inimicus tenet captiuos.

Quod autem post ieiunium uincere diaboli tentamenta debuerit, illos hoc significasse reor, qui, cum ieiunassent Dei auxilium implorando, commisso cum aduersariis pręlio uictoria potiti sunt: Samuel ieiunus placato Domino concidit Palestinos, Iosaphat, rex Iuda, Ammonitas et *corr. ex. hęc Idumeos. Iudas Machabeus parua manu magnos Antiochi exercitus fudit, per triduum ante ieiunans. Igitur, sicut isti suos hostes abstinentię armis muniti uicerant, ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare.

Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis uitam donauit, ut suo loco disseremus. Nunc occurrentia explicari oportet, ne dicendorum seriem confundamus.

Igitur in Euangelio post hęc ita est scriptum: Ioannes uidens eum uenire ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ipse hoc testatus est, qui illum baptizauerat, qui Spiritum Sanctum uertici eius insidentem uiderat, qui Dei Patris uocem, quod esset Filius suus, audierat. Videamus, quibus in Euangelio dimiserit peccata, ne uanum Ioannis testimonium fuisse quis putet. Deinde ipsum figuris ueterum uaticiniisque confirmare curabimus.

Mulieri in adulterio deprehensę ueniam dedit. Vade — inquit — et iam amplius noli peccare! Damnauit ergo peccatum pręcipiens peccatrici, ne amplius peccet, et illam de eo, quod hactenus peccauerat, absoluit. Paralytico, qui ei oblatus in lecto fuerat: Confide, fili — ait — remittuntur tibi peccata tua. Et ad scribas conuersus: Vt sciatis — inquit — quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides tua te saluam fecit. Vade in pace! Sed etiam latroni in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in cęlo.

Quęramus, si Messię uenturo danda fuit hęc potestas, ut hunc ipsum esse, qui crucifixus est, increduli agnoscant et tandem deposito errore sequantur eam, quę in Euangelio habetur, ueritatem.

In Esaia Deum ad Israhel dicentem audio: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, prębuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Nunquid unquam Deum seruire aut laborem pati aliquis uidit in peccatis, in iniquitatibusque aliorum, nisi cum uerbum caro factum fuit et habitauit in nobis? De quo Apostolus ait: Exinaniuit semetipsum formam serui accipiens. Ad personam ergo Filii hęc, quę dicuntur, referenda sunt, non ad personam Patris, licet Pater et Filius unum sint. Itaque ipsius Filii est, quod sequitur: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, non tuis meritis, sed mea miseratione, non tua iustitia, sed mea pietate. Non hoc dicimus, quod negemus Patrem peccata delere, sed quod affirmemus cuncta Patrem agere per Filium, sine quo factum est nihil.

Hoc loco interrogabimus Iudeos: Si Deus est, qui talia locutus sit, quomodo in Deo seruitus et labor cadere potuit? Et, si — ut ipse ait — uere seruire illum et laborare fecerunt, quomodo Deus est? Necesse est, ut fateantur hunc unum et Deum esse, ut peccata deleat, et hominem, ut pati possit. Quod si Dominus noster Iesus Christus et peccata hominibus condonauit et se passionibus subiecit, restat, ut idem et Deus et homo sit. Neque enim peccata hominum delere aut ea delendi aliis potestatem tribuere ualuisset, si non esset Deus, neque supplicia et mortem pati, si non esset homo. Falluntur itaque Iudei, qui Messiam sibi promissum purum hominem fore putant, et non etiam Deum, quando quidem alii quoque prophetę diuinitatem eius humanitatemque testantur.

Esaias ait: Paruulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Hoc ad humanitatem spectat, reliqua ad diuinitatem. Sequitur enim: Et factus est principatus super humerum eius, et uocabitur nomen eius Admirabilis Consiliarius, Deus Fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Idem alibi: Vę, qui dicit patri: Quid generas? Et mulieri: Quid parturis? Illis utique uę istud futurum denunciatur, qui Christum denegant uel de Patre genitum ante omnia tempora uel de matre in tempore. Iterum alibi: Propter Syon — inquit — non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor uirtus eius, et saluator eius ut lampas accendatur. Et uidebunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Ad Ecclesiam prophetans hoc ait. Virtus Ecclesię et Saluator Christus est, qui apostolis in monte resplenduit suę luce diuinitatis. Viderunt autem eum gentes et reges, tam illi, qui corporeo intuitu eum Hierosolymis conspexerunt, quam qui postea per apostolorum prędicationem fide susceperunt. Hoc ipsum magis aperte Baruch propheta declarat dicens: Hic est Deus noster, et non ęstimabitur alius aduersus eum. Hic adinuenit omnem uiam disciplinę, et tradidit illam Iacob, puero suo, et Israhel, dilecto suo. Post hęc in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Christus igitur, qui homo cum hominibus conuersatus est, Deus cum Deo Patre legem tradidit mortalibus, qua seruata beatitudinem consequerentur sempiternam.

De ipso etiam Ezechiel testatus est, cum diceret sibi in uisu apparuisse super firmamento, quod capiti quatuor animalium imminebat, quasi aspectum lapidis saphiri similitudinem throni, et super similitudinem throni similitudinem quasi aspectum hominis desuper. Thronus super firmamento fert prę se diuinitatis maiestatem, hominis uero aspectus ostendit humanitatis naturam. Quatuor animalia quatuor Euangeliste sunt, qui utrunque de Christo senserunt, utrunque illi tribuerunt. Messias igitur, id est Christus, Deus et homo est, et non homo tantum. Hinc est, quod, cum Iesus ipse Iudeos incredulos interrogasset, cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit.

Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem mortemque pati, fragilitatis humanę conditionem indicabat.

Quod autem et miracula illa, quę in Euangeliis relata sunt, facere debuerit, prophetę multo ante prędixerunt, ne excusabilis esset uesania eorum, qui dixerunt: In Belzebub, principe demoniorum, eiicit demonia. Credere enim debuerunt prophetis, et quod Dei erat, demoniis non tribuere. In Esaia est scriptum: Deus ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperientur oculi cęcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Nonne hoc est illud, quod in Mattheo discipulis Ioannis quęrentibus, an ipse esset, qui uenturus erat, respondit dicens: Euntes renunciate Ioanni, quę audistis et uidistis: cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me! Et hęc quidem iuxta historiam.

Moralem uero sensum utrobique de conuersione eorum, qui talibus animi morbis laborabant, esse ostenderemus, si mihi non foret propositum nihil aliud hoc uolumine demonstrare, nisi quęcunque ueterum Scripturę de Messia uenturo prędixerant, in Christo, quem Iudei crucifixerunt, fuisse impleta.

Quod autem gentes ad ueri cognitionem per Christum inducendę fuerint, per easdem pene similitudines in eodem propheta Deum Patrem Filio loquentem audimus: Dedi te — inquit — in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cęcorum et educeres de conclusione uinctos, de domo carceris sedentes in tenebris et umbra mortis. Datus enim fuit in foedus Iudeorum Patris promissionem exoluens, in lucem gentium ueritatem docens, oculos mentis eisdem aperiens, ut fide Deum uideant et a demonum eis illudentium captiuitate erruantur et sublatis errorum tenebris de morte reuocentur ad uitam, id est ad ipsum, qui ait: Ego sum uia, et* ueritas, et uita. Cui tamen inuidentes Iudei iniquo animo ferebant, quod sabbatis curaret quodque patrem suum diceret Deum, se Deo faciens ęqualem. Hoc relatum in Euangelio legitur Ioannis, et impletur illud in psalmis: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt tamen ab ipso, quem arguebant, licere etiam sabbatis bene agere. Quod autem esset ęqualis Deo Dei filius, quomodo contradicere poterant, si ille, quod de se fatebatur, miraculis supra omnem uim humanam factis uerum esse probabat? Credebat ergo turba et sequebatur eum. Principes autem sacerdotum superbia elati ferre non poterant, ut aliquis plus ipsis honoraretur. Atque ideo illum persecuti sunt et tam mirandis, quę faciebat, operibus semper detrahere conati.

Cęterum, ut Domini nostri Saluatoris de sabbati obseruatione argumenta Veteris quoque Scripturę autoritate confirmemus, audi, quod in Esaia Deus ipse dicat: Si auerteris — inquit — a sabbato pedem tuum facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et uocaueris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaueris eum, dum non facis uias tuas, ut loquaris sermonem — hoc est, si diebus festiuis ab Ecclesia receptis uel constitutis desieris facere uoluntatem tuam, ut facias Dei uoluntatem, si uerbum illud proferre caueris, de quo in die Iudicii reddenda est ratio, ut tantum, quę Deo placita sunt, loquaris — tunc

*add.

delectaberis super Dominum — inquit (sentiendo intra se Spiritus Sancti consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus. Iudei uero, litterę, non spiritus obseruatores, Christo imputabant, quod sabbatis beneficia sanitatum ęgrotantibus conferret, et pietatis opus peruersa opinione impietati ascribebant,* quod magis laudi dare debuerunt. Ille enim uere sabatum Domini sanctificat, qui a uitiis abstinet et capessendis uirtutibus operam impendit.

Sed antequam ad reliquas eidem illatas iniurias ueniam, operęprecium erit uidere in prophetis, qualiter suscepto baptismate et suggestionibus diaboli superatis et Ioanne carceri tradito coeperit prędicare et docere in synagogis et apostolos sibi asciscere.

Ingressus est synagogam — ut in Lucę Euangelio est scriptum — et accepto libro reuoluit et legit de Esaię uaticiniis, ubi dicitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prędicare captiuis remissionem, et cęcis uisum, dimittere confractos in remissionem, prędicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Omnium — inquit Euangelista — oculi in eum intenti erant. Et ipse coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est hęc scriptura in auribus uestris. In se impletam significauit, utpote qui exinde talibus de rebus ad populum coepit habere sermonem. Cum autem ista diceret, ostendit profecto se illum fuisse, qui olim locutus est in prophetis et qui nunc natus erat ex Virgine. Sed uideamus, quomodo impleuit ista, quę in prophetia recensentur.

*corr. ex. asscr-

Spiritus Domini super me, quia, dum ipse baptizatur, apparuit super eum* in columbę specie Spiritus Sanctus. Vnxit me, inquit. Vnctio pertinet ad humanitatem. Vnctus est igitur, id est sanctificatus, a sua diuinitate, ita ut idem esset Deus et homo. Euangelizare pauperibus misit me, ut illos ad agnitionem ueritatis conuerterem, qui pauperes sunt nec Legem habentes nec prophetas et in idolorum cultura obtenebrantur. Sanauit autem contritos corde, quoties poenitentibus crimen condonauit. Prędicauit captiuis remissionem, cum ad illos, qui in lympho erant, descendisset. Cęcis uisum, quia iis, qui ipsum ignorabant, aperuit intellectum, ut agnoscerent. Dimisit uero confractos in remissionem, quando uariis morbis implicitos uerbo curauit. Prędicauit denique annum Domini acceptum. Compluries enim de sua prędixit futura passione et resurrectione, quibus instaurata est gratia generi humano. De qua Apostolus: Ecce nunc — inquit — tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis! Prędicauit diem retributionis, cum in fine seculi se iudicem fore asseruit uiuorum ac mortuorum, ut retribuat singulis iuxta opera, quę fecissent, iustis pręmium, peccatoribus poenam. Et quoniam talia per illum adhuc fienda erant, non dixit simpliciter: Hodie impleta est hęc scriptura, sed adiunxit: in auribus uestris. Quasi dicat: Ego ipse, quem loquentem auditis, talium ero autor et eorum, quę mihi a Patre mandata sunt, executor.

Porro, ipsum isto sanctę** prędicationis officio functum fuisse per se prius, deinde per apostolos, ex aliis quoque Scripturę locis monstrare possumus. In Hieremia Pater Filium affatur et ait: Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ędifices, et plantes; hoc est docendo euellas uitia, destruas errores, disperdas diaboli potestatem, dissipes Iudeos incredulos, ędifices autem Ecclesiam fidelem et plantes in ea arbores rationales, quę in tempore suo *corr. ex. cum ** corr. ex sancte dabunt fructum suum. In eodem propheta huic simile est illud: Posui uerba mea in ore tuo, et in umbra manus meę protexi te, ut plantes cęlos et effundas terram et dicas ad Syon: Populus meus es tu. In ore Filii uerba Dei Patris erant. Ipse enim in Euangelio ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Quod quidem ad naturam hominis referendum est, in qua dixit: Pater maior me est, non ad naturam Dei, in qua idem ait: Ego et Pater unum sumus. Christus autem plantauit cęlos et effudit terram, cum diceret: Si uis perfectus esse, uende, quę habes, et da pauperibus... et sequere me! Hoc est enim amare cęlestia et terrena contemnere. Tunc quoque ad Syon dixit: Populus meus es tu, cum diceret: Super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam.

De qua Ecclesia ante in psalmis ipse prędixerat, ubi ait: Ego autem constitutus sum rexab eo, id est a Patre, super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Quod ne ad regem Dauid pertinere putaremus, adiunxit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et quia in parabolis multa locutus est, in psalmis quoque ait: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam, id est, inclinabo ad me audiendum credentium aures. Ipsi enim auris mea sunt, et mysteria, quę in psalmis proposita sunt et nondum satis intellecta, cum illa impleuero, aperta faciam omnibusque manifesta. Porro de eius doctrina, in qua est Legis perfectio, Osee propheta ait: Tempus requirendi Dominum cum uenerit, qui docebit uos iustitiam. Quod quidem et Iohel pręuidens ad lętitiam hortatur et ait: Filii* Syon, exultate et lętamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitię, et descendere faciet ad uos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. Doctor iustitię Christus est, imber matutinus Lex, serotinus Euangelium. Non ueni — inquit — soluere Legem, sed adimplere. Ideo autem dicitur sicut in principio, quia — ut *corr. ex. filiae Apostolus ait — Lex spiritalis est, quę sub uelamento litterę cęlat Euangelii sacramenta. Atque ita imber iste, qui descendit in principio, in uerbis matutinus est, in sensu serotinus. Tunc enim purior fluere coepit, cum terra dedit fructum suum, id est, cum Maria Virgo genuit Dei Filium, qui ea, quę de se prędicta fuerant, adimpleuit et adimpleta esse prędicauit, ut supra est dictum.

Nihil est autem eius doctrina uerius, nihil salubrius, nihil ab omni immundicia syncerius. Lex enim ueritatis — ut Malachias ait — fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Idem adsciuit sibi duodecim apostolos et alios septuaginta duos discipulos, pauperes piscatores, simplices, rudes et indoctos homines, per quos Spiritu Sancto repletos Euangelium suum per omnes orbis partes disseminauit, omnibus uiam pandens, per quam ingressi ad ęternam perueniant salutem et ineffabili illa cęlestis regni beatitudine perfruantur.

Duodecim igitur apostoli sunt duodecim filii Iacob, duodecim fontes in Helim, iuxta quos castrametati sunt filii Israhel, duodecim tituli a Moyse positi, duodecim uituli in holocaustum oblati, duodecim panes similę super mensam a sacerdote Aaron ponendi, duodecim exploratores ad terram Chanaan* a Moyse missi, duodecim uirgę singularum tribuum nominibus inscriptę, duodecim lapides de Iordane sublati, cum Iordanis aqua siccum transeuntibus prębuit iter, duodecim iuga boum, in quibus Helias arantem reperit Heliseum. Denique ipse Iesus duodecim annorum erat, quando coepit disputare, significans per duodecim apostolos prędicationem suam se per orbem sparsurum. Et cum diceret: Nonne duodecim horę diei sunt, horas apostolos, se diem esse designabat.

Post hęc autem, ut Lucas ait, designauit Dominus et alios septuaginta duos... ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum, quo erat ipse uenturus. Horum figurę fuere septuaginta palmę in Helim iuxta duodecim *corr. ex. Chanaam fontes aquarum, quos duodecim apostolis Discipuli annumerauimus. Septuaginta etiam discipulorum typus erant septuaginta seniores iussu Domini a Moyse electi, cum quibus multitudinis gubernandę onus partiret. Ad hunc discipulorum numerum potest per tropologiam et illud octogesimonono psalmo referri: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.* Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Summa quippe discipulorum in octogenarium extenditur, si primis duodecim reliquos iunxeris. Hi sunt operarii missi in messem. Ab his uita nostra perficitur, si per ipsorum doctrinam dirigatur. Quicquid est extra illam amplius, labor et dolor est. Frustra enim ad beatitudinem adipiscendam nititur, qui contempto Euangelio per philosophorum pręcepta illam se adepturum putat.

