CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1312844 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1312844.

Nodus 1312844 in documento aa-vv-supetarski.xml


97.

In Christi nomine. Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi, millesimo centesimo septuagesimo sexto, inidictione uero nona. Regnante domino nostro Manuele sanctissimo inperatore et in sede beati Domnii presidente domino Rainerio, uenerabili archiepiscopo, et in ciuitate Spalatina existente comite Martino, et in buccaratu Miche filii Predani hoc actum est. Cum instantis temporis omnia sint momentanea et transitoria et queque dilapsa nullum ulterius possint habere recursum, congruum ualde ac laudabile fore asseritur, ut quecumque sunt digna memoria, ea sollicitudine et cautela priuilegiis annotentur, quod presentibus fidem faciant, et pro his que scripta fuerint, omnem ambiguitatem et errorem a cordibus audientium plane remoueant. Eapropter ego Johannes sancti Domnii sacrista et procurator monasterii sancti Petri de Gomai, una cum Roberto eiusdem monasterii preposito et cum iuppano Talmazo, et cum consensu omnium fratrum predicti monasterii et de uoluntate uniuersorum parentum hoc memoriale scribere fecimus. Factum est quod in prenominato tempore quidam Sclaui Adrianiki, uidelicet Predanus scilicet cum parentibus suis Sclauis et quidam Latini, uidelicet Jacobus de Aprizi, qui fuit eorum aduocatus, Dabrali Cascarus, Prodanne de Cicla, Psaulus et Nicolaus de Caloianni et omnes eorum parentes, insurgentes aduersus monasterium sancti Petri de Gomai, ceperunt petere terras que sunt in loco qui dicitur Stilpiza asserentes utique quod prenominate terre eisdem pro suo parentatu pertinerent et hereditario iure ipsas possidere uolebant. Tandem uero ad placitum deuenimus, et in presentia domini Rainerii uenerabilis Spalatensis archiepiscopi et aliorum nobilium uirorum tam laicorum quam clericorum, nomina quorum inferius leguntur, placitum habuimus hoc modo: conquerebantur itaque predicti Adrianiki de prefato monasterio quod memoratas terras sibi per uiolentiam et usurpationem retineret, quibus denique iuppanus Talmazo, noster aduocatus, de uoluntate et mandato omnium nostrum ita respondit: Monasterium sancti Petri de Gomai a longis retro temporibus sepedictas terras possedit, quas quidem terras Rossene Moristicus prius donauit monasterio sancti Petri de Gomai et post mortem ipsius Rossene Moristici, Petrus Slauus, filius eius, et Slauizo auunculus eiusdem Petri Slaui prenominatas terras in sepedicto monasterio confirmauit et eas in pace et magna quiete hactenus possedit, et quod a predictis uiris donatione et confirmatione prelibate terre nostro manasterio fuerint tradite. Cartam confirmationis demonstrauimus et in presentia omnium assistentium perlecta fuit. Auditis igitur utriusque partis allegationibus et uisa carta confirmationis pariter, et audita ratione ac iuistitia dictante dominus Rainerius uenerabilis Spalatensis archiepiscopus iudicauit: quod ego Johannes sancti Domnii sacrista et procurator cenobii sancti Petri de Gomai et iuppanus Talmazo, predictam cartam confirmationis ueram esse, iuramento firmaremus et terre sepedicte, sicut prius fuerant date et confirmate predicto manasterio ita essent in perpetuum, et eas in omni quietudine ac sine molestia possideret ammodo et usque in seculum. Sic autem prefate terre describuntur et terminantur: ex parte boree est mons, ex australi parte incipiunt a Stilpiza descendendo usque ad magnum lapidem qui est supra fontem et ab illo lapide descendendo usque ad mare, ex occidentali uero parte sunt terre de Serrecla continue istis terris incipiendo a prefato monte usque ad mare. Huius autem placiti pro prelibatis terris duo fuerunt dati pristaldi: Dabre, uidelicet filius Ottoli et Alexander seruiens domini Rainerii uenerabilis archiepiscopi. Huius autem rei isti sunt testes, inprimis Duimus, primicerius sancti Domnii, presbiter Radde, Micha de Mala Uurata et Dragus iuppanus. Et ego magister Gualterius, communis notarius huius cartule scriptor, testis sum.