CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1310593 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1310593.

Nodus 1310593 in documento skrl-1.xml


§ 161.

Quare Deputatio haec et id: an ad semel dependendum, vel vero per aliquot annos continuandum oblatum facere expediat, et summae in utrumque casum quantitatem sublimiori Inclytorum Statuum et Ordinum judicio, cognito in bonum publicum zelo, et innato genti Hungarae generosi animi ductui, ultro submittit: in casum tamen illum, quo oblatum semel pro semper, etiamsi in 4 millionibus, fiat, summam hanc non statim in occurrentes commerciales usus expendendam, sed elocandam, eadem vero occasione, cum benigno Suae Majestatis assensu, excudendas esse schedas bancales ad vires interusurii offerendae summae, v.gr. 4 millionum, cum ea Statuum Regni assecuratione, quod hae ab earum possessoribus, dum et quando alicui collibuerit, parata pecunia redimendae sint; hanc autem schedarum emissionem tamdiu continuandam esse censet, donec summam obligati, v.gr. 4 millionum attingant.

Utriusque hujus propositionis fundamenta Deputatio in sequentibus compendio concentrat:

Relate ad 1-mum. Verum quidem est, quod, si ipsum oblati capitale statim expendatur, cum tam notabili summa et fluviorum, stagnorum, ac viarum commercialium mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200 000 et aliquid supra fundus, e quo restantes adhuc ad effectuationem totius plani labores, utpote collateralium fluviorum regulatio, canales communicationis, et his similia, penes alias, quas §-pho 155. recensuimus commerciales necessitates tarde admodum, aut forte nunquam perficerentur. Ipsa nimia suscipiendorum ad semel laborum copia difficiliorem redderet eorum directionem, et ideo hi minori cum exactitudine peragerentur; quod summum est, cum summa, v.gr. 4 millionum, si ad semel expendatur, nonnisi labor, qui valori hujus summae aequivalet, perfici potest; si eadem elocetur, intra 32 annos cum eadem summa opus 12 milliones valiturum peragetur. Cum proinde necessitates commerciales non ita comparatae sint, ut aut omnes simul, aut intra breve tempus expleri debeant, expedit ut ea, quae ex oblato conflabitur, summa mox explicanda modalitate ad fructificandum elocetur, erogationes vero commerciales reliquo, inclusis jam propositis schedis, fundo interea admensurentur. Quare

Relate ad 2-dum. Motiva Projecti hujus nonnisi per explicationem practicae ejus manipulationis reddi possunt.

Supponamus itaque quod Status Regni pro Fundo Commerciali 4 milliones conferant. Hoc facto firma spes haberi potest, quod Sua Majestas ad secundandum generosum hunc nationis conatum benigne admissura sit, ut ad vires ejusdem summae schedae bancales sub nomine et fidejussione Statuum successive emittantur.

Hoc supposito elocatis illis 4 millionibus excudentur ejusmodi schedae ad valorem 200 000 florenorum, id est ad vires obventuri a capitali illo interusurii, et hae cum interusurio 4 millionum, currente salis fundo, et propositis per Deputationem fundis, annuum prope 700 000 fl. proventum efficient, cum qua summa notabiles certe commerciales necessitates pro uno anno expleri possunt.

Ubi excusae primo anno schedae consumtae fuerint, excudentur aliae, iterum tantum ad vires 200 000 florenorum, donec observatum fuerit difficiliorem jam evadere earum erogationem; tunc enim ab ulteriori earum excusione statim desistetur. Quodsi vero schedae hae facilem continuo cursum retineant, excudentur successive in eadem semper quantitate aliae, donec ipsam elocati capitalis summam, v.gr. 4 milliones attingant, et tunc ab omni ulteriori earum procusione simpliciter abstrahetur.

Si schedarum harum erogatio, antequam illae summam elocati capitalis attingant, difficilior evadat, et tunc statim ab ulteriori earum emissione abstrahatur, spes est, quod erogata interea earum pars se porro etiam in cursu sustinebit, adeoque cassam per sollicitatas redemtiones non exhauriet.