Euangelistę Ex discipulis his quatuor quoque Christi, Domini nostri, Euangelistas in prophetis olim significatos, si quęsieris, reperies. In Ezechiele habes in prima eius uisione: Et in medio similitudo quatuor animalium... et uultus eorum facies hominis et facies leonis et facies uituli et facies aquilę. Facies hominis Mattheus fuit, qui ab humanitate Christi exorsus est Euangelium. Facies leonis in deserto rugientis Marcus. Ego uox — inquit — clamantis in deserto. Facies uituli Lucas, a sacerdotio Zacharię incipiens. Per uitulum enim sacrificium a sacerdote offerendum designatur. Facies aquilę Ioannes, qui cęteris altius uolans: In principio erat uerbum, inquit, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum. Hi sunt quatuor quadrigę illę, quas de medio duorum montium, Veteris Nouęque legis, egredi uidit Zacharias et ab equis diuersi coloris in diuersum trahi: alios ad aquilonem, alios ad austrum, sed robustissimos eorum discurrere per omnem terram. De quibus dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in** fines orbis terrę uerba eorum. Vbique enim *corr. ex. annis **add. u ulgatum est Euangelium per apostolos apostolicosque uiros. Quorum ilii ruffi fuere martyrio, alii nigri obscura quęque Scripturarum interpretantes, alii albi munditiem profitentes castitatis, alii uarii diuersitate spiritalium bonorum pręditi. Et hi quidem fortissimi, quia primi a Domino ad apostolatum electi, ut audacter et intrepide aduersus errores certent pro ueritate nec persecutorum timeant gladios, pro morte uitę immortalitatisque pręmia relaturi.

Quod autem Dei uerbum Euangeliique mysteria prędicare debuerint, in psalmis et prophetis olim significatum satis apparet. Per Esaiam loquitur Dominus: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes. Tota die et tota nocte... non tacebunt. Scripta quippe apostolorum sine intermissione in Ecclesia Christi leguntur. De Euangelii quoque prędicatione per orbem diffusa idem propheta ait: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquę maris operientis. In omnem enim terram exiuit sonus eorum, dicente Domino, sicut in eodem propheta est scriptum: Mittam ex eis, qui saluati fuerint, ad gentes in mare, in Affricam, in Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Gręciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non uiderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam gentibus. Nonne hoc illud ipsum est, quod in Euangelio legimus ad apostolos dictum: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Et paulopost subiungens Euangelista ait: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. De his in psalmis quoque dicitur: Annunciauerunt cęli iustitiam eius, et uiderunt omnes populi gloriam eius. Et alibi: Cęli — inquit — enarrant gloriam Dei. Et, si cęli sunt, qui de cęlestibus disserunt, consequens erit, ut sint terra, hoc est infimum elementum, qui omnem curam terrenis negociis impendunt. Illud pręterea apostolico competit collegio: Montes exultauerunt ut arietes, et colles sicut agni ouium. Montes et arietes apostolos significari reor. Supereminent enim gratia et dignitate, quia principes Dominici gregis sunt. Per colles autem et agnos reliquos Domini discipulos intelligimus. Nam colles montibus, arietibus agni minores sunt. Vtrique tamen unanimiter exultarunt in spe Saluatoris, ut magno animo gentibus Euangelium prędicarent et errantibus uiam ostenderent salutis. Vnde dicitur: Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam uindictam in nationibus (idola eorum damnando), increpationes in populis (Iudeorum arguendo incredulitatem obstinationemque reprehendendo). Vindictam istam in nationibus illa etiam psalmistę uerba sonant: Intonuit de cęlo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam... misit sagittas suas, et dissipauit eos. Intonuit enim et dedit uocem per apostolos, qui uelociter loca percurrentes sagittis comparantur. Conuersis igitur ad Christum gentibus simulachra dissipata sunt deorum, immo demoniorum. Ad hos itaque spectat, quod alibi ad Christum dicere uidetur propheta: Laudabunt opera tua, et potentiam tuam pręnunciabunt. Magnificentiam maiestatis tuę et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et hoc quidem per gratiam Christi et Spiritus Sancti donum. Ideoque alibi ait: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Quod Esaias admirans: Quam pulchri — inquit — super montes pedes annunciantis et prędicantis pacem, annunciantis bonum, prędicantis salutem, dicentis Syon: Regnabit Deus tuus! Pulchri certe fuerunt pedes Christi a morte resurgentis et in cęlum ascendentis, super montes, id est super discipulos pacem nunciantis, quibus dixit: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, annuncians bonum, prędicans salutem, ut et ipsi aliis eadem nunciando, qua ratione illa parari queant, instruere curent.

Prędicabant — inquit Euangelista — Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Dederat enim eis potestatem demonia eiiciendi, langores curandi, mortuos suscitandi. De quo Lucas in Actibus testatur dicens: Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. De his olim prędictum est in psalmis: Mirabilis Deus in sanctis suis, et figuratum in Moyse, qui in prodigiis faciendis pharaonis magos uicit; in Iesu Naue, qui solem stare fecit; in Helia, qui mortuum suscitauit; in Heliseo, qui Naman Syrum a lepra curauit. Sed multo plura in Euangelio signa secuta sunt quam quę pręcesserunt in Lege. Cui enim in Lege imperanti uenti et mare obedierunt? Quis super aquas siccis pedibus ambulauit? Ad cuius necem sol obscuratus est, terra tremuit, monumenta per se aperta sunt et mortui ad uitam rediere? Cuius umbra sicut Petri ęgrotantibus restituit sanitatem? Duo hominum cadauera ad uitam redisse in Veteri legimus testamento, quam plurima in Nouo. Vnum illic Tobiam cęcum illuminatum, hic sexcentos, unum illic leprosum mundatum, hic mille. Et quisquam est, qui de Lege ad Euangelium, de umbra ad lucem dubitet transmigrare?

Christum pręterea pauperem, apostolos pauperes Scriptura recens indicat, antiqua prędicit. Qui non credit, is profecto utriusque autorem Deum offendit. Ipse Saluator de se in Euangelio loquens ait: Vulpes foueas habent, et uolucres cęli nidos. Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Non habuit, unde didragmam pro se et discipulo solueret nisi mirabiliter in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit.

Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus ... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas. Ac ne Deo in paupertate seruiendo aliquid tibi, quo sustentare uitam possis, defuturum timeas, interrogat eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus, dum diuitias sibi non in terra, sed in cęlo quęrunt. Sed uideamus, si in his quoque, quę de Christi discipulorumque eius paupertate retulimus, in prophetarum reperire possimus uaticiniis, ut, cum cuncta, quę prędicta sunt, impleri in Euangelio monstrabimus, magis patescat, quam stulta sit Iudeorum credere Christo nolentium obstinatio.

In persona Christi uenturi dici illa in psalmis nemo negat: Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus solicitus est mei. Et iterum: Libera me — inquit — quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Pauper enim factus est, ut nos in cęlesti regno diuites faceret, dicente Iacobo apostolo: Pauper, diues in fide, hęres erit regni. Pręter hęc Esaias de excidio Hierusalem futuro prophetans ob Iudeorum perfidiam et Christo illatas iniurias ait: Ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Et ne forte dubium relinquat, per quos Deus humiliabit eam, subiungit: Conculcabit eam pes, pes pauperis, gressus egenorum. Pes utique pauperis Christi et gressus egenorum apostolorum. Qui ergo Christum et apostolos imitari cupiunt, paupertatem colant. Non diuitum pedes ciuitatem superbam conculcarunt, sed egenorum. De ipsorum inopia et alibi idem propheta est locutus et ait: Addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, hoc est lętabuntur in uisione diuina. Deum enim uidens interpretatur Israhel. Ait autem Iesus: Qui me uidet, uidet et Patrem...quia ego in Patre et Pater in me est.

Porro, siquis quęrat, quare Christus paupertatem amplexus sit, respondet Apostolus ad Corinthios dicens: Propter uos egenus factus est...ut illius inopia uos diuites essetis; hoc est, ut et uos eius exemplo ea, quę sursum sunt, quęratis, non quę super terram. Illi enim, qui cumulandis opibus inhiant, de his, quę ęterna sunt, nequeunt cogitare et, dum corpori blandiuntur, animę bona contemptui habent pręsentiumque rerum uoluptate deliniti eorum, quę futura expectamus, obliuiscuntur. Longe autem melius est nudos intrare in regnum cęlorum quam cum opum copia m itti in ignem ęternum et diuitis purpurati miserrimam subire sortem, qui sepultus in inferno frustra Lazari mendici in sinu Abrahę feliciter quiescentis implorauit opem. Quanti autem meriti pauperes isti, de quibus locuti sumus, apud Deum, qui eos elegit, fuerint, operęprecium est audire.

Non solum in terra potestas data est eis signa et prodigia faciendi, sed etiam in die nouissimo cum Christo simul iudicandi. Iudices eorum erunt, a quibus persecutiones passi fuere: Cęsarum, regum, principum terrę. Iudices erunt Iudeorum Christo non credentium et gentilium deos deasque colentium et hereticorum uanis sophismatum argutiis ueritatem deprauare nitentium. In Mattheo Saluator noster ad phariseos, qui eum in Belzebub eiicere demonia dicebant, respondit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii uestri in quod eiiciunt? Ideo ipsi iudices uestri erunt; hoc est, discipuli mei, qui filii uestri sunt, iudicio suo uos ob perfidiam uestram condemnabunt. Deinde iam postremę proximus passioni ad discipulos dixit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Pręter hęc Paulus, in quo Christus locutus est, ad Corinthios scribens ait: An nescitis, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et paulopost: Nescitis — inquit — quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia?

In istis ergo impleta fuisse constat, quę ante prędicta legimus in prophetis. In spalmis dicitur: Illuc enim ascenderunt tribus. Ac ne Iudeorum tribus, qui on credunt, ascendere putares, additur: tribus Domini, testimonium Ishrahel, ad confitendum nomini Domini. Tribus autem Domini in Christo credentium est multitudo. Sequitur de apostolis: Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum Dauid. Domus autem Dauid regnum Israhel est. Israhelitas ergo incredulos iudicabunt discipuli Christi. Quod autem et reliquas gentes iudicaturi sint, Sapientię liber testatur, in quo scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillę in arundineto discurrent. Iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et Dominus eorum regnabit in perpetuum. Denique, quod demonum etiam iudices erunt, Dauid uidit in psalmis dicens: Deus sedet super sedem sanctam suam. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrę uehementer eleuati sunt. Sedet — inquit — Christus ad dexteram Patris, et apostoli, principes populorum, ad iudicandum congregati sunt cum Deo Abraham. Deus Abraham etiam Christus dici potest, quem ille in carne credidit uenturum, quem cum Patre Deum unum confessus est. Quare autem congregati sint, declarat: Quoniam — inquit — dii fortes terrę uehementer eleuati sunt. Hoc est, ut condemnent deos gentium, demones malos, qui fortes fuere dominando idolatris et qui arroganter efferebantur ęquando se Deo uero. Atque hoc est illud, quod dixit Apostolus: Angelos iudicabimus, id est, apostatas spiritus.

Vide igitur, quanta apostolorum dignitas, ut nobilissimam omnium creaturam angelos homo iudicet et naturę angelicę sublimitatem gratię homini datę uincat magnitudo. Qui ergo prius erant piscatores, facti sunt Dominici gregis pastores; qui erant humiles et abiecti, fiunt seniores plebis et principes populi; qui quoque erant rudes et idiotę, repleti sunt Spiritu Sancto, ut essent diuini uerbi pręstantissimi doctores. Et hęc quidem mutatio dexterę Excelsi, qui suscitat de terra inopem et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Quibus ergo in Euangelio dixit Dominus: Venite post me, et* faciam uos fieri piscatores hominum. Hos multo** ante se missurum promiserat Deus Esaia testante ac dicente: Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos, dicit Dominus; et post hęc mittam uenatores multos, et uenabuntur eos. Hi fuerunt iacula et sagittę aduersus gentium errores diabolique dolos, quę***corr. ex. de *add. **corr. ex. multos Abacuch propheta pręuidit, cum ad Deum uerba conuertens diceret: In luce iacula tua ibunt, in splendore coruscationis* armorum tuorum. Et sanctus psalmista Dauid: Sagittę tuę acutę — inquit — populi sub te cadent. Hi fuerunt fontes et torrentes et flumina iuxta illud: Tu dirupisti fontes et torrentes. Et illud: Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt. Hi fuerunt pastores illi, de quibus in Hieremia locutus est Dominus: Dabo uobis pastores iuxta cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. Hi fuerunt custodes illi et speculatores, quos Ecclesię suę apposuit Dominus ad eam in Esaia dicens: Super muros tuos constitui custodes. Et per eundem prophetam: Regnabit — inquit — Deus tuus, vox speculatorum tuorum. Ad quos in Euangelio Saluator ait: Non uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Hi fuerunt sacerdotes illi, de quibus in psalmis dixerat Deus: Sacerdotes eius induam salutari. Hi fuerunt petrę, lapides et montes, de quibus Amos propheta: Nunquid currere possunt in petris equi?** Hoc est, equi pharaonis, demonia mala, pręualere discipulis Christi. De lapidibus autem impolitis, quos ferrum non attigit, altare Domino ędificatum in libro Iesu Naue legimus. Lapidum istorum impolities apostolorum integritas est, quam nulla malarum cupidinum uis corrupit. Tales erant illi, quibus Petrus apostolus scribens ait: Et ipsi, lapides uiui, superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum. Montes autem psalmista nominat: Montes exultabunt in conspectu Domini. Et iterum: Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui. Et rursum: Fundamenta eius in montibus sanctis. Apostoli quippe fundamenta Ecclesię sunt, apostolorum autem fundamentum Christus est.

Hi fuerunt principes illi, quos pręuidens Dauid dixit: Principes Iuda, duces eorum, principes Zabulon et principes Neptalim. Ab istis enim tribubus orituri erant principes isti Ecclesię, apostoli Christi. De quibus in alio psalmo *corr. ex. corruscationis **corr. ex. ęqui Deus Pater allocutus est eum dicens: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Hi sunt etiam nubes illę, de quibus in Esaia loquitur Dominus: Nubibus mandabo, ne pluant super Israhel imbrem. Et hoc quidem tunc est impletum, cum discipuli Domini a Iudeis repulsi recesserunt ad gentes. Quid adhuc dicam? Hi fuerunt fulgura dicente Propheta: Alluxerunt fulgura eius orbi terrę. Et iterum: Fulgura — inquit — in pluuiam fecit. Parum est fuisse fulgura, etiam cęli fuere. Cęli — inquit — enarrant gloriam Dei, et opera eius annunciat firmamentum. Apostoli ergo cęli, Christus eorum firmamentum est. Hic unus, illi multi; hic nunciat, illi nunciata enarrant; hic lux illorum est, illi ab eo illuminati lux mundi sunt. Qui non credunt, in tenebris uersantur. Lucem enim istam, quę Christus est, non cęcitas perfidię, sed sani credentium oculi intueri queunt.

Ad hęc, siquis talia de apostolis Domini dici negauerit, quę in communi dicta sunt, possumus afferre in medium etiam ea, quę de singulis eorum in Veteri testamento referuntur, ut, cuiusque propria cum de se fidem fecerint, facilius communia, quę pręmisimus, credantur. Paulum quidem apostolum de tribu Beniamin fuisse constat. De illo ergo in Genesi fuit prophetatum Iacob patriarcha dicente: Beniamin lupus rapax, mane comedet predam, et uespere diuidet spolia. Lupus utique rapax, quando laniatum perrexit oues Christi. Mane, id est in principio, fidelium hostis comedit predam, sed uespere, id est in fine conuersus diuidere coepit spolia Euangelium prędicando et conuincendo Iudeos, quia hic, quem ipse persequebatur, uere esset Christus. De eius etiam consternatione in uia, quando auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus id sibi contigerat. Quod pręterea inter apostolos censendus esset, psalmista cecinit, ad* Christum, qui uenturus erat, dicens: Qui *corr. ex. id sedes super cherubim (id est super plenitudine scientię), manifestare coram Effraim, et Beniamin, et Manasse. Beniamin propria tribus Pauli est, Effraim et Manasse origo aliorum apostolorum est. In medio ponitur Beniamin, ut noscatur inter apostolos numerandus. Et ad ipsum, qui sedet super cherubim continuo dicitur: Excita potentiam tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur.

Iudas De Iuda etiam, Christi proditore, prędictum illic manifeste apparet, ubi in psalmis legitur: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum, et episcopatum eius accipiat alter. Condemnatus est enim, quia desperauit. Episcopatum autem eius Matthias accepit in locum eius suffectus, ut numerum duodecim impleret apostolorum.

Et ne plura superfluo labore scrutemur, si certum est ista de singulis Christi discipulis fuisse in Testamento Veteri prędicta, nonne illa, quę pauloante recensuimus, ad omnes simul referenda erunt? Neque enim simile ueri uidetur, ut de quibusdam specialis fiat mentio et de toto eorum collegio taceatur. Sed de his hactenus. Ad ea, quę restant consyderanda, progrediatur oratio.

Nauigat cum discipulis Magister et Dominus. Eo dormiente turbatur mare. Excitatus a somno uentis et mari imperat fitque tranquillitas magna. Quod factum admirantes, qui aderant: Qualis est hic — inquiunt — quia uenti et mare obediunt ei? Hinc discimus, quia insensibilia nobis insensibilia sint, autoris autem sui sentiant imperium et eius iussa peragant. De tranquillitatis autem tam repentinę miraculo prędictum fuisse credimus a psalmista dicente: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Et iterum alibi: Statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius. Et lętati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum uoluntatis eorum. In Ecclesiastico etiam, et quidem plenius explicatiusque est scriptum. Dicitur enim: In sermone eius siluit uentus, et in cogitatione sua placauit abyssum, et plantauit illum Dominus Iesus. Iesus igitur, qui cum Patre omnium est creator, in omnibus, quęcunque uult, facit in cęlo et in terra. Si ergo mortiferarum cupidinum tempestate pulsatus periclitaris, excita illum ac precare, et senties ipso imperante procellam conuersam in auram et pristinam tibi redditam tranquillitatem.

