CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1314342 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1314342.

Nodus 1314342 in documento marul-mar-humil.xml


AVGVSTINO MVLAE, INTER VENETOS SENATORES PRIMARIO VIRO, MARCVS MARVLVS S.P.D.

Dum nuper Veneti senatus autoritate Delmatię consulatum gereres, uir pręstantissime Augustine, teque ad patriam meam Spalatum conferres, quoties Tibi a iure dicundo ocium fuit, nihil aliud mecum nisi de rebus diunis ratiocinari solebas. Qua Tua erga Deum obseruantia prouocatus, opus piissimum, quod tunc in manibus erat, Tuo nomini me dedicaturum sponte pollicitus sum Tibi. Perfecto itaque opere, quod olim promiseram, nunc exoluo. Totum hoc, quod offerimus, Christi, Saluatoris nostri, humanitatem diuinitatemque continet. Videbis primum, quanta ille in terram de cęlo descendens perferre uoluit, quos labores, quę supplicia, ut pro nostris peccatis ipse iustus et innocens satisfaceret nosque diabolo erreptos et de terreno ad cęleste habitaculum translatos Deo coniungeret. Deinde cognosces ea cuncta, quę ipsi contigisse Euangelistarum scriptura testatur, olim quidem prophetarum oraculis, Legis cerimoniis uariisque rerum euentis fuisse significata. Postremo intelliges, a quanta humilitate ad qualem gloriam idem Dominus noster, non aliena, sed sua uirtute fuerit exaltatus. Qui enim per tormenta interemptus fuerat, surrexit de sepulchro uiuens in ęternum. Quem Iudei probro contemptuique habuerant, discipuli eius in cęlum ascendentem uiderunt. Quem Pilatus Herodesque damnauerant, in cęlesti regno ad dexteram sedit Dei Patris, iterum uenturus, ut iudicet mundum, in quem uenerat iudicandus. Nos ergo, si cum illo exaltari cupimus, cum illo et humiliemur. Interim uelim, quando ista, quę scripsimus, perlegeris, quicquid apte*corr. ex appte appositeque dictum uidebitur, non mihi hoc tribuas, sed ei, qui donauit. Quicquid enim in nobis boni est, a Deo est. Meum esse fatebor, siquid in disserendo erratum est, siquid in loquendo uel barbare positum uel inconcine inconsulteque prolatum. Quale tamen cunque sit istud, quod mittimus, unum mihi in hoc opere conficiendo propositum extitisse scias: illum ipsum, per quem creati, redempti saluatique sumus, laude, quam possum maxima, prosequi, quoniam digna non possum, et simul, dum beneficia, quę nobis contulit, recenseo, ad agendas gratias desides animos impellere et ad ea, quę pręcipit, perficienda urgere. Quicquid autem pręmii**corr. ex premii hic labor noster meretur, id totum tecum, cui plurimum debeo, cupio communicare. Huiusce autem uoti qua ratione compos effici queam, accipe. Ista, quę ego dudum conscripsi Tibique dedicaui, Tu in multas paginas diffundenda impressoribus trade, ut, cum plurium exemplariorum copia facta fuerit, illi, qui legerint, non mea magis quam Tua opera excitentur ad eas capessendas uirtutes, quibus uera beatitudo comparatur. Ego igitur seminaui, tu occabis, tu runcabis. Ego plantaui, tu arbustabis, tu pedabis, ut et seges ipsa lętior proueniat et uiuiferi palmites per ramos quaque uersum serpendo longe sese porrigant lateque propagent. Tunc demum fructus ipse, quem Domino pręstante percipere licebit, erit utrique nostrum communis.

Vale et cura, sicut facis, ut spiritu magis quam carne ualeas. Hoc enim Christi seruum decet. Anno Salutis MDXVIII XII Kal. Apriles