E converso, licet schedae hae, postquam etiam summam praeexistentis capitalis jam attigerunt, facilem retineant cursum, nisi tamen Status Regni novam emitendae schedarum quantitati correspondentem summam tunc statim conferant, interest ut ab ulteriori earum procusione supersedeatur. Cum enim casus aut totalis, aut maximae earum partis redemtionis ex inopino emergere possit, realis quantitati schedarum harum admensus fundus semper praesto esse debet, e quo illae, emergente ejusmodi casu, prompte exsolvantur. Id si praestari non possit, collabetur creditum nationale , idque inevitabilem omnis etiam commercii ruinam post se trahet: et ideo si excussis ultra vires jam praeexstantis capitalis schedis casus ejusmodi emergeret, pro supplendo, qui deficeret, fundo comitia indicere, et hunc tum primum conflare, serotinum foret.

Caeterum in supposito etiam optimi schedarum harum cursus erunt de tempore in tempus aliqui, qui schedas suas a cassa redimi procurent; donec tamen, diminuta extrinseco quopiam casu circulantis pecuniae massa, schedae hae extra debitam cum illa proportionem collocentur, suum illae creditum semper retinebunt, adeoque ipsae ab uno redemtae schedae ab alio iterum acceptabuntur, et sic proventui, quem calculavimus, nihil decedet. Verum si massa circulantis pecuniae diminui contingat, aut malevolis de insecuritate Cassae Commercialis rumoribus eadem apud publicum in discreditum ponatur, tunc casus notabilis redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu schedae nonnisi ab ea proportione, qua pecuniae circulatio minuetur, ad cassam refluent, adeoque haec beneficium residuae quantitatis, nisi extraordinarius pestis, aut infelicis belli casus commercium omne prosternat, ultro retinebit. In posteriori, cum realis in elocato capitali fundus semper praesto futurus sit, et erga hunc parata etiam in notabili quantitate intra breve tempus haberi possit, per promtam eorum, qui primi schedas suas redimi urgebunt, exsolutionem rumores ejusmodi facile dissipari, redemtaeque schedae in novum cursum reponi poterunt.

Superest tantum ut schedas etiam has omnes solidi fundi characteristicas notas habere demonstremus:

1-mo. Schedae Statuum non praejudicarent juri regio ; cum enim sub eorum cautione emittendae sint, deberent utique Statuum schedae compellari; et ideo plura schedarum ejusmodi exempla in aliis etiam provinciis prostant.

2-do. Non praejudicarent illae praesentibus proventibus regiis; nam si schedae regiae jam in justa cum massa circulantis pecuniae proportione stant, emittendae per Status schedae vix cursum habiturae sunt. Potest quidem obverti quod e converso, in casum, quo illae cursum obtineant, tantumdem Aerario Regio decessurum sit, quantum illae efferent, quia novae schedae regiae ultra modernas in eodem valore circulare potuissent. Verum videtur id sibi natio a benignitate Principis tuto polliceri posse, quod ille majorem promovendis commercii Hungarici (e cujus flore multiplicia per alios canales in Aerarium Regium emolumenta redundabunt) rationem habiturus sit, quam exigui, et adhuc incerti, quod per augendum schedarum regiarum numerum sperari posset, beneficii. Omnis enim papiracea pecunia pure ex opinione civium valorem accipit. Potest evenire ut, licet schedae regiae jam justam cum massa circulantis pecuniae attingerint proportionem, schedae tamen Statuum, e mero nationali spiritu cursum ideo obtineant, quia in domesticam utilitatem diriguntur. Et in hunc casum Regnum quidem, si schedae Statuum emittantur, praesentem haberet utilitatem, schedae vero regiae, etiamsi schedae Statuum non emitterentur, nihilo majorem obtinerent circulationem. Interea inficiari non licet, quod si major, quam quae actu circulat, schedarum regiarum numerus cum schedis Statuum eodem tempore ad concurrentiam ponatur, id harum successum admodum dubium efficere possit.