In Luca habetur, quod, dum Iesus Ioannem Baptistam laudibus efferret et populus publicanique baptismo Ioannis baptizati Deo gratias agerent, pharisei et legisperiti consilium Dei spreuerint in semetipsis, non baptizati ab eo. Spreuerunt igitur increduli Saluatoris monita excęcatique malignitate inuidię in eum, quem colere et uenerari debebant, odio concitari coeperunt. Et impletum est illud Oseę prophetę: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Nihil enim peruersius est homine in uitiis obstinato. Reprehensionem pati non potest, et quo studiosius corripitur, eo magis ad malum irritatur.

Post hęc Domino in domo Symonis pharisei discumbente mulier peccatrix adueniens lachrymis lauit pedes eius, capillis tersit, osculata est et unxit unguento. Tunc dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Hanc Mariam Magdalenam fuisse aiunt deliciis prius lasciuięque deditam, deinde ad poenitentiam conuersam ueniam impetrasse delictorum. Hęc est ergo illa Maria, Aaronis sacerdotis soror, quę, dum petulanter Moysi detrahit, perfusa fuit lepra, sed Moyse pro illa Deum deprecante pristinam recepit sanitatem. Mulier ergo peccatrix mundata est a lepra uitiorum Domino miserante, cui deliquerat turpiter impudiceque uiuendo. De ista prophetasse mihi uidetur Hieremias, cum ait: Fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

Per idem tempus Iesus, Dominus noster, cum destinaret apostolos ad prędicandum regnum Dei, persecutiones et martyria eorum futura denunciauit dicens: Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum ... et tradent uos — inquit — in conciliis, et in* synagogis suis flagellabunt uos,

*add.

et ad pręsides et reges ducemini propter me. Et ut per futurorum notitiam Deum esse agnoscas, quęcunque prędixerat, illa euenerunt. In synagoga enim dum Christum prędicant, a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides tracti supplicio afficiuntur, pro illo morientes, qui pro omnibus motri uoluit. Nero Cęsar Petrum crucifixit, Apostoli Paulum capite mulctauit; Andream Egeas, Achaię proconsul in crucem egit; Phillippum Phrygię pręses lapidibus obrui iussit; Bartholomeum Armenię rex uiuum decoriauit; Iacobus Maior Hierosolymis Herodis iussu capite truncatur, Minor de pinna deiicitur et fuste fullonis fracto cerebro interimitur; Ioannes Traiano iubente in oleo coquitur, sed non lęditur, in Pathmo relegatus mortem obiit; Thomas Indię regis iussu lanceis confossus occubuit; Mattheum in Perside Hirtacus* rex orantem post tergum ferro transfixit: Iudas Thaddeus et Symon Cananeus siue Zelotes in urbe Caldeorum Senair, cum eorum pręsentiam simulachra lapidea ferre nequissent atque corruissent, ab idolorum sacerdotibus laniati sunt; Matthias in Iudea Romano ritu securi percussus martyrium peregit; Barnabam, Pauli socium, Salaminę Iudei rogo iniectum concremarunt.

Hos postea multa quidem martyrum milia secuta sunt, quos neque supplicia terrere potuerunt nec mors a Christo separare. Iam enim audierant a Domino: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. Atque hoc sane illud est, quod in Esaia olim fuit prędictum: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. Intrepidi itaque et Spiritus Sancti dono eruditi uiam ueritatis docuerunt. De his prophetauit Daniel dicens: Docti in populo docebunt plurimos; et ruent** in gladio, et in flamma, et in

*cor. ex. Artacus **corr. ex. rueut

captiuitate, et in rapina dierum. Hi ergo in psalmis post supplicia se solamen sensisse fatentur, cum dicant: Probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; imposuisti homines super capita nostra. Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. O felices poenas et lęta tormenta, per quę uir fidelis meretur ęterni refrigerii mercedem! Et rursum alibi aiunt: Cibabis nos pane lachrymarum, et potum dabis nobis in lachrymis in mensura. Posuisti nos in contradictionem uicinis nostris, et inimici nostri subsannauerunt nos. Et iterum in alio psalmo: Posuisti nos — inquiunt — opprobrium uicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Vicinis et qui in circuitu sunt, hoc est Iudeis et gentibus; ab utrisque enim passi sunt persecutiones.

Et quoniam eiuscemodi labores ęterna sequitur remuneratio, in alio psalmo dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem uenient cum exultatione, portantes manipulos suos. Hoc idem in Euangelio prędixit discipulis Saluator noster: Mundus gaudebit — inquit — uos uero contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Hoc ipsum liber, qui Sapientię inscribitur, continet, ubi dicitur: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis uexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentauit illos, et inuenit illos dignos se. Recte itaque diuinus psalmista ait: Multę tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex iis non conteretur. Quod si ossa iustorum custodit Dominus, ne conterantur, quanto magis animas, ne pereant? Dominus ergo supponit suis cultoribus manum, ne cadant, et in periculis protegit illos et in pugna adiuuat. Hoc ipsi in psalmis confitentur et aiunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel, nisi quia Dominus erat in nobis, cum exurgerent homines in nos, forte uiuos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransiuit

anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intollerabilem. Ac ne istud suę uirtuti arrogare uideantur, Deo gratias agunt dicentes: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Nemo igitur propriis uiribus fidat contra prauę cupidinis pugnas; nunquam ad uictoriam ullus perueniet, nisi Omnipotentis ope fuerit adiutus. Vnde Hieremias ad Ecclesiam loquens ait: Et dabo te populo huic in murum ęreum fortem; et bellabunt aduersum te, et non pręualebunt, quia ego tecum sum, ut saluem te, et erruam te, dicit Dominus. Et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium; hoc est de persecutione infidelium et diaboli potestate, ut in terra uincas et in cęlo coroneris. Illa uero, ut hoc consequi possit, se fidem seruasse gloriatur dicens: Multi persequuntur me et tribulant, ego autem a testimoniis tuis non declinaui. Tales fuere martyres Christi, qui, dum soli Deo peccare timent, tyrannorum uim atque sęuitiam nihil timuerunt.

Et, ut sciamus persecutorum odium ipsis esse magis noxium quam iustis, quos persequuntur, audi Spiritus Sancti exactissimum iudicium: Gladium — inquit — euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Gladio igitur suo in ęternum pereunt, qui innocentem gladio perdere moliuntur.

Quorum immanitatem uidens propheta conqueritur et ad Deum suspirans ait: Posuerunt morticina* seruorum tuorum escas uolatilibus cęli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrę. Effuderunt sanguinem ipsorum tanquam aquam in circuitu Hierusalem, id est in Ecclesia Christi. Nihil est enim crudelitatis, nihil sęuitudinis, quod pręterierint impii exerceri in martyres Christi. Decretum certumque erat illis obsistere totis uiribus, ne Christus pro Deo coleretur. Hoc futurum** iam in psalmis prędictum fuerat *corr. ex. morticinia ** corr. ex. fnturum d icente ad Deum Propheta: Qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignauerunt consilium, et cogitauerunt aduersus sanctos tuos. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur Israhel ultra; hoc est Christianus, uidens Deum, obliuione deleatur. Sed nequaquam efficere potuerunt, quod statuerant, et omnis conatus eorum uersus est in contrarium. Quanto enim illi increduli magis cędibus grassabantur, tanto credentium numerus magis crescebat. Vnus occidebatur, et plurimi ad Christum conuersi baptismi gratiam sibi postulabant, non interfectorum sanguine territi, sed ad eadem pro Christo sustinenda supplicia magis animati. Eo demum res peruenit, ut etiam ipsi Cęsares, quibus propositum fuit persequi Christianos usque ad internitionem, mutatis mentibus susceperint Christianitatem. Quorum primus Constantinus apostolis ecclesias errexit, Christum omnibus colendum proposuit, aduersus idolatras bella gessit, Iudeos quoque incredulos oppressit seruitute, ut impleretur, quod per Zachariam prędictum fuerat: Et erunt in omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea

dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Duę partes istę pereuntes idolatrę gentiles fuerunt et Iudei Christum negantes. Tertia uero pars, quę relicta est, quę aduersitatibus et pressuris probata purior argento atque auro inuenta est, Christiani fuerunt persecutiones hominum passi, sed a Deo electi, ut, pro cuius nomine mortem contempserant, cum illo uiuerent in ęternitate.

Vide igitur, quam nihil fere actum sit in discipulos et martyres Christi, quod non ante fuerit prędictum. Illud quoque, quod in Euangelio de fidelibus parentes atque domesticos ob eorum perfidiam relinquentibus ait Dominus: Nolite arbitrari, quod uenerim pacem mittere in terram; non ueni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. In Michea propheta iisdem ferme uerbis legitur: Omnes — inquit — in sanguine insidiantur,

et uir fratrem suum ad mortem uenatur. Et post paululum: Filius contumeliam facit patri, et filia consurgit aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. Hoc idem in Esaia aliis tamen uerbis expressum uideo dicente Domino: Concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios; et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum, ciuitas aduersus ciuitatem, regnum aduersus regnum. Lege martyrum historias, et inuenies in illis impleta esse hęc, quę dicimus, et adhuc Ecclesiam Christi idolatria superata bella ab hereticis pati fideliumque ciuitates et regna a Machumetanę prauitatis sectatoribus per uim occupari redigique in seruitutem. Idque nobis accidi peccatis exigentibus credimus, ut uidelicet Christiani, qui Christi iussa exequi negligunt, a Christi inimicis uexentur et castigati aut corrigantur ut Niniuitę aut ut Aegyptii in abyssum mersi pereant. Satis de fidelium martyrio. Reliqua consyderemus.

In Euangelio ex quinque panibus et duobus pisciculis quinque milia hominum satiauit Dominus et iterum septem panibus quatuor milia uirorum pręter pueros ac mulieres. Huiusce rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse.

Post hęc Iesus Petro confitenti, quod ipse esset Christus, Filius Dei uiui, respondit: Beatus es Symon Bar Ionna, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus, qui in cęlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam, et portę inferi non pręualebunt aduersus eam. Et tibi dabo claues regni cęlorum. Et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis; et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis. Per fidem ergo fit Ecclesia Christi, et beatus est, qui reuelatam diuinitus sequitur ueritatem, ut Ecclesię Christi cohereat per fidem et coalescat per opera mandatorum Dei. Efficitur enim lapis uiuus in structura Ecclesię fitque membrum corporis Christi. Christus est igitur petra, super qua domus fundata, licet uentos et flumina tentationum patiatur, stabilis tamen permanet. Pugnas in terra patitur, sed uincit potentissimo Domino adiuuante, et in cęlo pace fruitur atque cum angelis in Domino gloriatur.Porro, ut paulo plenius de illa loquar, Ecclesia Christi congregata est ex iis, qui Saluatoris aduentum uel futurum fideliter expectarunt uel pręsentem prompte pleneque susceperunt. Congregata est igitur ex patriarchis, ex patribus, ex prophetis, ex apostolis, ex doctoribus, ex martyribus, ex uirginibus, ex uiduis, ex coniugatis in diesque augetur ex omnibus in Christo credentibus et per opera comprobantibus fidem. Christus enim lapis angularis utrunque ligauit parietem, ut ex ambobus unam faceret Ecclesiam. Vnam sibi texuit tunicam inconsutilem indiuisamque, quam milites non sciderunt, sed sortiti sunt. Vestimenta autem diuiserunt in partes quatuor, ut per quatuor orbis partes uulgaretur Christi Euangelium et undique credentes ad unam confluerent Ecclesiam.

Diuidere hanc uolebat Petrus: Faciamus hic — inquit — tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Vnde imprudenter locutus arguitur, cum Christus in uno tabernaculo, non in pluribus, concludere coepisset Legem et prophetas et Euangelium. Atque ideo in Canticis ad Ecclesiam loquens: Vna est — inquit — columba mea, perfecta mea, una est matris* suę, electa genitrici suę. Vnus ergo autor Veteris Nouique Testamenti Christus non uetera destruxit, sed adimpleuit. Quicquid prophetatum, quicquid per figuras et similitudines fuerat significatum, in primo perfecit aduentu, pręter illa, quę in secundo restant perficienda, quando uiuos et mortuos adueniet iudicaturus, oues ab hędis separando, iustos a peccatoribus, qui non Christi, sed diaboli sunt Ecclesia. Odiui — inquit — ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

*corr. ex. matri

De iis sunt illi uineę pessimi cultores, qui seruos domini ad fructum colligendum missos alium ceciderunt,* alium occiderunt, alium uero lapidauerunt. Miserat enim Deus Iudeis prophetas, qui eos monendo a uitiis coercerent et ad uirtutem hortarentur. Sed tantum abfuit, ut sese corrigerent, ut etiam peiores euaserint. Micheam prophetam in maxillam** percusserunt miseruntque in carcerem, Vriam interfecerunt, Hieremiam lapidibus obruerunt, Esaiam serra medium secuerunt, et quoniam neminem ferre poterant contrarium moribus suis censorem, postremo Filium Dei ad se de cęlo missum crucifixerunt. Hic est heres — inquiunt — uenite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. At quia male agendo bonum sperare dementis est, fefellit eos hęc deliberatio. Occiderunt enim, sed hereditatem, quę non nisi credentibus datur, non acceperunt. Quin immo, ut tanti commissi sceleris poenas darent, a Romanis redacti fuere in seruitutem. Dominus igitur uineę malos male perdidit et uineam locauit aliis agricolis, qui ab idolis ad Christum conuersi reddere coeperunt fructum Domino suo iustitię et pietatis.

Gentilitas ergo, quę erat solitudo et desertum nullum habens Dei ueri cultum, inuia erat, quia iter ad beatitudinem ignorabat, uidua erat, quia non habebat uirum, cui iuncta filios Abrahę generaret ideoque sterilis appellabatur. Postea talibus impedimentis libera gaudere coepit per apostolos instructa, per Spiritum Sanctum illuminata in agnitionem ueritatis. Quod futurum uidens Esaias propheta: Lętabitur — inquit — deserta et inuia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exultabit lętabunda et laudans. Rursum alibi ait: Non uocaberis ultra derelicta, et terra tua non uocabitur amplius desolata, et reliqua, quę longum foret repetere. In psalmis quoque dicitur: Increpasti gentes, et periit impius, et nomen eorum delesti in ęternum. Increpuit Dominus gentes per apostolorum prędicationem, et ipsis ad Christum conuersis periit impius diabolus, per quem subuersi saxa et *corr. ex cęciderunt **corr. ex maxilla l igna pro diis habebant. Et nomen eorum fuit deletum, ut non gentiles nuncupentur, sed Christiani, nouo nomine, de quo Esaias: Et uocabitur tibi — inquit — nomen nouum, quod os Domini nominabit.* Et iterum in psalmis legimus: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lętantem. Gentilitas enim, quę nullum uerę uirtutis fructum proferre poterat, erroribus uani ritus implicita, in Christum credendo facta est hortus bonorum omnium et in Ecclesia, quę est domus Dei, parere coepit liberos ueluti mater foecunda.

Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non pariebas, quoniam plures filii desertę, magis quam eius, quę habet uirum. Siquidem in Iudeis coepta est Christi Ecclesia, sed in gentibus multiplicata et dilatata. Futurum hoc Spiritus Sanctus reuelauerat per prophetas. Hieremias: In tempore illo — inquit — uocabunt Hierusalem solium Domini; et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem. Et ipsamet in psalmis se dilatatam gloriatur ad Dominum dicens: Statuisti in loco spacioso pedes meos. Pedes Domini, qui perambulasse terram dicuntur, apostoli fuere per omnes orbis partes diffusi, ut prędicent Euangelium. His conuenit illud: Annunciaui iustitiam tuam in ecclesia magna. Quę enim parua erat in Iudea, per omnes distenta est terrę tractus orbisque fines.

Hęc est igitur coenaculum illud de Euangelio grande stratum, in quo non typicum ut olim, sed uerum Christi Pascha celebratur. Hęc est sagena, quam cuiuscunque generis pisces ingressi non pereunt, sed saluantur. Hęc est arca, in qua cessante peccati diluuio in spem salutis ęternę humanum genus fuit reparatum. Hęc est porta, de qua in psalmis cantat propheta: Hęc porta Domini, iusti intrabunt per eam. Per illam enim solam introitus est ad uitam. Hęc est templum, quod per quindecim gradus psallendo aditur, et sicut quis magis proficit uirtute, ita altius ascendit. Si non uis ruere, retro ne respicias, sed semper de *corr. ex nominauit ascensu cogita. Hęc est domus et atrium Dei et tabernaculum Spiritus Sancti. Audi Micheam dicentem: Et erit in nouissimo dierum mons domus Domini pręparatus in uertice montium, et sublimis super colles; et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multę. Mons iste altissimus omnium illa petra est, illud fundamentum, super quo ędificata domus Domini nullis aduersariorum concutitur procellis, et dum oppugnatur, speciosior fit ex uictoria. Hoc testatur Aggeus propheta dicens: Implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum ... Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę ... et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Maior est enim gloria Ecclesię quam synagogę. In synagoga expectabatur Christus uenturus, in Ecclesiam uenit et ipse fuit pax nostra et cum Deo reconciliatio, qui sua morte nobis donauit uitam placato Patre, cuius iram merebamur pro peccato. De domo hac dicebat Propheta: Intrabimus in tabernaculum Dei, adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Idem huius loci desyderio affectus dixit: Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Et: Beati — inquit — qui habitant in domo tua! Beati sunt ergo Ecclesię filii, quia de terra transferuntur in cęlum, quo ascendere ante Christi aduentum potuit nemo.

