CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1310377 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1310377.

Nodus 1310377 in documento skrl-1.xml


§ 159.

Tertius proponit ut schedae bancales intra 40 annos ad valorem 32 millionum emittantur: ita tamen, ut pro sustinendo chartarum harum credito praeter fidejussionem Statuum intra idem tempus realis sedecim millionum cassa confletur; hujus autem sequentem modalitatem proponit.

1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod mille florenos superat, partem titulo mutui conferat, et hanc summam quatuor milliones elaturam supponit.

2-do. A capitali tamen hoc eidem nonnisi 1 1/2 pro 100 dependatur.

3-tio. Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione Statuum schedae bancales ad vires 8 millionum.

4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur.

Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis nonnisi per 40 annos proventus unius anni, qua parte 1000 florenos superant, conferre; in interusurio nonnisi 3 1/2 pro 100 jacturam pati debeat, et tamen omnibus commercialibus necessitatibus abunde suffectura 32 millionum summa conflari possit. Detracto enim, quod creditoribus dependi deberet, interusurio, et sumtibus administrationis ad 100 000 computatis juxta ejus calculum resultaret adhuc annue unus millio et 100 000 florenorum.

Caeterum ipsam intrinsecam fundi hujus manipulationem non definit; insinuat tantum, quod e cassa hac capitalia erga 5 pro 100 et sufficientem securitatem elocari, sicque in interusurio 3 1/2 pro 100 lucrum fieri possit. Neque id determinat, an schedae illae bancales sine , vel cum , et quali interusurio emitti debeant.

Projectum hoc in substantia recidit ad gratuitum oblatum; cum enim capitalia a 5 pro 100 facile elocentur, si alicui nonnisi 1 1/2 pro 100 solvatur, idem est, ac si ille 30 tantum florenos a 5 pro 100 elocasset, residuos vero 70 florenos donasset. Hoc autem stante, cur deberet administratio cassae publicae talium etiam capitalium, quae sibi nullum lucrum proferunt, manipulatione gravari, et vel hoc nomine sumtuosior effici? Expediret itaque statuere non ut quartam, sed ut septem quartae decimas proventuum suorum nobiles ad fundum publicum conferant, et tunc prodiret purum quottae hujus gratuitum oblatum. Mutuum in privatis tantum negotiis v.gr. emtionibus bonorum, et mercantilibus speculationibus, ubi industria longe majorem, quam sit interusurium, proventum procurare potest, notabile quandoque lucrum infert; cassa publica nulli commerciali manipulationi implicari potest, secus Legislatio ipsa se mercatorem efficeret. Quodsi autem ad siccas perceptionis et erogationis rubricas reducatur, e mutuo id tantum in eam realis emolumenti redundare potest, quanto minus ac usuale sit, interusurium dependit; sicut e converso, qui cassae publicae erga minus, quam sit usuale, interusurium pecunias credit, in re ipsa totam illam summae partem, pro qua nihil ex usuali interusurio obtingit, cassae huic donat.

Sed etsi purum in septem unius quartae proventuum decimis gratuitum oblatum assumamus, adhuc non expediret projectatum conflandi hujus oblati modum adoptare. Pro hac enim proventuum quotta determinanda vel deberet Legislatio clavim aliquam praescribere, et tunc operatio haec infinitis difficultatibus, longae morae, ac gravibus, nullo adhuc fundo provisis, sumtibus subjaceret. Vel vero id proprio singuli arbitrio relinqueretur, et ex hoc summa enasceretur improportio, et exigua indubie summa prodiret. In utroque casu projectata proventus, qui mille florenos non excedit, ab oblato hoc exemtio totam adhuc operationem magis implicaret; sed nec sufficiens pro exemtione hac argumentum adferri posse videtur; siquidem in eos, qui minorem hac summa proventum habent, beneficium melioris propter auctum commercium productorum suorum distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis, quorum proventus altius assurgunt, major, quae ipsis ex aequali etiam repartitione obveniret quotta, perinde sensibilis evaderet.

Quoad propositas schedas bancales, hae quidem majori, quam quae per alios hactenus propositae sunt, nituntur fundamento, quia projectans realem pro earum securitate conflandam cassam supponit. Verum ille duplicatam relate ad realem cassam harum quantitatem proponit; id autem, ut infra ostendetur, justam proportionem jam excedit; deinde ille nimis magnam facta ad jam currentes schedas regias reflexione copiam, nempe octo milliones ad semel emittendos suadet. Denique ut primum realem cassam ea, qua ille proponit, modalitate conflari non posse apparet, jam schedae etiam bancales ex allatis §-pho 149. motivis in nullam venire possunt considerationem.