3. Fundus hic in praevio non augendarum schedarum regiarum supposito est practicabilis. Cum enim schedae hae non ad milliones, sed tantum ad 200 000 sensim excudendae sint, dubitare vix licet, quin accedente patriotico Statuum zelo eaedem statim in cursum non deducantur, praesertim cum Status Mercantilis Temessiensis de pluribus bancalibus schedis ad circulationem ponendis postulatum formaverit.

4. Fundus hic est securus; in omnem enim, qui humanitus calculari potest, casum status nullum ex instituto hoc detrimentum capere possunt. Vel enim statim principio nemo has schedas acceptabit, et tunc Status nullam sentient seu utilitatem, seu detrimentum; id tamen, cum schedae hae reali fundo tectae sint, ne supponere quidem licet.

Vel habebunt aliquo tempore cursum, sed postea creditum ita amittent, ut notabilis earum pars redimi debeat; et tunc si vigesima tantum earundem pars pro redimendo adferatur, haec ex currenti illius anni interusurio exsolvi poterit. Si plus redimi debeat, cassa erga hypothecam praehabitarum obligatoriarum tantum parati aeris facile conquiret, ut his etiam satisfacere possit; per promtam vero hanc exsolutionem creditum schedarum harum indubie ita restabiliet, ut jam redemtae schedae denuo erogari queant, sicque fundus temporaneam tantum diminutionem patiatur.

Vel per funestum aliquod bellum, pestem, aut aliud simile flagellum, circulantis pecuniae massa ita diminuetur, ut quisque paratam tantum pecuniam, velut in arduis ejusmodi circumstantiis praesentaneis necessitatibus magis accommodam anhelet, adeoque omnes omnino schedae hae redimi debeant. Et tunc non poterunt quidem illae parato exsolvi, sed proprietarii per activas cassae obligatorias excontentari debebunt. Verum in communi ejusmodi calamitate eadem sors omnes etiam privatos creditores manebit; nam ne hi quidem a debitoribus suis paratam habere poterunt solutionem, adeoque proprietarii schedarum harum nihilo deteriorem subibunt conditionem, quam si pecunias has privato alicui credidissent. Interea cum extraordinaria ejusmodi calamitas, benignitate Numinis, nonnisi raro et per longiora intervalla evenire soleat, cassa totam illam summam, pro qua hactenus schedas erogavit, lucri faciet.

Vel denique in optimo casu schedae hae non tantum per decem, intra quos ex iis 4 milliones conflabuntur, sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis, intra decennium septem milliones erogare poterit, et adhuc pro subsequis annis, donec schedae hae decurrerint, annuus medii millionis fundus eidem ita remanebit, ut intra 30 annos 17 milliones in usus commerciales impendi possint. Quo adminiculo, si pecuniae rite, ut supponere oportet, dispensentur, commercium Hungaricum ad notabilem perfectionis gradum perduci potest.

5. Fundus hic convenit dignitati legislationis; nullam enim mercantilem operationem involvit, adeoque e legislatore mercatorem non efficit, sed fundatur unice in bancali manipulatione , quae indoli legislationis omnino congruit.

Et haec est demissa Deputationis hujus circa modalitatem conflandi fundi publici opinio. Possent aliae etiam, forte magis lucrosae, sed tanto intricatiores, pluribusque fortuitis casibus expositae bancales ejusmodi manipulationes proponi: Deputatio tamen haec, spectata moderna, quae in statu actuali delineata est, politica tam Regni, quam et regnicolarum situatione, hanc unam et practicabilem , et securam , et decoram , et praesentaneis commercii necessitatibus correspondentem esse conflandi fundi publici modalitatem existimavit. Quam tamen, uti et omnes alias superius propositas leges, altissimo Suae Majestatis Sacratissimae, et sublimi Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Regni judicio humillime substernit.