Quid pręterea dicam? Hęc et uinea et torcular et turris est. Homo erat paterfamilias — inquit — qui plantauit uineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ędificauit turrim, et locauit eam agricolis. Homo paterfamilias Deus est, homo per similitudinem, Deus per naturam. Faciamus — inquit — hominem ad similitudinem et imaginem nostram. Vinea, quam ipse plantauit, fidelium Ecclesia est; sepes, qua munitur, custodia est angelorum; torcular doctores sancti sunt, qui uino scientię inundarunt ad potum salutis; turris mysteriorum in Ecclesia sublimitas est. Quam sublimitatem intellexerunt primum illi, quibus datum fuit nosse mysterium Dei, deinde alii per illos in Christo credentes. Quorum fidei commissa est hęc uinea, ut eam excolant ligonibus bonorum operum et afferant fructum, alii centesimum, alii sexagesimum, alii trigesimum. Vel turris ipse Christus est, cui dicimus: Esto nobis, Domine, turris fortitudinis a facie inimici.

De amplitudine pręterea et dilatatione huius uineę in psalmis canitur: Vineam de Aegypto transtulisti, id est de tenebris Christum negantium Iudeorum, Aegyptus enim interpretatur tenebrę; eiecisti gentes incredulas, et plantasti eam, in iis, qui deposito gentilitatis errore Euangelio crediderunt; dux itineris fuisti, uiam docendo salutis; plantasti radices eius, ut firma permaneat in proposito credulitatis; et impleuit terram; per apostolos dilatata, operuit montes umbra eius, quando et ipsi, qui terrę pręsides erant, Cęsares et reges credere coeperunt; et arbusta eius cedros Dei; cedri scientię altioris perfecti Ecclesię sunt, quorum interest docere populum et de talentis sibi creditis Domini reddere lucrum. Tunc ipsa, inquit, extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines suas. Et id quidem illius uirtute, qui in Euangelio ait: Ego sum uitis uera, et uos palmites. Nos ergo, uites uineę Domini ueręque uitis Christi fideles propagines extendimur usque ad mare, usque amaritudinem poenitentię et usque ad flumen baptismi, quo diabolo renunciantes efficimur membra Christi.

Cęterum synagogam etiam uineam fuisse, et turrim, et torcular, in Esaia legimus: Plantauit* — inquit — uineam sorech, id est electam, ut Symmachus** interpretatur, ędificauit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea. Sed de ista dicitur: Expectauit,*** ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue, ut Theodotion ait, spinas. Promissum enim sibi Messiam, cum uenisset, non recepit.**** Ideo sequitur: Auferam sepem eius, et erit in direptionem; dirruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinę; et nubibus mandabo, ne pluant super

*corr. ex plantaui **corr. ex Symachus ***corr. ex Expectaui ****corr. ex recępit

eam imbrem. Auferam, inquit, ab ea munimen protectionis meę, et tunc urbe ab inimicis euersa ciuibusque seruitute oppressis eradicabitur atque disperibit. Ait enim: Vinea Domini exercituum domus Israhel est. Nubes uero desierunt eam imbribus irrigare, quando apostoli Iudeis incredulis dixerunt: Vobis primum oportuit prędicari uerbum Dei, sed quia repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. Quibus credentibus corda, quę terra arida erant, suscepta apostolicę disciplinę pluuia exhuberarunt fructibus uirtutum.

De synagogę autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec postea, ut in eum, quem crucifixerant, crederent, prędicatione monitisque apostolorum. Hodie quoque plurimi sunt, qui omnia extrema pati malunt quam Christum confiteri, ne iniustę cędis patres eorum rei fuisse uideantur. Dum autem crimen fateri uitant et ad Christum conuerti negligunt, in ęternę perditionis baratrum pręcipites ruunt. Nos his relictis, qui semetipsos reliquerunt, de Domini nostri Ecclesia, extra quam nemo saluatur, adhuc aliquid dicere pergamus.

Hęc cęlum illud nouum est et terra noua, Ecclesia Christi quam Ioannes in Apocalypsi uidit. Primum enim cęlum et prima terra abiit. Vetera ergo abierunt, et quę in figura futuri fiebant, in aduentu expectatę nouitatis cessarunt. Hanc nouam sponsam sibi Christus copulauit, cui olim per Hieremiam loquebatur dicens: In charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Rusumque ędificabo te, et ędificaberis, uirgo Israhel. Huic in Canticis dicebat: Ecce, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Oculos c olumbarum habet, qui in Scripturis diuinis non litteram, quę occidit, sequitur, sed spiritum, qui uiuificat. Nam in columbę specie Spiritus Sanctus apparuit, dum Iesus baptizatur. De hac amica Salomon in Prouerbiis meminit, cum ait: Mulier gratiosa inueniet gloriam. Gratiam enim Domini in pręsenti seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne aliis aliter institutis pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas. Fuere enim, et adhuc sunt, hereticorum ecclesię, quę, quanuis diuitiis abundent spiritalibus: uigiliis, ieiuniis, elemosinis, a catholica tamen religione retrocedendo* beatitudinis ęternę pręmia** non consequuntur, quę solis in Christo credentibus atque sperantibus tribuuntur.

Iccirco ipsa Ecclesia et regnare dicitur, certa de promissione regni cęlorum, psalmista ad Dominum dicente: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. Filius a dextris Dei sedet ueluti ęqualis; Ecclesia non sedet, sed stat, ut ante Dominum ancilla. Stat autem fidei, spei et charitatis auro exornata, circumdata uirtutum multiplicium uarietate. Diuersa enim bona sunt, licet unus, qui illa largitur, Spiritus sit. Deus autem hanc ita elegit, ut et bene agendi impartiat ei facultatem et bene agentem diligat, et dilectam protegat, et protectam atque nullis aduersantium oppugnationibus superatam coronet, dicente Apostolo: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lauacro aquę in uerbo, ut exiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Idem ad fideles ait: Despondi uos uni uiro uirginem castam exibere Christo. Rari quidem sunt, in quibus est corporis uirginitas; omnes tamen, qui *corr. ex retrocędendo ** corr. ex premia Ecclesię filii esse cupiunt, in operibus bonis fidei seruare debent uirginitatem. Qui secus fecerint, casso labore exercebuntur. Non enim ad illos pertinere poterit hęreditas regni a iure filiorum alienatos.

Huius Ecclesię felicitatem uidit Ioannes in Apocalypsi: Vidi — inquit — sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Ad hanc in Esaia loquentem Dominum audimus: Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Restituit certe pro iudicibus apostolos, pro consiliariis doctores. Post hęc: uocaberis — inquit — ciuitas iusti, urbs fidelis. Hęc eadem monstrata in uisu fuit Ezechieli prophetę. Vidit enim ciuitatem super montem excelsum positam, hoc est, supra petram Christum, qui magni montis instar latitudine terram occupat, altitudine cęlos penetrat. Ipse enim et sustinet Ecclesiam, ne corruat, et exaltat, ut in cęlestibus secum habitet in eternum beata.

Cętera, quę in ea se uidisse dicit propheta, cuncta spiritali expositione ad Ecclesię spectant dignitatem, quę nunc referre libri huius angustia non patitur. Et ad reliqua de Christo memoranda festinat oratio. Nec tamen prętermittam, quę alibi de Ecclesię sanctę magnificentia referri meminerim. De illa in psalmis canitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione uniuersę terrę mons Syon; latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon Iudei credentes sunt, latera aquilonis gentiles. Vtrunque parietem iunxit Dominus, ut construeretur ciuitas ista regis magni. De qua et in alio psalmo dicitur: Speciosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Deinde: Homo — inquit — natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Ipse ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem factum impossibile foret, nisi Christus et humilis homo esset et Deus altissimus.

Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in cęlum ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non sequuntur suę confidentes scientię, unquam ad illam peruenient dicente Ecclesiaste: Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere, hoc est, in Ecclesiam Christi et collegium sanctorum. Huius urbis duodecim portę in Esaia et in Apocalypsi Ioannis numerantur, quę sunt duodecim apostoli. Per eorum quippe doctrinam nos intrare in Ecclesiam oportet, cum Spiritus Sanctus dicat: Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. In Lege enim simulachra ueritatis et umbrę, in Euangelio ipsa ueritas, quę ad paradisum, qui ueteribus clausus fuerat, perducit credentes. Iccirco Dominus magis diligere dicitur portas Syon, in quibus est ueritas Christi in carne apparentis, quam tabernacula Iacob, in quibus erant figurę et promissiones Christi uenturi. Hoc ipsa Ecclesia in Ecclesiastico confitetur dicens: Ego mater pulchrę dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctę spei. Hoc idem sanctus Dauid in psalmis testatur et ait: Elegit Dominus Syon, elegit eam in habitationem sibi. Hęc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta — inquit — et lauda, habitatio Syon, quia magnus in medio tui Sanctus Israhel. Quod autem et firma permaneat Ecclesia Christi nec ab aduersariis destrui possit, idem propheta affirmat dicens: Respice Syon, ciuitatem solennitatis nostrę! Oculi tui uidebunt Hierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Nec auferentur claui eius in sempiternum. Ecclesia Dei primum est Syon, id est specula, quia sperando bona futura contemplatur. Deinde Hierusalem dicitur, id est, pacis uisio, cum bonis ipsis, quę sperauerat, Deum uidendo fruitur, pro laboribus quietem, pro *corr. ex consumationem p ersecutione perpetuam adepta pacem. Vt autem ad hoc facilius perueniat, precatur pro ea Dauid dicens: Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Syon, ut ędificentur muri Hierusalem; hoc est, ut multiplicentur sancti tui in regno tuo, ut perficiatur ędificatio et angelorum ruina hominum exaltatione reparetur.

Hoc illud est, quod angeli Zacharię prophetę locuti sunt: Absque muro habitabitur Hierusalem, prę multitudine hominum et iumentorum; id est, prudentium et simplicium in Christo credentium. Absque muro, inquit. Neque enim muris* constat Ecclesia, sed Euangelii ueritate et in Christo credentium fide. Ideo sequitur: Et ego ero illi, dicit Dominus, murus ignis in circuitu, et gloria ero in medio eius. Murus ergo illi Dominus est, ut tuta sit, ignis, ut charitate ferueat, gloria, ut ineffabili maiestatis uisione semper exultet. Ipsa uero hoc idem se consecuturam confidens: Placebo — inquit — coram Domino in regione uiuorum.

Pręsentis enim seculi regio non uiuorum est, sed mortuorum. Ad hanc autem uiuorum regionem, qui extra Ecclesiam uagantur ab apostolis constitutam, ascendere non ualebunt. A uera enim religione abalienati**corr. ex ab alienari nesciunt, quo ire debeant neque ubi consistere. Ecclesia autem Dei uiui — ut Apostolus ait — columna est et firmamentum ueritatis. Eadem et mons est magnus et excelsus dicente Propheta: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Coagulatus lactis instar ex sanctorum candore ac puritate, pinguis promissę***corr. ex promisse beatitudinis hubertate. Et ut unam esse credamus sanctam Ecclesiam, non multas, ut quid — inquit — suspicamini montes coagulatos, ecclesias uidelicet gentilium uel hereticorum. Mons autem, in quo complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum *corr. ex muri Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba, Dominus — inquit — dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Hic ille est, de quo alibi dicitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suę, in montem quem acquisiuit dextera eius. In terra enim apparens, quos sua passione redemerat, sua resurrectione ad Euangelii fidem conuocans Ecclesię acquisiuit, in qua Deo debitę laudes exoluerentur. Exaltate Dominum, Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus, Deus noster.

Parum est montem dici Ecclesiam, mundus quoque appellata est in Scripturis. Ait enim Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Neminem autem Deus reconciliat sibi nisi credentem. Mundus ergo, cui reconciliationis confertur beneficium, credentium est Ecclesia, Et quoniam Christus erat lux uera, quę — ut Ioannes ait — illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, illic etiam mundum Ecclesiam dici reor. Illi enim, qui extra Ecclesiam sunt, a luce ista non illuminantur, sed in tenebris cęcutiunt errorum.

Saluum ergo fac populum tuum, Domine, et benedic hęreditati tuę, quod tibi spoponderat Deus Pater dicens: Dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Auerte ab ea uim impiorum, contere illorum potentiam, qui ei molesti sunt, qui eam persequuntur, qui quottidie aduersus Ecclesię tuę filios, cultores tuos tuosque famulos rapinis, captiuitate, seruitute cędibusque grassantur, qui dicunt: Exinanite, exinanite in ea usque ad fundamentum. Da nobis in tribulatione constantiam, ut saltem eos, qui nos armis superant, fide uincamus, ut pro tui nominis gloria moriendo tecum in cęlesti regno uiuamus, cumque infidelium persecutionem passi fuerimus, tuę tandem miserationis dono consolemur. Hactenus de Ecclesia. Nunc sequentia consyderemus.

In Mattheo, in Marco et in Luca legitur, quod Iesus assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem duxitque illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Quomodo transfiguratus? Resplenduit — inquit — facies eius sicut sol, uestimenta autem eius facta sunt alba sicut

nix. Apparuit circa eum Moyses et Helias... Apostolos uero lucida operuit* nubes. Audierunt uocem Patris de nube dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.** Ipsum audite. Exterriti in faciem proni cadunt, subleuati a Domino errigunt se et circumspicientes neminem uident nisi Iesum. Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum.

Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse autorem et prophetarum Dominum, Legem quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris uox dicentis: Hunc audite. Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari.

Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut Christo aliquis putasset. Huc accedit, quod nemo coram Moyse prę timore in faciem collapsus dicitur, sicut apostoli coram Christo. Alia enim lux solis, alia stellarum.

*corr. ex opperuit **corr. ex complacuit

Post hęc in Euangelio dicitur: Venit Filius hominis saluare, quod perierat. Ob hoc enim Iesus appellatus est, quod Saluatorem sonat, si ex Hebreo uerteris in Latinum. Hic est ergo, qui promissus est, quem Iudei Messiam uocant, Gręci Christum, Latini Vnctum. Cui in psalmis dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię, prę consortibus tuis. Occurrit hoc loco uidendum, si alię causę, ob quas in Euangelio uenisse refertur, ad hanc, quam modo memorauimus, referri possint.

Venit enim quęrere* ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad Timotheum: Christus Iesus — inquit — uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. Ipse tamen Saluator in Mattheo ait: Nolite putare, quoniam ueni soluere Legem aut prophetas. Non ueni soluere, sed adimplere. Idem alibi: Nolite arbitrari — inquit — quia uenerim pacem mittere in terram. Non ueni pacem mittere, sed gladium. In Marco quoque ait: Eamus in proximos uicos, ut ibi prędicem; ad hoc enim ueni. Et in Ioanne: Descendi de cęlo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. Et alibi: Ego lux — inquit — in mundum ueni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ad hęc singula respondendum puto, quod Christus Legem Veterem adimpleuit eo tempore, cum accepit circumcisionem, Nouam autem inchoauit, cum baptizatus est. Prophetas adimpleuit, quando cuncta, quę de illo prędicta fuerant, perfecit. Omnes tamen ad salutem tam Iudeorum quam gentilium uenturum prędicarunt. Vbi autem dicitur: Non ueni pacem mittere, sed gladium, uenit quippe pacem malam gentilium in colendis diis disturbare gladio salutiferę separationis, ut, qui credere uellent, ab incredulis dissiderent et saluarentur. Ideo ait: Veni separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hoc ita futurum prędixerat Micheas propheta.

*corr. ex querere

Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam, sed Patris, ut ostendat hominis uoluntatem Dei uoluntati esse postponendam. Atque idem, quę sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et quare uenerit, docet: Vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Lux ista illuminat mortales ad agnitionem ueritatis, fugat autem ignorantię tenebras, ut per uiam uerę religionis incedentes ad beatitudinem perueniant sempiternam. Reliquum est igitur, ut confiteamur omnes aduentus Christi causas uno fine concludi, ut felicitatem illam perpetuam atque perennem consequamur, nihilque aliud sonare Iesum nisi Saluatorem.

Cum hominis manum aridam sabbato curasset et licere etiam sabbatis benefacere docuisset, exeuntes — ut Mattheus ait — pharisei consilium faciebant aduersus eum, quomodo perderent eum. Atque in idem flagitii atque immanitatis ipsi sacerdotum principes et scribę et seniores populi et pręses Pilatus, ut postea suo loco uidebimus, consenserunt. Et tunc quidem impletum est illud in psalmis dictum: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et aduersus Christum eius. Et in alio psalmo: Captabunt — inquit — in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Hoc illud est, quod impii homines in Sapientię libro inter se consultant dicentes: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Et post pauca: Contumelia — inquiunt — et tormento interrogemus eum... morte turpissima condemnemus eum. Figura quoque huiusce rei* fuerunt filii Leui aduersus Moysen arroganter insurgentes cum aliis ducentisquinquaginta uiris, qui — ut ait Scriptura — proceres synagogę erant. Volebant enim et *corr. ex re i psi uti sacerdotio. Sed Domino ulciscente alii terrę hiatu absorpti, alii incendio inde effuso absumpti sunt, ut noscamus nec Iudeis impune fuisse, qui Christum presequebantur, nec illis, qui postea ipsum esse Messiam negare ausi sunt. Dum enim eos, qui tam impie egerunt, defendunt, participes commissi in Christum sceleris fiunt.

