CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1310468 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1310468.

Nodus 1310468 in documento skrl-1.xml


§ 160.

Tandem proponit quartus purum quatuor millionum ad semel faciendum gratuitum oblatum .

Praemittit ille tres esse conflandi fundi commercialis modos: – 1. Si nobiles aliquam proventuum suorum urbarialium partem, v.gr. florenum domalem, in hunc finem cedant. Et hunc praeter alia argumenta ex eo etiam rejicit, quia hac ratione ad praedia, decimas, aliosque extraseriales ejusmodi proventus, qui multum important, nullum onus obveniret. – 2. Si classes privilegiatae ad aliquam pro fundo hoc quotannis praestandam summam se obligent. Et hunc quoque modum rejicit, quia stabilem redoleret contributionem. – 3. Si eaedem classes semel pro semper talem summam conferant, cujus interusurium jam exstanti salis fundo junctum commercialibus necessitatibus utcunque sufficiat.

Et hanc modalitatem amplectendam, quatuor milliones ad semel offerendos, exinde vero sufficientem pro usibus commercialibus annuum fundum conflandum esse sequenti calculo ostendi posse arbitratur; interesse quatuor millionum efficit 200 000 florenos, annuus salis fundus infert 180 000, conflata hactenus e fundo hoc summa adminus ad unum millionem accrevisse supponitur, adeoque ejus interesse in 50 000 assumitur, et sic prodit annuus 400 000 fundus.

Oblatum tamen hoc non secus fieri posse arbitratur, quam ut congreganda per comitatus nobilitas per exmittendos ad Diaetam deputatos suos Status Regni activiset, quo hi discretam aliquam v.gr. 4 millionum summam offerre, hanc inter comitatus repartiri, et clavim etiam, pro individuali in ipsis comitatibus instituenda repartitione defigere possint.

Quod postremum projecti hujus punctum attinet, Deputatio contrariam jam §-pho 156. depromsit opinionem, et huic post recentissimum oblati pro bello Gallico subsidii exemplum tanto magis adhaeret; nulla enim realis inter hunc subsidii et fundi publici titulum differentia assignari potest.

Caeterum agnoscit Deputatio, quod ex omnibus, quae propositae sunt, et quae forte porro etiam proponi possent, modalitatibus, unica haec sit, quae omnes talis, qualem Legislatio exigit, fundi publici characteristicas notas habeat. Nam

1. Convenit dignitati Legislationis et nationis honori, qui exigit, ut haec concitatam jam de se quoad objectum hoc etiam apud exteros exspectationem impleat, et detractoribus Constitutionis nostrae ulteriorem cavillandi ansam praecidat.

2. Est practicabilis . Hactenus enim gratuito ejusmodi oblato obstabat potissimum difficultas elaborandae pro justa et aequali repartitione clavis, haec autem per factam subsidii pro bello Gallico decreti repartitionem jam sublata, sicque gratuitum oblatum practicabile effectum est.

3. Fundus hic non est vagus, eventualis et variis casibus obnoxius, sed certus et determinatus .

4. Fundus hic nec implicitam, nec magis, ac oportet, sumtuosam reddit cassae commercialis administrationem; quia illam nullis interusuriis dependendis, nulla mercantili manipulatione onerat, sed ad planam perceptionis et erogationis operationem reducit.

5. Haec conflandi fundi publici modalitas non laedit jus proprietatis , quia qui per talem, cui jus se repraesentandi detulit, aliquid promittit, ipse etiam in id consensisse censetur.

6. Non adversatur Regni constitutioni; haec enim spontanea oblata non excludit, et ideo complura horum cum antiquioribus, tum recentioribus etiam temporibus exempla prostant.

7. Nullum regio alicui proventui, quos intactos conservare interest, praejudicium adfert.

8. Contribuenti plebi nullo novo oneri cedit.

Denique 9. Justificat ancipitem hactenus praestandorum per hanc gratuitorum laboratorum usum. Utprimum enim ipsae privilegiatae classes ad necessarios pro commercii promotione sumtus concurrunt, jam justum evadit, ut contribuens etiam plebs, in quam promanaturum ex augendo commercio beneficium pro modulo suo perinde redundabit, suas etiam in hunc finem operas tamdiu conferat, donec, ut §-pho 99. statuimus, cassa publica omnibus commercialibus necessitatibus sufficiat.

Circa ipsum tantum Projecti hujus calculum Deputatio pauca aliqua observanda existimavit. Nimirum, verum quidem est, quod ultra assumtos per projectantem fundos accedet eorum fundorum proventus, quos e projectatis per Deputationem hanc §-pho 40. Legislatio stabiliet, et qui idealiter forte in 100 000 assumi possunt. Verum etiam est, quod praecipuam erogationis Cassae Commercialis rubricam labores hydraulici et viarum constituant, hi autem gratuitis laboratoribus magna in parte perficiantur.

Ast evolvit se postremis Comitiis, quod conflatus hactenus ex aucto salis pretio fundus in alios usus impensus sit, calculati proinde e hujus interusurio 50 000 subtrahi, et omnes per projectantem propositi fundi ad annuum 380 000 proventum reduci debent. Quodsi etiam projectatos per Deputationem fundos 100 000 proventum producturos (id quod admodum incertum est) supponamus, adhuc totus annuus proventus nonnisi in 480 000 subsistet. Jam vero si omnia, quae jam supra recensuimus, Cassae Commercialis onera spectentur, facile apparebit quod, nisi notabiliores quotannis pecuniae impendantur, et commercium nonnisi lenta capiet incrementa, et plebs tarde admodum a gratuitis laboratoribus relevabitur.