CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 131463 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/131463.

Nodus 131463 in documento kunic-r-epigr.xml


12. [  896] Ad Attalum poetam extemporalem. Ultro quae in buccam veniunt, canis, Attale, raptim; Inde tumes, vates mirus et esse putas. Falleris: hoc nomen potis est vix ille mereri, Acri qui expendit singula judicio, Quem limae exercet durus labor, usque retractat Carmina qui cura pervigil assidua. Sic pauci: temere quo tu canis, Attale, pacto, Nemo fuit lauro dignus Apollinea.