Multa pręterea in parabolis ad populum loquente Domino accedunt discipuli et: Quare — inquiunt — in parabolis loqueris eis? Respondit: Quia uobis datum est nosse mysterium regni cęlorum, illis autem non est datum. Et iterum: Ideo — inquit — in parabolis loquor eis, quia uidentes non uident et audientes non audiunt neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Esaię dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; uidentes uidebitis, (et non uidebitis).* Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt, et oculos suos clauserunt, nequando uideant oculis et auribus audiant et corde intelligent, et conuertantur, et sanem eos. Ante ergo propheta monstrauit, quid postea per se esset facturus. Quod autem in parabolis doctrinam suam eis insinuare debuerit, Euangelista ostendit dicens: Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hieronymi interpretatio habet: Loquar propositiones ab initio. Dictorum tamen eadem est sententia.

Illud autem quęstionem** facit, pręsertim si iuxta Hebreos Esaię*** dictum attendimus. Ait enim ad Esaiam Deus: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et uidete uisionem, et nolite cognoscere. Ipse etiam propheta Deum orare uidetur dicens: Excęca**** cor populi huius, et aures eius aggraua, et oculos eius claude,

*add. **corr. ex questionem ***corr. ex Esaie ****corr. ex Exceca

ne forte uideant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et conuertantur* et sanentur**.

Quomodo ergo illis incredulitatis crimen Quęstio ascribetur, si Deus pręcipit, ne intelligant, si propheta orat, ut cęci fiant? Si tamen quicquid dicitur non iussum sed, quod futurum erat, prędictum intelligatur, facile noscitur peccatis pręcedentibus non meruisse eos, ut illuminentur ad intelligentiam spiritalem et ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute hominum crucifigeretur — si enim, ut Ioannes ait, intelligerent, nunquam Dominum glorię crucifixissent — et ipsis post eius resurrectionem locus poenitentię relinqueretur integrumque esset illis credere et saluari per eum, quem ignorando crucifixerant. Ad communem igitur utilitatem spectat, quod ignorarint, sed ad ipsorum perniciem, qui obdurati ne resurgentis quidem miraculis credere uoluerunt.

Hęc de impia aduersus Iesum Iudeorum consultatione ac de cęcitate eorum dixisse pro loco et tempore satis sit. Ad illa, quę sequuntur explicanda descendamus.

Dum Iesus Bethanię in domo Symonis leprosi recumberet, accessit mulier, quam Ioannes Mariam nominat, ferens in alabastro unguentum nardi spicati preciosi et, ut alii aiunt, effudit super caput eius, ut Iudas Ioannes, unxit eo pedes eius et capillis suis extersit. Iudas autem, qui erat eum tradituras, auaritię stimulo agitatus inuidit unguentique impensam ęgerrime tulit, perinde ac de suo factam. Oeconomus enim erat collegii et pecunię, quę offerebatur, dispensator, plus autem sibi usurpans quam sociis distribuens. Is ergo abiit ad scribas et principes sacerdotum spondens se illis traditurum Iesum, si quam ęris summam sibi uellent impendere. Triginta argenteos pactus accepit et, ut promissa perficeret, obseruare coepit occasionem eum illis tradendi.

*corr. ex conuertatur **corr. ex sanetur

Vbi hęc significata siue prędicta inueniemus? Quantum ad unctionem spectat mulieris, reor equidem figuratum fuisse in Dauid rege, quem in Iudea regnaturum unxit Samuel propheta in Bethlem, iterum tribus Iuda in Hebron, tertio cunctę tribus simul, cum ad illum ibidem conuenissent. Ita Dominus noster Iesus ter unctus in Euangeliis apparet: primo, quod Lucas refert, a muliere peccatrice in domo pharisei, quę pedes eius lachrymis lauit, capillis tersit, unguento unxit et ueniam meruit peccatorum; iterum, quod Ioannes narrat de Maria, in domo Marthę, ubi erat Lazarus ex conuiuis, quem de monumento suscitauerat Dominus; tertio quidem Matheus et Marcus testantur, in domo Symonis leprosi, quando mulier, ut supra diximus, non pedes unxisse, sed super caput recumbentis Domini unguentum effudisse uisa fuit.

Iudas Iudę autem Scariothis nefandum sacrilegium atque perfidiam Dominum suum prodentis Zipheos portendisse non inepte sentient, qui legerint*corr. ex legerit Dauidis latebras ab iis proditas Sauli regi ipsum persequenti. Dauidem autem regem sępe diximus typum gessisse Christi. Prophetasse autem de Iudę perfidia Amos propheta arbitror. Crimen enim eius cum** Iudeis Iesum persequentibus communicans ait: Hęc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israhel, et super quatuor non conuertam eum, pro eo, quod uendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calciamentis; hoc est uili triginta argenteorum precio. Aeque autem paruo, uel etiam minori, fratres Iosephum uendiderunt Ismahelitis, cum ipse se ab illis adorandum prędixisset. De eadem Iudę proditione, multo antequam facta sit, in psalmis conquestus est Dominus dicens: Etenim homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem. Idem dixit in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum inuehi uidetur, ubi ait: Os tuum abundauit malitia, et lingua tua concinnabat **corr. ex eum dolos. Sedens, aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. Hęc fecisti, et tacui. Sustinui, inquit, talia pro tempore, postea tibi non impune futura. Eidem ipse Propheta imprecatur: Constitue — inquit — super eum peccatorem. Qualem peccatorem? Continuo declarat subiungens: Diabolus stet a dextris eius. Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum . Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Hoc impletum est, quando post bucellam Sathanas in illum introiuit, et ipse ueniam desperans suspendio sibi uitam erripuit Mathiasque in locum eius sorte uenit, ne apostolorum numerus a Domino constitutus minor haberetur.

Iesus uero, postquam ingressus est urbem, introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc a Domino bis factum sentit Augustinus, et primam quidem eiectionem de templo a Ioanne descriptam, hanc uero secundam a cęteris tribus memoratam. Hoc futurum prospexit Zacharias dicens: Non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. Hoc in psalmis prędictum fuerat dicente ad Patrem Filio: Tabescere me fecit zelus domus tuę. Zelo igitur loci sacri compunctus Dominus aduersus prophanos flagello est usus.

Quod enim in ecclesia non sit negociandum aut aliquid aliud pręter rem diuinam agendum, Veteris quoque Scripturę autoritate docemur. Psalmista inquit: Exaudi, Domine, uocem deprecationis meę, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Et in Ecclesiaste pręceptum est: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua, ut audias. Non pedum gressu, sed mentis affectu appropinqua, qui Deum in ecclesia loquentem cupis audire. Salomon ędificato templo interorandum sublatis ad Deum manibus ait: Quicunque orauerit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, et propiciare. Hinc et illa psalmistę uox est: In ecclesiis benedicite Dominum. Multę quippe sunt ecclesię, quę a Christianis construuntur, sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu clauditur, sed ueri Dei credulitate et confessione dilatatur. Licet igitur loca sint Deo dicata, ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo.

His hactenus, ut potuimus, expeditis iam tandem probra et supplicia Domini nostri pro nobis ultro suscepta nec minus plene in Veteri Instrumento prędicta* quam in Nouo exibita recitabimus, si prius pauca quędam** non omittenda in medium protulerimus.

Igitur a Galilea rediens Hierosolymam, uerius a monte Oliueti, pręmittit duos ex discipulis, asinam et pullum sibi adduci iubet, ut super iis sedens urbem ingrederetur. Hoc autem fuisse factum ait Euangelista, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Dicite filię Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus,*** sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in Zacharia est scriptum. Huic tamen simile in Genesi legimus. Nam Iacob patriarcha, cum de Christo nobis mittendo prophetaret, subiunxit dicens: Ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem asinam suam. Per pullum gentiles, Iudei per asinam significati sunt. Super utrosque sedit Dominus, cum etiam ex Iudeis non pauci credidissent, sed ex gentibus longe plures. Ob hoc puto tres alii Euangelistę pulli tantum fecerunt mentionem, de asina uero tacuerunt. Subsequenter in Euangelio dicitur: Euntes autem discipuli fecerunt, sicut pręcepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum. Et posuerunt super eos uestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Dicat nunc fatuitas infidelium Iudeorum, quis unquam regum sic urbem eorum introierit, sicut pręuidit propheta?

*corr. ex prędicata **corr. ex quedam ***corr. ex manifestus

Et, si nullum ante aut postea ita ingressum constat, agnoscant hunc, qui ita ingressus est, regem fuisse suum. Si enim credunt prophetę, profecto credere debent et hoc in Christo, qui crucifixus est, fuisse impletum.

Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia, alii autem cędebant ramos de arboribus, et sternebant in uia. Turbę autem, quę pręcedebant, et quę sequebantur clamabant: Osanna filio Dauid. Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Osanna in excelsis. Quasi regi honorem deferebant, quasi Deum, ut ipsos Osanna* saluaret, obsecrabantur. Osanna enim Hebraicum est. Latine dici potest: Salua obsecro. Nam osi »salua« dicitur, anna autem apud Iudeos interiectio obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis, hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum laudationes prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Hoc de se prophetatum ipse Iesus dixit, cum pueris in templo osanna canentibus pharisei et scribę indignarentur et laudi eius, quem et ipsi laudare debebant, inuiderent cumque sibi pręferri grauiter ferrent.

Coacto igitur iterum concilio in atrio Caiphę pontificis pari omnium consensu deliberant atque decernunt perdere Saluatorem. Quem** certe infelicius perdiderunt non credendo quam interficiendo, quando quidem post commissum quoque flagitium non negabatur eis poenitentię locus, si ad eum, quem crucifixerunt, mutatis animis conuersi ueniam petere uoluissent. Quando autem id, quod inter se agitauerant, perfecturi essent, ipse discipulis suis * corr. ex Osanua **corr. ex qnem a peruit dicens: Scitis, quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Deinde, cum ad Patrem, ut clarificaretur, orasset et uocem de cęlo lapsam audisset dicentis: Et clarificaui et clarificabo, uictoriam aduersus diabolum mox futuram nunciauit dicens: Nunc iudicium est mundi; nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Non de iudicio, quod in fine seculi erit, loquitur, sed quo eiicitur diabolus, ne gentibus dominetur idola colentibus nec sanctos detineat in inferno. Quod tunc quidem est factum, cum Iesus exaltatus est in cruce et a corpore separatus descendit ad inferos patresque deleto maledictionis chirographo ad benedictionis transtulit lucem. Hunc de diabolo superato triumphum in tertio uolumine suo loco, qualiter a prophetis prędictus fuerit, exponemus. Nunc, quę sequuntur, indagabimus.

Iudeis negantibus ipsum esse Christum et insultantibus ille — ut Ioannes refert — abiit et abscondit se ab eis. Hac de causa hoc factum esse reor, ut discamus furente aduersario recedere potius quam manere, ut, quem pręsentia nostra ad iracundiam inflammat, absentia mitiget. Huius autem absconsionis typus pręcessit in rege Dauid, qui Saulis iram fugiens latebras sibi quęritauit et nunc in speluncis, nunc in montibus occultabat sese, ne interimeretur, priusquam illo morte sublato regnum acciperet.

Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est scriptum. Abraham autem dedit ei decimas omnium. Ex quo significatum uidetur Christi corpore et sanguine illos uesci debere, qui uitia uicerint seque ad capessendas disposuerint uirtutes. Nulla enim Deo gratior uictoria quam seipsum uincere nec decima placabilior quam iustitię pietatisque colendę operam dare.

Hanc pręterea coenam Domini nostri figurabat Salomonis conuiuium. Cum enim dono Dei sapientiam accepisset, uenit Hierusalem, stetit coram arca, obtulit holocausta et, sicut est scriptum, fecit uictimas pacificas et grande conuiuium uniuersis famulis suis. Sapientia igitur nobis opus est ad examinandam conscientiam, ad purganda peccata, ad pacem cum Deo et proximis habendam, quoties ad sacrum altaris conuiuium sumus accessuri. Quicquid in male purgatum stomachum ingeritur, ęgrotationis incrementum est, non remedium. Qui ergo indigne manducat, iudicium sibi manducat. Offendit enim Deum* in uas immundum cibum mundissimum reponendo. Hic cibus totus cęlestis est, totus sanctus, totus uitalis, totus uita. Hic illud manna est, quo populus Israhel uixit in deserto, cum Aegypto relicta Terram promissionis ingredi maturaret. Hic ille agnus est, quo uesci iubemur lumbis pręcinctis zona castitatis. Hic est azimus panis cum lactucis edendus agrestibus, in quibus poenitentię amaritudo est. De isto prophetauit Esaias, cum diceret: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum,** uindemię defecatę. Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait: Ero uobiscum usque ad consummationem*** seculi. Prędixit de ipso et Hieremias, ubi ait: Confluent ad bona Domini, super**** frumento, uino et oleo, et foetu pecorum et armentorum. Foetus pecorum in Ecclesia conuentus simpliciorum est, armenta illi, qui eis pręsunt et ante alios ambulant, ne uia***** aberrent, qui sequuntur.

De illis uero, qui Euangelio increduli dicunt: Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo, in Osee propheta conqueritur Dominus dicens: Super triticum et uinum *add. **corr. ex medulatorum ***corr. ex consumationem ****corr. ex snp *****corr. ex uiam ruminabant, et recesserunt a me. Ac ne illis, qui tanti erroris causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro idem propheta de iis, qui fide sacramentum hoc suscipiunt:* Viuent — inquit — tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Memoriale passionis Dominicę est, quod nunc in altare a sacerdote consecratur. Et qui de illo digne fideliterque pascitur, uiuet in ęternum. Et sicut uinea germinans foliis uirentibus uestitur, ita ille beatitudinis luce operietur et in conspectu diuinę maiestatis perfecti amoris uino inebriabitur.

Inter coenandum autem Dominus exurgens impleuit peluim aqua et lauare coepit pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat pręcinctus. Hanc lotionem pręuidit Propheta, qui ait: Lauabis me, et super niuem dealbabor. Ipse enim Dominus iis, qui credunt in eum, quasi ignis conflans — ut Malachias ait — et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, hoc est apostolos, et collabit eos quasi aurum et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Qua in re instruimur, quam puros ac mundos esse oporteat Dei sacerdotes, quando ne pedes quidem, id est nec ipsos humanę imbecillitatis motus, in discipulis inquinatos relinqui passus est Dominus. Deinde de Iudę proditione prędicit, ut nihil sibi occultum, nihil ignotum ostendat. Amen dico uobis — inquit — unus uestrum me traditurus est. Et: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Pręterea iuxta Ioannis Euangelium propter Iudam dixit, quia mundi erant, sed non omnes. Item: Ego scio, quos elegerim, hoc est, non illum, qui non mea pręscientia, sed sua culpa periturus est. Et ut ante de illo prophetatum doceret, subiunxit: ut adimpleatur Scriptura: qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. Hoc psalmi quadragesimi est, sed iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo repetit dicens: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu. Vt autem ob proditionem cum aliis sui similibus damnandum nunciet, subdit: Veniat mors super illos, et descendant in infernum uiuentes. Quod cum illo in Euangelio dicto conuenit: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur.

Timeant igitur pii et sancti homines humanę fragilitatis exitum, si Iudę initia sic laudantur: unanimis, dux, notus Dominoque consentiens et in fine mutatus ad tam execrandum deuolutus sit flagitium, ut Dominum suum uenderet et se perderet, in illum impius, in se crudelis. Hunc figurabat Achan, qui auaritię stimulis concitatus de anathemate urbis Hierico ausus est siclos argenti aureamque regulam furto surripere. Quam ob rem sacrilegii conuictum lapidibus obruerunt. Eo interempto Deus placatus est et Iesus Naue aduersus hostem uictoria est potitus. Ita et Iesus noster Iuda perdito diabolum uicit atque de illo triumphauit in cruce moriendo et de sepulchro resurgendo et de terra in cęlum angelis hominibusque imperaturus ascendendo.

Interim tamen, antequam Iudas perisset, commendat discipulorum constantiam Dominus et, quia secum in tentationibus permanserint, pollicetur eos regnaturos secum et secum super thronos sedendo iudicaturos infidas Iudeorum tribus. Hoc in psalmis erat prophetatum Spiritu Sancto dicente: Illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum** Dauid, hoc est super Ecclesiam Christi, ut eos *add. **corr. ex donum iudicent et condemnent, qui Dei Filium despexerunt. In Esaia quoque locutus est Dominus: Brachia mea populos iudicabunt, id est apostoli, qui primaria membra Ecclesię sunt, cuius caput Christus est.

Deinde ad Petrum loquens: Symon — inquit — ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Quibus uerbis uniuersa quidem consolanda est Ecclesia. Sęuiant igitur infideles, persequantur, urbes, agros regna Christianorum occupent, toti terrarum orbi imperent. Efficere non ualebunt, ut Petri deficiat fides. Inter turbines et procellas seculi, inter insurgentes mundi fluctus concuti quassarique poterit, euerti non poterit. Denique, quandiu homines super terram stabunt, stabit et Christi cultus in terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo credunt, uocet electos. Qui si usque in finem permansuri sunt, Petri fides Christique, Dei et Domini nostri, religio in finem usque perseuerabit. Et tunc demum reliquię quoque Israhel ad Christum conuersę saluę fient. Quanuis igitur toti terrę gentes dominentur Machumetanę, semper extabit hęc uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Et hanc unam, quam orbi imperans Romanorum potentia delere nequiuit, nec Turcarum quidem uis delebit. Plus multo uirium habet unica Christi pro Petro facta oratio quam omnium hominum in aduersum tendentium conatus. Bono animo estote, fideles, nec uos terreat, quod inimici uestri terram occupent, uos seruitute premant, spolient, trucident. Non sunt condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in uobis. Vos enim terra relicta cum Christo Domino occupabitis cęlum. Illi autem momentaneo isto dominatu parumper usi ad ęternos descendent cruciatus in infernum. Porro, fidei sacrę in Christo credentium perpetuitatem in hoc seculo futuram — in alioenim non erit fides, sed fidei retributio — Scriptura quoque Vetus testatur, quę ait: Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in seculum stabit. Et in Hieremia est scriptum: Sanctum Domini non euelletur, et non destruetur in ęternum. Sanctum autem Domini credentium fides est. Micheas quoque, dum de Christi aduentu uaticinatur, postea infert: Nos autem ambulabimus in nomine Domini, Dei nostri, in ęternum et ultra. Ad hęc in psalmis Prophetę ad Ecclesiam uox est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie.* Propterea populi confitebuntur tibi in ęternum et in seculum seculi. Patribus enim successerunt apostoli, apostolis reliqui religionis pręsides. Nec episcopi ergo nec populi, quibus ipsi pręsint, usque in finem seculi huius unquam deesse poterunt.

Vnde in alio psalmo ipsum Dominum alloquitur Propheta et ait: Filii seruorum tuorum habitabunt, et semen eorum in seculum dirigetur. Quos dixit patres, eos nunc appellat seruos. Filii autem et semen sunt illi, ad quos etiam Apostolus dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in uobis Christus.

Post multa, quę in Ioannis Euangelio habentur, de persecutione Iudeorum et impietate conqueritur dicens: Qui me odit, et Patrem meum odit. Inseparabilis enim substantia Pater et Filius est. Quicquid igitur Filio fit, simul et Patri fit secundum substantię unitatem. Si opera — inquit — non fecissem, quę nemo alius fecit, peccatum non haberent. Nunc autem et uiderunt, et oderunt et me et Patrem meum. Monstrare autem uolens et hoc ante in Veteri Testamento fuisse prędictum subiunxit: Sed ut adimpleatur sermo, qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Opera quippe ipsa diuinę uirtutis erant, illi in Belzebub facta dixerunt. Quę — inquit — nemo alius fecit. Nam alii talia se facere non per se, sed per eum fatebantur, non ab ipsis, sed per ipsos ab eo facta. Quę quidem si non uidissent Iudei, peccatum non haberent; non, quod omnis peccati expertes essent — nemo enim sine peccato — sed *corr. ex progenię h oc peccatum non haberent, cuius nunc arguuntur. Etenim ignorantia excusasset errorem, cum se hominem odisse dicere potuissent, si in illo diuinitatis opera non uidissent. Quę ut agnoscerent, admonebantur ipso dicente: Si mihi non creditis, operibus credite. Et: Opera, quę ego facio, ipsa de me perhibent testimonium. Igitur de tam irrationabili atque iniusto eorum odio prophetatum fuit in Scripturis atque prędictum.

Quęstio Dicet fortasse aliquis: Necesse fuit, ut facerent illud, quod diuinitus fuit pręuisum. Quod autem necesse est, ut fiat, facienti imputari non debet, sed cogenti. Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat.

Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum peccatum in eum, quem diligere ac reuereri debuerunt, quibus in locis Veteris Scripturę, antequam perpetratum foret, fuerit ostensum. Ipse Dominus, multo antequam in carne apparuisset, per os Esaię conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem suum, et asinus pręsepe domini sui, Ishrahel autem me non cognouit, et populus meus non intellexit. Post hęc in eosdem exclamauit: Vę, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini* telam, et non per spiritum meum. Non enim Scripturę, quę** de Christo uenturo erat, secuti sunt consilium, ut uenientem susciperent, sed magis sibi quam Spiritui Sancto credentes, cum filii essent, facti sunt desertores. Iccirco rursum ait: Expandi manus meas tota die ad populum *corr. ex ordimini **corr. ex que incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas. Docuit illos in templo frequenter, at illi aduersus docentem conspirabant. Quam ob rem in Hieremia quoque audimus lamentantem: Me dereliquerunt fontem aquę uiuę, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quę continere non ualent aquas. Dissipari enim et perfluere et euanescere necesse est, quicquid a lege diuina diuersum excogitatur. Propterea plurimę quidem hereses, quę Euangelio aduersabantur, iam desierunt. Iudeos ergo a se alienatos et in Osee propheta pręuidens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. A Domino itaque derelicti, stulti, fatui, absque intelligentię sensu facti sunt, et post tergum conuersi cum uxore Loth in statuam salis mutati sunt, immo sal insipidum ad nihilum ualens, nisi ut proiiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Igitur stultitię illos arguens — ut in Hieremia legimus — quis cęcus, inquit, nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Esaię quoque pręcipit dicens: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; uidete uisionem, et nolite cognoscere. Non iubentis Dei hęc uox est (ut ante diximus), sed futura pręuidentis atque scientis.

Quod Zacharias testatus est dicens: Noluerunt attendere, et auerterunt scapulam recedentes, et aures suas aggrauauerunt, ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et uerba, quę misit Dominus exercituum in spiritu suo sancto per manum prophetarum priorum. Quibus profecto si credidissent, Saluatorem sibi de cęlo missum facile cognouissent, uidentes omnia in illo impleri, quę prophetę prędixerunt. Sed neque adhuc peccati eos poenitet, ut Christum, quem patres eorum crucifixerunt, uelint confiteri. Grauant itaque crucifixionis scelus maiori obduratę* perfidię peccato dicente Hieremia propheta: Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem** cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. Nam quemadmodum cor *corr. ex obdurate **corr. ex latitudine p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. Alienati sunt a Scripturarum uulua, quę sub uelamento uerborum spiritalis intelligentię cęlabat mysterium. Vterus autem dicitur sermo, qui sensum generat apertiorem, id est litteralem siue historicum. In utroque errant Iudei, quia neque, quod intelligunt, faciunt, neque, quod non intelligunt, a nostris recte interpretatum accipere uolunt. Et quoniam synagoga eorum pro tritico metere coepit zizania, merito in Esaia exprobrans eis Dominus sub uineę suę metaphora dixit: Expectaui, ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue spinas. Quę spinę exortę bonum uerbi semen suffocauerunt. Apertius ac plenius hoc idem in Parabolis explicat Salomonis: Vocaui, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo. Frequenter prophetę pręteriti temporis uerbo utuntur, cum futura nunciant, ut tam certo euentura credantur, quam certa sint ea, quę iam euenerunt. Quod ergo his narratur in preterito, **futurum erat in Euangelio. Vocauit enim eos dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Extendit manus, quando curauit ęgrotos, quando suscitauit mortuos, quando clauis confixas monstrauit in cruce. Illi autem tunc despexerunt consilium eius, cum ipse uiam salutis doceret et, ut poenitentiam agerent, prędicaret. Neglexerunt increpationem dicentis: Vę uobis, scribę et pharisei hypocritę. Et cum hoc sępius repeteret, plurima illis crimina obiecit nec timuit *corr. ex interprętatione **corr. ex pręteritum ***corr. ex abiecit u endentes de templo cum flagello expellere, a quibus crucem se passurum sciebat. Postremo tunc de interitu eorum risit, cum (sicut ipse prędixerat) a Romanis passi sunt urbis excidium regnique amissionem. Quod ipsum ante per prophetas futurum notificarat. Sed hoc monstrandum alio loco differimus, ne modum partis huius, quam nunc tractamus, excedat oratio.

Libet tamen parumper alloqui eos, qui offenderunt in lapidem electum, angularem, probatum, ut esset illis lapis offensionis et petra scandali, ne putent deesse sibi locum poenitentię et ex desperatione uenię magis indurentur. Ad Hierusalem, id est ad uos, o Iudei, uestri misertus Dominus loquitur in Hieremia propheta dicens:

Fornicata es cum ęmatoribus multis;Iudei uocantur ad poenitentiam tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Denique post multas pręuaricationum uestrarum obiectiones prophetę pręcipit dicens: Vade et clama sermones istos contra aquilonem, et dices; Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar* in perpetuum. Et rursum clamat: Conuertimini, filii reuertentes, et sanabo auersiones uestras. Videte, quid promittat uobis Deus uester. Mutet ergo Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas. Induimini nouum hominem. Nolite inebriari calice Babylonis, poculo confusionis. Patres uestri ab Aegypto discedentes, quia Deo increduli fuerunt, in deserto intra quadraginta annos omnes mortui sunt neque Terram promissionis ingredi potuerunt. Ita et uos, nisi Euangelio credideritis, nisi Iesum ducem secuti fueritis, regnum cęleste in Christum credentibus promissum intrare non ualebitis. Nolite ergo imitari Iamnem et Iambrem, ut, quemadmodum illi Moysi, ita et uos resistatis Euangelicę ueritati, sicut hactenus fecistis. Ille, qui crucifixus est in terra, regnat in cęlo. Illum, quem uos negatis, prophetę omnes confessi sunt, apostoli prędicauerunt, gentiles *corr. ex irascor receperunt,* martyres per supplicia, quę passi sunt, glorificauerunt. Insana profecto et furori simillima obstinatio to testimoniis firmatam, tot argumentis manifestam, tot miraculis probatam respuere ueritatem solosque perire malle quam cum aliis saluari. Qui enim non credit, iam iudicatus est. Non enim resurgent** impii in iudicio neque peccatores in concilio iustorum. Resurgent autem, ut tormenta cruciatusque patiantur, a iustis separati et cum apostaticis spiritibus in imo inferni carcere nunquam deinde aperiendo infeliciter conclusi.

Nunc ad illa, quę passionis Domini nostri sunt, recitanda noster accedat sermo. Venit Iesus in uillam Gethsemani, tristatur, orat, sanguinem sudat, discipuli dormiunt. Quibus excitatis intrat in hortum. Illuc uenit Iudas cum cohorte, osculo Dominum prodit, Dominus comprehenditur,*** Petrus ferit Malchum seruum, apostoli relicto Domino in fugam conuertuntur. Quidam relicta syndone nudus profugit. Hęc quoque ante significata monstrabimus, ut confundatur et erubescat incredulitas Iudeorum, cum Scripturę, cui se credere aiunt, autoritate senserint se superati.

Coepit — inquit — Iesus contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ante in psalmis dixerat pronosticans in futurum: Tribulationes cordis mei multiplicatę sunt. Et in alio psalmo: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Et quoniam non de sua passione mox futura contristatus est — ad hoc enim uenerat, ut pateretur — sed de Iudę proditione* Iudeorumque perfidia, ideo alibi dicit: Contristatus sum in exercitatione mea. Conturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinauerunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi. Conturbatus est ergo Iesus non a *corr. ex recęperunt **corr. ex resurgunt ***corr. ex compręhenditur ****corr. ex perditione s ua passione, per quam mundo salus parabatur, sed a uoce inimici Iudę ipsum prodentis, ob quam ille peribat. Contristatus quoque est a tribulatione peccatoris populi, qui et in uita poenas daturus erat per patrię desolationem et in morte per iusti iudicii damnationem. Hoc pium Dominum angebat, hoc molestiam ei ingerebat. Pro hac sollicitudine Patrem in psalmis orabat dicens: Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende uoci deprecationis* meę in die tribulationis meę. Et in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamaui, uoce mea ad Dominum deprecatus** sum. Effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuncio.

Cęterum secundum assumpti hominis naturam etiam de sua passione tristabatur. Si possibile est — inquit — transeat a me calix iste. Et: Spiritus promptus est, caro infirma. Guttas pręterea sanguinei sudoris, quas orando fudit, fortasse aquę illę in sanguinem uersę significarunt, in quibus pharao flagellatus populum Israhel, quem seruitute oppresserat, liberum dimittere compellebatur***. Atque ideo, ut ego reor, sic sudare uoluit inter orandum Dominus, ut nos a maledictione illa soluere inciperet, qua dictum est homini: In sudore uultus tui uesceris pane tuo, utque ipso autore sudoris nostri labor iam uerteretur in spem et expectationem quietis pacisque sempiternę.

Discipuli dormiunt, ipse uigilat, ut impleatur dictum illud: Ego dormio, et cor meum uigilat. Cum illis enim humanitatis fragilitatem communicabat assumpta serui forma, sed in se non minuebat semper peruigilem diuinitatis uirtutem. Vigilate — inquit — et orate, ne intretis in tentationem. Dum enim dormiunt homines et in oratione pernoctare negligunt, inimicus diabolus, ubi satum est triticum, superseminat zizania et uitii suggestione propositum perimit sanctitatis.

Intrauit autem in hortum Dominus, ut primorum parentum peccatum in horto perpetratum, in horto a Iudeis *corr. ex depręcationis **corr. ex depręcatus ***corr. ex compelebatur c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur** in hortis, et lilia colligat. Areola aromatum odor est uirtutum, quem in sanctis suis inueniens Dominus illo pascitur, illo delectatur. Tunc autem lilia colligit, cum fidelium animas omni penitus peccati labe purgatas innocentięque candore liliorum instar nitentes in suum recipit paradisum, quem Latine pomarium, id est pomorum hortum dicimus. In quem primus Redemptor noster ingressus est, ut se cęteris in ipsum credentibus ingrediendi ducem atque autorem pręstaret.

Porro Iuda ductore aduenit cohors prętoriana, ut illum comprehenderet. Iesus uero — sicut in Ioanne scriptum est — processit obuiam, interrogat, quem quęrerent. Respondent: Iesum Nazarenum. Vbi autem audierunt dicentem: Ego sum, ueluti turbine repulsi retrocedentes*** ceciderunt in terram. Quid hoc est nisi illud, quod olim contigit Iudeis ad montem Synai? Loquente enim ad eos Domino et monte ex fulgure et tonitru fumante atque coruscante ipsi territi stetere procul et sublata in altum uoce ad Moysen clamauerunt: Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur. Hanc igitur in Christo Dei *corr. ex compręhensus **corr. ex paschatur ***corr. ex retrocędentes u erbi* uirtutem et milites isti sentientes consistere nequiuerunt humique collapsi sunt, prędicente hoc futurum Esaia propheta, qui ait: Vt uadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur**, et capiantur. Hoc et in psalmis legimus: Auertantur retrorsum et reuereantur, qui uolunt mihi mala. Vidit talia Iudas ipse, sed ne uiso quidem miraculo continuit se a proposito parricidii. Vas enim Sathanę factus fuerat. Propiusque accedens Dominum amplectitur, osculatur, uultu amorem pręferens, in corde autem meditans carnificinam. Significauit enim hoc indicio, quem illi comprehendere deberent. Qua de re dixerat Propheta: Nox nocti indicat scientiam. Nox nocti — Iudas Iudeis. Quemcunque osculatus fuero — inquit — ipse est, tenete eum. Vnde alibi dicitur ei: Os tuum abundauit malicia, et lingua tua cincinnabat dolos. Et iterum alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Molliti erant***, cum ille diceret: Aue rabbi et osculo blandiretur, sed idem iacula erant, quia necem intendebant ei, qui tali signo inimicis prodebatur. Quam ob rem rursum ipse Dominus in psalmis conquestus est et dixit: Homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem, ex amico factus proditor, ex conuiua insidiator, ex discipulo sui magistri in crucem agendi minister.

Hic fuit Ioab, qui Abnerum amice allocutus interemit, et Amasam perinde ac sibi charissimum salutans. Salue, mi frater, inquit, dumque illum amplexus osculatur, sicca, quę sub ueste latebat, educta in latus transfodit. Cauissent forsitan isti dolos, nisi simulata amicicia capti fuissent. Christum uero non latebat, quid Iudas acturus esset, de quo ante dixerat: Vnus uestrum me traditurus est. Sed eum uitare noluit, ut saluti nostrę consuleret.

Accepto autem signo milites, iam et ipsi audatiores effecti, miserunt manus in Iesum, comprehensum circumdant, *corr. ex uerbo **corr. ex illaqueantur ***corr. ex errant uinculis constringunt, tumultuantur, clamoribus obstrepunt, certant illudere capto. Hoc futuram psalmista cecinit et nondum nato in carne Domino de iniuria ei illata conquestus est: Gladium — inquit — euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem. Ipsum quoque Dominum in psalmis lamentantem audimus: Amici mei et proximi aduersum me appropinquauerunt et steterunt, et qui iuxta me erant, de longe steterunt. Et uim faciebant, qui quęrebant animam meam.

Quęstio Sed si amici et proximi erant, quomodo in alio psalmo ait: Alieni insurrexerunt* aduersum me et fortes quęsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum? Amici ergo et proximi eius erant Iudei, dum uenturum et de semine patris Abrahę nasciturum credunt. Sed cum ille uenisset et natus fuisset, negantes eum esse Christum ab eo alienati sunt et aduersus eum insurrexerunt.

De quibus rursum ait: Susceperunt me sicut leo paratus ad predam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. In illo quippe comprehendendo et leonis feritatem induerant et dolos catuli leonis in abdito predam pręstolantis. Quoniam uero ipse ad Patrem pauloante orando dixerat: Non mea uoluntas, sed tua fiat, ut hoc quoque ante designatum fuisse animaduertere possent fideles, in psalmis conscribi curauit: Multiplicata est — inquit — super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo seruaui mandata tua. Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis formidauit cor meum. Factus est enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Vincula quoque passurum Ezechiel propheta prędixerat Spiritu Sancto dicente: Et tu, Fili hominis, ecce data sunt super te uincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. Et linguam tuam adherere faciam palato tuo, et eris mutus. Mutum fore Esaias etiam cecinit dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se

*corr. ex insurrexunt

obmutescet, et non aperiet os suum. Dum enim accusatur, dum uexatur, nihil respondit.

Petrus uero Domini sui ulturus iniuriam Malchum, pontificis seruum, ferit et a Domino arguitur. Malchum hunc, qui fortasse (ut seruorum mos est) linguę petulantia Dominum lacessierat, figurabat ille Semei, filius Gerra, de Saulis cognatione, qui Dauid regem, cum Absalonis seditionem fugeret, maledictis probrisque incessuit et lapidibus insecutus est. Abisai autem uindicare uolentem rex inhibuit. Ita et Christus Petro, ut gladium reconderet, quem eduxerat, iussit et ultra sęuire non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Hoc Zacharię est, sed illic mutatur loquentis persona. Ait enim: Percute pastorem, et dispergentur oues, ut prophetę sit uox ad Patrem. Percussum se queritur* Dominus in psalmis dicens: Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Percussus est a Patre, ut nos salui essemus, dicente Apostolo: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Percussus est autem a Iuda propter pecunię cupiditatem, a Iudeis uero propter inuidiam, quod plus illis a plebe honoraretur. Et magis Domino dolori fuit illorum perfidia, ob quam peribant, quam uulnerum cruciatus, quem ab eis patiebatur. Vnde alibi ait: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et uicinis meis ualde, et timor notis meis; qui uidebant me, foras fugerunt a me. Quid est foras a Christo fugere nisi de eius ueritate dubitare? Vacillauit autem in apostolis fides, cum eum supplicia pati uidissent, quem regnaturum sperabant. Quam ob rem in alio psalmo ad Patrem loquens ait: Longe fecisti notos meos a me. Inter istos illum etiam in Scripturis quęramus,** qui his, a quibus apprehensus fuerat, relicta *corr. ex quęritur **corr. ex queramus syndone aufugit nudus. Videtur hunc indicare nobis Amos propheta dicens: Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Typum huius expresserat Ioseph, qui relicto in manibus foeminę impudicę palio effugit, ne adulterium exigenti consentiret. Adulterium iuxta mysticum sensum fugere est hereticorum cauere prauitatem nec sinere eorum capi argutiis. Palium uero relinquere terrenarum rerum curę renunciare est et his expeditum Christo seruire.

Tunc igitur Christus innocens uinculis constrictus, ueluti maximi criminis reus, ducitur primum — ut Ioannes ait — ad Annam, Caiphę pontificis socerum. Petrus Petrus et Ioannes Iesum secuti in atrium introierunt. Iesus alapa percutitur. Petrus interrogatus se discipulum eius esse negat et, sicut Iesus prędixerat, gallus cantu eum commissi criminis admonuit. Tunc ipse culpę conscius fleuit amare seque sibi per poenitentiam Domino miserante restituit. Scrutemur talia in Testamento Veteri, ut cuncta Nouo conuenire monstremus.

Quid est illud in psalmis: Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius? Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, nisi quia et principes sacerdotum et Pilatus pręses et rex Herodes, ad quorum conspectum circumductus est Iesus, ut singulorum subiret iudicium, omnes ei aduersati sunt, omnes eum persecuti? Nam a Pilato quoque, qui remissius atque mollius in illum* agere uidebatur, pro tribunali sedente damnatus est, ut crucifigatur.

Quid est, quod rex Dauid a Nathan propheta reprehensus se deliquisse dolens: Peccaui — inquit — Domino, et continuo meruerit audire: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, nisi quia et Petrus recordatus uerbi Domini crimen negationis fleuit amare et ueniam impetrauit? Denique, sicut Manasses ob peccata captiuus fuit translatus in Babylonem, deinde peracta poenitentia liberatus *corr. ex illium r egnum, quod amiserat, recepit, ita Petrus post fletum in ordinem receptus est apostolorum. Respexit enim illum Dominus, ut illud impleret in Esaia dictum: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et iterum: Vias eius uidi — inquit — et sanaui eum, et reduxi eum. Trinam ergo negationem fletu poenitentię Petrus deleuit. Et tu, qui Domino reconciliari cupis, Petrum imitatus ablue lachrymis trini generis peccatum: cogitationis, uerbi et operis. Audi Prophetam dicentem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Si cum lachrymis ueniam petieris, respondebit Dominus, sicut respondit Ezechię regi: Audiui orationem tuam, uidi lachrymas tuas*, et ecce sanaui te.

Cęterum, antequam Petrus tertio negasset, Iesus a pontifice de sua doctrina interrogatus — ut Ioannes tradit — quid me interrogas, respondit, cum palam docuerim et in occulto locutus sum nihil. Tunc unus ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? Hoc prędictum legimus in Iob: Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Hoc idem in Hieremia: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Christi ita percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere.

Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Aduersus quos ipse etiam propheta indignanter exclamans ait: Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Et iterum *corr. ex lachrymam tuam Dominus in psalmis: Insurrexerunt — inquit — in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Sibi enim, non aliis nocet, qui falsa loquitur, iuxta illud: Os, quod mentitur, occidit animam. Rursum ait: Exurgentes testes iniqui, quę ignorabam*, interrogabant me, et retribuebant mihi mala pro bonis; hoc est pro redemptionis beneficio odii iniuriam. Ad hęc sputa, colaphi, probra atque conuitia, prius multo quam accidissent, prophetarum uaticiniis prędicata sunt. Et sicut illi talia in Christo implenda prędixerunt, ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Et iterum: Sustinui opprobrium — inquit — operuit confusio faciem meam. Et rursum: Tanquam prodigium factus sum multis. Et in alio loco: Viderunt me, et mouerunt capita sua. Et in Hieremia: Factus sum in derisum — inquit — tota die, omnes subsannant me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem reduceret, exultans ac tripudians et uxoris Michol improperio pulsatus, quod humilius, quam regi conueniret, se gessisset. Ad hęc propheta Heliseus Christi a Iudeis illudendi portauit figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę poenas dedere, nequis tutum existimet seruis Dei inferre iniuriam.

*corr. ex ignorabant

Porro, Saluator noster cum talia nocte illa fuisset passus, mane uinctum tradiderunt Pontio Pilato pręsidi. Tunc Iudas de scelere suo dolens proiectis in templo argenteis, quos a sacerdotibus acceperat, abiit et suspendio sibi mortem consciuit, maius putans peccatum, quod commiserat, quam ut ueniam promereri posset. Non minus autem peccauit de misericordia Dei desperando quam Dominum ac Magistrum suum pro pecunia prodendo. Alterum autem diffidentię, alterum ingratitudinis atque auaritię fuit. Quid autem nequius quam ei uelle diffidere, qui omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem insurrexerat, quemadmodum et Iudas in Dominum. Nolebat Achitophel regnare Dauidem, nolebat Iudas Christum uiuere. Ille a rege desciuerat eius secutus emulum, hic Dominum et Magistrum suum tradidit in manibus inimicorum. Similes amborum mores similem sortiti sunt uitę exitum, fortasse et apud inferos poenam, cum Apostoli sententia sit: Dominis fideliter ut Deo seruiendum.

Sacerdotes autem acceptis argenteis — ut in Mattheo legitur — emerunt agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Vtque hoc etiam ante prophetatum ostenderet, tunc impletum est — inquit — quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli et euangelistę satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis ipsis uel mutatis uel prętermissis. Et plane ubique non tam, qualiter aliquid dicatur, attendendum est, quam quid dicatur. Nam et inter folia poma quęrimus et inter paleas frumentum. Porro in Zacharia ita legitur: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum precium, quo appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domo Domini ad statuarium. Quem Euangelista maluit dicere figulum, Gręci plasten appellant.

Deinde Iesus a Pilato mittitur ad Herodem, Galileę regem, qui* tunc Hierosolymis erat. Multa ab illo interrogatus nihil respondit. Accusantibus autem eum principibus sacerdotum et phariseis despexit ipsum Herodes et per ludibrium ueste alba indutum remisit Pilato, ut de illo, quod uelit, cognoscat ac iudicet. Hoc est illud — ut ante diximus — quod in psalmis dicitur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. Sed nemo humilitatem Christi contemnat. Qui enim nunc hominum subiicitur iudicio, postea — sicut scriptum est — constringent in die irę suę reges. Quod autem Herodi non dederit responsum, olim hoc prędixit in psalmis: Qui quęrebant — inquit — mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Id futurum Esaias quoque testatus est dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.

Compertum habuit Pilatus hunc, qui a principibus accusabatur, esse innocentem proponebatque animo dimittere liberum, sed urgentium uocibus atque insultantium sibi *corr. ex qni c ompulsus est ueluti reum condemnare. Igitur Barrabas homicida dimittitur, et Iesus, hominum Saluator, flagellis cęditur, spinis coronatur, purpura tegitur, arundine percutitur, necdum impiorum odium satiatur. Vno ore omnes exclamant: Crucifige, crucifige eum. Debet mori, quia se Filium Dei fecit. Hęc quidem in Euangelio; eadem nunc replicanda sunt in prophetis, ut, quę olim illi implenda prędicarunt, ea in ipso, qui crucifixus est, impleta esse constet. Quid est in Euangelio crucifige, crucifige nisi illud in psalmis lamentantis Domini: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? Crucifige Iesum, inquiunt, et dimitte Barrabam. De tam peruerso iudicio taxat eos Propheta, cum ait: Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniustitias manus uestrę concinnant. Et iterum: Vsquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Talibus autem per Esaiam Spiritus Sanctus grauiter minatus est dicens: Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum! De hoc locutus fuisse uidetur psalmista, cum ait: Laudatur peccator in desyderiis animę suę, et iniquus benedicitur. Quid enim nisi laudabant latronem et homicidam, dum eum de carcere liberari flagitant? Sed hoc agunt, non tam ut iniquum absoluant, quam ut iustum condemnent.

Pilatus uero lauans manus, innocens sum — inquit — a sanguine huius iusti. Sanguis eius — respondent — super nos et filios nostros! De hoc psalmista prophetauit dicens: Saturati sunt filiis, dimiserunt reliquias suas paruulis suis. Hi quippe saturati sunt crudelitate, et sanguis, quem effuderunt, cecidit super filios eorum, cum post annos quadraginta euersa fuit Hierusalem et infidelitatis reliquię permanserunt in obstinatis. Deinde, si dimittis hunc — inquiunt — non es amicus Cęsaris. Pilatus igitur, ne apud Cęsarem populi aduersus se delatio aliqua fieret, Iesum flagellis cędi iubet ostenditque flagellatum. Id futurum indicabat Dauid in persona Christi dicens: Ego autem in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Alibi immanitatem flagellantium exprimit et irridentium procacitatem dicens: Dum confringuntur ossa mea, exprobrauerunt mihi inimici mei. Hyperbole est. Confracta enim ossa ideo dicuntur, ut grauissime uerberatus intelligatur, immo diutissime, cum alibi dicat: Et fui* flagellatus tota die, et castigatio mea in matutino. In Trenis quoque Hieremię: Tantum in** me uertit et conuertit manum suam tota die. Vetustam fecit pellem meam, contriuit ossa mea. Puto, quod in uerberando pręterierint Legis pręscriptum, quę flagellorum ictus quadragenarium numerum uetat excedere. Tantum in illo odio exarserant, qui uerberabant. Sed nequaquam his contenti principes instant clamoribus: Crucifige, crucifige eum? Istas igitur in Christum impiorum uociferationes predixisse uidetur psalmista, ubi ait: Captabunt*** in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et in alio psalmo ipsius Domini querimonia**** apparet dicentis: Os eorum locutum est superbiam... Susceperunt me sicut leo paratus ad predam. Rugitus in illis leonis fuit, dum clamant et obstrepunt, feritas, dum perdere sine causa expetunt iustum. Facinoris huius fortasse typum prę se tulit Gedeon a ciuibus ad necem petitus, eo quod idoli Baal aram euertisset dictusque est Hierobaal, quod est fortis aduersum Baal. Ita et Iesus, Hierobaal noster, fortis contra diabolum fuit, dum se interimi patitur a Iudeis nostrę consulens saluti. Flagellatus ergo traditur illis, ut crucifigatur.

Tunc in prętorium***** perductum purpura induunt, et spinis coronant, et genu flexo — ut Mattheus ait — ante eum illudunt ei dicentes: Aue, rex Iudeorum: expuentesque in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Innocens ergo Dominus peruerso damnatur iudicio, quod futurum uidens Esaias propheta ait: Iustus perit, et non est, qui cogitet in corde suo. Idem futura quasi pręsentia cernens interrogat: Quare rubrum est indumentum tuum,

*corr. ex fuit **add. ***corr. ex Coaptabunt ****corr. ex quęrimonia *****corr. ex pretorium

et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ac si dicat: Quare sunt non solum rubra uestimenta tua, sed etiam sanguine ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro Isaac oblatus. Isaac enim diuinitatem Christi designabat, quę mori non poterat, aries humanitatem, quę passibilis ad mortem uenit, ut nos uitam haberemus mortis expertem. Arundine autem sanctissimum et angelis uenerabile caput percutiunt, ut Micheę impleant uaticinium dicentis: In uirga percutient maxillam iudicis Israhel.

Postquam ludibriis contumeliisque omnia sustinentem affecissent, educunt foras et — ut Ioannes testatur — exiuit Iesus baiulans sibi crucem. Sic Isaac quoque immolari iussus portauit holocausti ligna. Hoc autem futurum innuebat Esaias dicens: Filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius. Crux itaque, per quam glorificatus est, principatus eius fuit, iuxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltauit illum, et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ui in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Non credit hoc Iudeorum perfidia, sed tunc demum confiteri cogentur, cum nihil omnino proderit confiteri ad inferos damnatis. Quanto igitur satius eis foret nunc errorem suum agnoscere quam pro eo, quod agnoscere neglexerint, in ęternum postea cruciari?

Post Iesum cum lachrymis sequuntur mulieres, quibus ait: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et reliqua, quibus ob incredulitatem Iudeorum denunciat futuram urbis euersionem et populi calamitatem, quam a Romanis passi fuere. Et hoc quidem in Esaia legimus prędictum, ubi dicitur: In siccitate messes** illius

*corr. ex Abrahe **corr. ex messis

conterentur, mulieres uenientes et docentes eam. Messis multa in Euangelio dicitur, operarii pauci. Messis ergo sicca homines increduli sunt, non admittentes humorem uerbi Dei, quo se a siccitate infidelitatis in fidei uigorem uindicarent. Mulieres autem fideles Dominum suum miserando conterebantur dolore et lamentis. Deinde docebant, inquit, eam, hoc est Hierusalem. Quid docebant? Eum uidelicet, cuius uice tristabantur, esse iustum atque ab omni criminis suspitione alienum. Vnde sequitur: Non est enim populus sapiens. Propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et qui formauit eum, non parcet ei. Propter insaniam igitur increduli populi et iniqua iudicia ipsa Hierusalem Deo ulciscente passa est excidium.

Tunc Symon Cyreneus angariatur, ut portet crucem post Iesum. Hic gentis externę homo — Cyrene enim oppidum Lybię est — significauit alienas nationes deposito idolatrię errore post Christum ituras et Iudeis in perfidia obduratis euangelicę credituras ueritati. Canitur enim in psalmis: Aethiopia pręueniet manus eius Deo. Et Hieremias ad Filium Dei loquens ait: Ad te gentes* uenient ab extręmis terrę, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, uanitatem, quę eis non profuit. Ille igitur crucem post Iesum gerit, qui uel errore relicto Euangelio fidem pręstat uel peccati conscius conuertitur ad poententiam uitiumque detestatus incumbit studio uirtutum.

Et uenerunt — inquit — in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Et dederunt ei uinum bibere fele mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. Hoc illud est, quod ante in psalmo prędixerat: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. Gustauit quidem mortis amarę poculum, sed noluit bibere, ut se et moriturum ostendoret et mortis uictorem fore probaret.

Mox nudatus et in crucem actus distentis in diuersum manibus, sed cruribus iunctis ad lignum clauis ferreis per palmas et plantas affigitur. Tunc itaque Christus Dominus Noe noster fuit, post diluuium peccati plantans uineam, id *corr. ex tegentes e st Ecclesiam suam, et inebriatus uino charitatis nudus dormiuit in cruce, a Cham irrisus quidem, sed a Sem et Iapheth, minoribus natu liberis, reuerenter habitus atque contectus. Hos euigilans benedixit, illum uero perpetua seruitute damnauit, ut infideles Iudei, filii Cham, diaboli serui sint, et qui Euangelio credunt, gaudeant libertate, qua ipsos Christus liberauit. Idem Dominus Isaac noster fuit, quem pater in holocastum, ut Deo obediret, offerre uoluit. Sed pro Isaac aries est immolatus. Caro enim et humanitas Christi passa est, diuinitas a passionibus procul fuit. Idem serpens noster ęneus fuit, quem Moyses ad Terram promissionis proficiscens in ligno suspendisse fertur. Quem a serpentibus icti cum aspicerent, sanabantur. Qui ergo a diaboli morsibus curari cupit, corde et animo aspiciat Christum in patibulo pendentem, et sanus euadet. Eius enim liuore — ut Esaias ait — sanati sumus.

Hic propheta ipsum talia tandem passurum uidens uaticinatur et ait: Non est species ei neque decor, et uidimus cum, et non erat aspectus, et desyderauimus eum despectum et nouissimum uirorum, uirum dolorum et scientem infirmitatem. Denique ait: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra... et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. Et quid dicitur? Propter scelus populi mei percussi eum. Ac ne inuitus accessisse ad passiones uideretur, oblatus est — inquit — quia ipse uoluit. Passus est enim, ut pro nobis satisfaceret, factus est maledictum, ut nos a maledicto primorum parentum liberaret, mortuus est, ut in peccato mortuis uitam donaret et erreptos diabolo Deo redderet. Merito tamen interdum de Iudeorum impietate conqueritur, quia odio in eum commoti id agebant, quod ipse pro omnium salute non grauate, sed libenter perferre aduenerat. Tetendit arcum suum — inquit — et posuit me quasi signum ad sagittam. Hoc in Hieremia legitur. Sicut enim sagittarius cuncta sua iacula ad scopon dirigit, ita Iudei omne iniuriarum genus ei soli nitebantur inferre. Vnde ipse in psalmis conquestus est dicens: Conculcauerunt me inimici mei... omnia consilia eorum in malum. Et in alio psalmo: Multiplicati sunt — inquit — super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me, inimici mei iniuste. Et quoniam non pro suo, sed pro nostro debito satisfaciebat, subiungit: Quę non rapui, tunc exoluebam. Alibi in rabiem furentium inuectus ait: Circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea.

Hoc futurum et Zacharias uidens ait: Dicetur ei: Quid sunt plagę istę* in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Promissum enim dilexerunt, sed exibitum detestati sunt. Eadem ista succincto complexus est sermone Esaias dicens: A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vulnus et liuor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Idem iterum ait: Inglorius erit inter uiros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Ipse et Dominus despectum se et pro nihilo habitum confitetur in psalmis dicens: Ego uermis sum, et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Omnes uidentes me deriserunt me; locuti sunt labiis et mouerunt caput. Hoc est illud profecto, quod Mattheus ait: Prętereuntes autem blasfemabant eum mouentes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas. De his in psalmo queritur** dicens: Subsannauerunt me subsannatione, frenderunt super me dentibus suis. Crucifixerunt eum et — sicut Ioannes ait — cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum. Hi latrones erant, ut Euangelistę tradunt. Et impletum est Esaię uaticinium dicentis: Cum sceleratis reputatus est. Idem significare uidetur illa Zacharię uisio: Vidi in nocte — inquit — et ecce uir ascendens super equum ruffum, et ipse stabat inter montes umbrosos. Post eum equi ruffi et uarii et albi. Hic, mea quidem sententia, Christus est ascendens in crucem tunc uere ruffam, cum precioso eius sanguine fuit *corr. ex iste **corr. ex quęritur perfusa. Et ipse pendens in ea stetit inter latrones perditissimę uitę obscuritate adumbratos. Post eum secuti sunt ruffi cruore martyres doctoresque uarietate scientię pręditi, et monachi castitatis candore nitentes. Quibus in Euangelio dixit: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Porro Iesus ne inter tormenta quidem clementię suę oblitus, dum pendet in cruce — ut Lucas testatur — dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Ante docuerat discipulos, ut diligerent inimicos et pro persequentibus orarent, nunc doctrinam suam confirmat exemplo, perficiens opere, quod faciendum uerbis pręceperat. Hanc Christi erga inimicos charitatem figurabant: Ioseph fratribus beneficia conferens, a quibus uenditus fuerat in seruitutem; Moyses pro illis in terra prostratus orans, quorum insultibus ad tabernaculum coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo Sauli*corr. ex Saule semper parcens lugensque interemptum a Palestinis atque idem pro salute Absalonis, filii sui, regnum sibi erripere nitentis uehementer anxius ac sollicitus; Heliseus etiam propheta Syros, qui ipsum necatum uenerant, offendi uetans. Regem enim Israhel illos perdere uolentem inhibuit et illęsos**corr. ex illesos incolumesque dimisit. Pro inimicis rogaturum Iesum prędixit Esaias: Ipse — inquit — peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogauit. In Hieremia ipsum Patri dicentem audimus: Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et auerterem indignationem tuam ab eis. Idem in psalmis: Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam, reddens uidelicet pro malo bonum. Quam autem ardenter orauerit, fletus et clamor fuit indicio***corr. ex inditio dicente****corr. ex dicentes ad Hebreos Apostolo: In diebus carnis suę preces supplicationesque ad eum, qui possit eum saluum facere a morte, cum clamore ualido et lachrymis offerens, exauditus est pro sua reuerentia. Idem psalmus quinquagesimusquintus, in quo quidem ipse ad Patrem loqui dicitur, posuisti — inquit — lachrymas meas in conspectu tuo.

Tunc Pilatus cruci titulum apposuit Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum litteris: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Huius tituli significationem prę se tulisse uidetur quinquagesimisexti psalmi inscriptio, quam diuus Hieronymus in suo* super psalmos commentario hanc esse ait: Ne disperdas, ipsi Dauid in** tituli inscriptionem; id est, ne corrumpas aut mutes uel deleas. Et hoc impletum credimus, quando Iudeis reclamantibus respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Mihi uidetur tituli huius typus fuisse lamina aurea, quę super tyaram summi sacerdotis posita fronti imminebat. Sic enim et titulus iste supra caput Iesu affixus fuit, ut hunc eum sacerdotem esse indicaret, cui dictum est: Tu es sacerdos in ęternum.

Dicitur autem Iesus Nazarenus, id est consecratus siue sanctus. De quo in psalmis Deus Pater: Super ipsum — inquit — florebit sanctificatio mea. Vere quoque rex erat Iudeorum, quod est laudantium et confitentium. Incredulorum enim rex diabolus est. Ipse quippe Leuiathan — ut in Iob est scriptum — rex est super uniuersos filios superbię. Sic ergo Pilatus titulum hunc posuit, sicut et Caiphas prophetauit, hic confessus sacerdotem et regem, ille Saluatorem pro populo moriturum. Mysterii tamen, quod in uerbis latebat, uterque ignarus fuit.

Deinde dicitur in Euangelio: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem. Legimus hoc in psalmo vigesimoprimo. Et conuenit cum eo, quod Ioannes dixit, quod uestimentis in partes quatuor diuisis tunicam inconsutilem non diuiserunt, *corr. ex suos **add. sed ei, cui sorte obuenisset, cessere.* Vide, quam bene consonent, quam apte quadrent Euangelio Prophetę uerba, et nihil casu gestum puta, quicquid de Christo ante fuit prędictum. Iccirco autem plurima de illo prędicta sunt, ut per ea, cum euenerint, Messiam agnoscamus. Quęnam igitur stulticia est alium uenturum expectare, in quo nihil aliud cernere possis, quam quod in isto uides?

Stabant iuxta crucem - ut Ioannes tradit — Iesu mater eius, et Maria Cleophę, et Maria Magdalene.** Videns — inquit — Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Se de illa carnem suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus.

Ipso**** in cruce pendente ab hora sexta usque ad nonam tenebrę factę sunt in omnem terram Iudeę, sicut Euangelistę tradunt. Prędixit autem futurum Amos propheta dicens: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol in***** meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Hora nona — inquiunt Euangelistę — Iesus clamauit: Hely, Hely, lamazabathani, ut se illum probaret, qui olim in psalmo vigesimoprimo locutus est: Deus, Deus meus, respice in me,

*corr. ex cęssere **corr. ex Magdalena ***corr. ex Martien ****corr. ex ipse *****add.

ut quid me dereliquisti? Totus autem hic psalmus gesta continet eius passionis, et quę futura erant, secundum prophetarum morem sic pertractat, quasi quę pręterierint. In homine igitur assumpto queritur se destitutum Patris auxilio. Vt quid — inquit — dereliquisti me longe a salute mea? Passioni enim, sicut superius est dictum, et Pater eum tradidit, ut nos saluaret, et ipse semet tradidit, ut Patri obediret. A Iuda autem traditus est per pecunię cupiditatem, a Iudeis per inuidiam, a Pilato per timorem, ne Cęsarem offenderet, si ei, quem regnum appetere dixerant, pepercisset. Patris ergo in Esaia uox est: Propter scelus populi mei percussi eum, ut uidelicet eius sanguine humanum genus a sorde abluerem peccatorum. Hoc in psalmis confitetur Filius ad Patrem dicens: In me transierunt*corr. ex trasierunt irę tuę... et omnes fluctus tuos induxisti super me. Quasi diceret: Omnem uindictam, quam in peccatores effusurus eras, ego sustineo, ut per me omnium miserearis. Et iterum alibi ad Patrem: Quem tu percussisti — inquit — ipsi persecuti sunt. Pater ergo miserando percussit, Iudei sęuiendo persecuti sunt: Patrem commouit pietas, Iudeos odia concitarunt. Ideo subiunxit: Et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Non solum igitur in passione sua derelictus est Iesus, sed etiam uolens in mortem pro nobis oblatus, pro nobis traditus, ut per agni immaculati immolationem Deo placato tollerentur peccata mundi, dicente Apostolo: Pascha nostrum immolatus est Christus.

Post hęc — ut in Euangelio Ioannis legitur — dixit: Sitio. Et obtulerunt ori eius spongiam aceto plenam hysopoque circumtextam. Ille uero, cum accepisset acetum, dixit: Consummatum**corr. ex Consumatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Ante tamen quam expirasset — ut scribit Lucas — clamans uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. De his prędictum fuit in psalmis. In sexagesimooctauo: In siti mea — inquit — potauerunt me aceto. Et in trigesimo: Quoniam tu es protector meus, in manus tuas commendo spiritum meum. Expirantem uero prędicat Esaias dicens: Iustus perit, et non est, qui cogitet, et uiri misericordię colliguntur, et non est, qui intelligat. Iusto nanque moriente fideles, qui prius mortui erant, reuiuiscunt dicentes cum propheta: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua uiuemus in gentibus. At hoc increduli Iudei non intelligunt. Excęcauit enim eos malicia eorum et tenebrę, quę suspenso in cruce Domino factę sunt, ceciderunt super corda eorum, ut non sit in eis, qui intelligat.

Expirante autem Domino et alia secuta sunt miracula: uelum templi scinditur, terra tremit, petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, multi ex mortuis resurgunt. Quibus uisis centurio alienigena et qui cum eo erant conuertuntur. In Aggeo propheta loquentem audimus Dominum: Adhuc modicum, et ego mouebo cęlum et terram. Cęlum igitur mouit, quando sole obscurato tenebrę factę sunt. Terram mouit, quando eam uibrare compulit. Veruntamen et hęc et reliqua tunc contigerunt, ut Iudeorum perfidiam duritiemque testarentur. Obtenebrata enim sunt eorum corda Sole iustitię angustias patiente. Velum templi scissum est, et ferreum illorum pectus non est scissum ulla pietate. Terra mota est, illi in perfidia immobiles perstitere. Petrę scissę* sunt, illi petris omnibus duriores permansere. Monumentis apertis mortui surrexerunt, illi de monumento scelerum suorum surgere neglexerunt. Centurio gentilis cum sua cohorte Filium Dei confitentur, ut gentes contemptis idolis Christum suscepturas significarent et tamen Iudeos a perfidię obstinatione non recessuros. De illis, qui in passione Domini surrexerunt, arbitror in Esaia fuisse prędictum: Expergiscimini — inquit — et laudate, qui habitatis in puluere, quia ros luminum ros tuus. Ros quippe sanguinis Christi illuminat credentes et in peccatis mortuos per poenitentiam reuocat ad uitam. In Ezechiele quoque habetur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos *corr. ex scisse uestros, et educam uos de sepulchris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israhel. Hoc illud est, quod in Euangelio dicitur: Et uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis.

Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit. Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt. Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua ista mundari nequeunt, qui in Christum non credunt. Quandiu autem immundi sunt, beatitudinem consequi non poterunt.

Post hęc Ioseph ab Arimathia, ciuitate Iudę, nobilis decurio, discipulus Iesu occultus, permittente Pilato tulit de cruce corpus eius, Nicodemus myrrha et aloe perunxit *om. a cceptumque corpus et munda syndone inuolutum cum aromatibus in monumento nouo deposuerunt et aduoluerunt saxum magnum ad ostium monumenti. Iudeis quoque suggerentibus Pilatus custodiri iussit sepulchrum a militibus usque ad diem tertium. In typum sepulturę Domini pręcesserunt: Ioseph a fratribus in cisternam demissus; Ionas in mari mersus et a cetho deglutitus et tertia die inde exiens uiuus. Ipsum etiam Dominum in Hieremia prędicentem audimus: Lapsa est in lacum uita mea, et posuerunt lapidem super me.

Nunc in fine uoluminis huius consyderemus parumper in cruce pendentis cruciatum pro nobis ultro assumptum. Contemplemur in tam tristi spectaculo circumstantium lachrymas atque dolorem. Neque enim non dolere poterant illius necem, cuius docentis dulcedine capiebantur, cuius uirtute sanitatem receperant, cuius pietate peccata sibi remissa iam audierant. Tantorum ergo beneficiorum memores ipsum sibi erripi molestissime ferebant. Christum igitur toto corpore flagris contusum uulneribusque confectum figurauit Iob, a planta pedis usque ad uerticem capitis exhulceratus sanieque perfusus. Prophetauit Esaias dicens: Et nos reputauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Et alibi idem: A planta pedis — inquit — usque ad uerticem non est in eo sanitas. Eius futurum dolorem expressisse mihi uidetur Hieremias, cum inter lamenta Hierusalem in persona Christi diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo dolore debuit superare.

Eius uero fidelium in tam tristi spectaculo gemitum ac moerorem prospiciens Esaias ait: Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbę meditantes gememus. Flebant igitur mulieres, quibus dixit: Nolite flere super me. Flebant discipuli, quos a morte resurgens interrogauit: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem et estis tristes? At Iudei increduli neque erga crucifixum ulla mouebantur pietate neque resurgentis uirtutem curabant agnoscere. De qua illorum immanitate atque perfidia — sicut in Esaia est scriptum — conqueritur et ait: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas, populum, qui ad iracundiam prouocat me ante faciem meam semper. Quid enim indignatione iusti iudicis Dei dignius quam post totius mundi ad Christum crucifixum conuersionem nolle credere prophetarum uaticiniis, nolle acquiescere Euangelistarum narrationibus nihil prorsus ab his, quę prędicta sunt, discrepantibus, nolle assentire ipsis, quę quottidie in nomine Iesu per fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent, pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias, qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę autoritatem secuti.

Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et ipsi spreuerunt eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. Quęris, cur ita? Quia — sicuti in Hieremia est scriptum — uerterunt, inquit, ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens: Vocaui, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Formidolosum et terribile est, quod his adiungit: Ego quoque — inquit — in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum tempore pręterit et cum uitę mortalis breuitate finitur. Illa uero poena magis, immo maxime est timenda, quę infidelibus debetur in inferno, quia ęterna est et nullo unquam clauditur fine neque minuitur unquam.

Nolite igitur cum uxore Loth retrospicere, o Iudei, et sicut illa conuersa est in statuam salis, ita uos nolite sal fatuum effici ab hominibus conculcandum. Nolite aspides surdę fieri obturando aures ad uocem incantantis sapienter. Audite ad ęternę beatitudinis pręmia uos uocantem Hieremia dicente: Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Et iterum: Laua — inquit — a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias. Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxię? Et rursum: Recedite de medio Babylonis, de terra Caldeorum egredimini, hoc est de medio confusionis et de terra feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione alienum quam ideo ne prophetis quidem uelle credere, ne cogaris credere simul Euangelio, quod ab illorum uaticiniis nulla penitus in parte diuersum, si quicquam sanę mentis habes, esse intelligis? Egredimini igitur de littera, quę occidit, et uenite ad spiritum, qui uiuificat. Vultis circumcidi? Quod secundum Legem fecistis in carne, secundum Euangelium facite in spiritu. Circumcidite uitia et uirtutibus inherete! Vultis offerre sacrificia? Non uitulorum sanguine uobis opus est, sed mentis puritate, dicente Propheta: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.