CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1310115 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1310115.

Nodus 1310115 in documento skrl-1.xml


§ 156.

Antequam submissa sibi in rem hanc projecta Deputatio referat, id praevie disquirendum existimavit: an propositis pro cassa hac tot fundis adhuc de alio, e spontaneo oblato conflando, vel deliberare necessum sit? Et vero si praecise numerus propositorum fundorum spectetur, hi necessitati cassae hujus suffecturi videri possent. Verum jam nec id constat: an eos omnes Legislatio stabilitura sit? Deinde si etiam omnes stabiliantur, proventus eorum, praeter auctionem salis et arhalem fundum, ne politico quidem calculo determinari possunt; id tamen tuto statui posse videtur, quod omnes vix quadringentena millia annue elaturi sint. Jam vero is praeter recensita pagina 105.

Huius editionis pagina 420.

cassae hujus onera ad instantaneam, ut §-pho 129. projecti hujus proposuimus, rami Érsekujváriensis restaurationem et aliquot Tibisci gyrorum transsectionem, procurandam; successive item, ut §-pho 105. propositum est, plebis ab onere gratuitorum laborum immunitatem; denique si ad frequentes complurium comitatuum recursus, quibus jam unius fluvii exundationibus obviari, jam alterius cursum regulari, jam hoc vel illud vastius stagnum exsiccari, jam unam aliamve viam instaurari postulant, si, inquam, ad haec omnia reflectatur, facile apparebit proventum hunc tot sumtibus, licet non ad semel faciendis, minime suffecturum esse.

Interea agnoscit Deputatio quod, quaecunque demum sint commerciales necessitates, id unice a Statuum erga bonum publicum zelo dependeat an aliquem in usus commerciales fundum e spontaneo etiam oblato erigere velint. Cum tamen tuto praevidere liceat, quod commercium, nisi necessarius in ejus promotionem fundus stabiliatur, nunquam ad eum, cujus Hungariam natura capacem fecit, florem provehendum, imo per actualem commercii vicinorum populorum praeponderantiam semper magis et magis labefactandum sit, Deputatio vel dubitare nefas esse existimavit, quod Status Regni eam, quam vel per commissam Deputationi huic fundi publici elaborationem etiam apud exteros excitarunt exspectationem, ultro expleturi sint.

Superest ut quoad ultimam etiam, quae circa hoc objectum moveri potest, quaestionem Deputatio demissum sensum suum aperiat; nimirum: an fundus ejusmodi in Diaeta offerri? vel vero in hac projectum tantum ejus elaborari illudque seorsivae singulorum comitatuum determinationi substerni debeat? Non deerunt fortasse, qui posteriorem sententiam tueantur, eo potissimum nixi fundamento, quod objectum hoc sub exceptionem articuli 8. 1741. cadere videatur.

Deputatio tamen haec, quin vel spinosam illam quaestionem ingrediatur, an Legislatio aliquam etiam in constitutionalibus objectis , seu ut usus loquendi hactenus obtinuit, in fundamentalibus legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit.

Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest. - Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat; tale autem in Hungaria esse illud, ne cui, nisi consentienti nobili, taxa aliqua imponatur. Verum an limitata ejusmodi Legislatio vel existere possit, disquirere, non est hujus loci. Quod ipse articulus 8. 1741. non de ephemeris ejusmodi et spontaneis oblatis , sed de formali et perenni contributione intelligi debeat, facile esset remonstare. Sed haec omnia ad vivum resecare in voluminosam degeneraret dissertationem. Usus optimus legum interpres est. Itaque id tantum indagare juvat: quis hactenus hac in re usus viguerit? Quod, relate ad substantiam immunitatis, titulus , quo aliqua depensio fit, nullum discrimen inducat, suapte patet; in re enim ipsa idem est, an quis hoc, vel alio titulo aliquid dependat. Jam vero inficiari non licet, quod et veteri et recentiori instituto sub titulo honorarii , aut subsidii bellici complures ejusmodi ephemerae et spontaneae oblationes in Diaetis ita obligative decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe inter hunc et priores titulos differentia eo minus assignari potest, quod oblatum hoc in proprium singuli nobilis commodum cedat. Si consensus Statuum Regni ad id non sufficeret, eodem jure sustineri posset, quod nec congregationum comitatensium assensus sufficiat, sed quod singulus in individuo nobilis debeat consentire; id autem vix aliquis sustinebit. In tam vasto, ut Hungaria est, regno debet natio suam, praesertim quoad ea, quae publicas impositiones concernunt, voluntatem in politicum aliquod corpus transfundere; id autem Hungari per stabilitos Diaetales repraesentantes jam praestiterunt, et ut clare contestentur, quod id de oblatis etiam ejusmodi intelligere voluerint, diserta plane lege caverunt, ne haec singillativi comitatus sub poena infamiae facere ausint. Et ideo Deputatio haec ejus est demissi sensus, quod oblatum etiam pro Cassa Commerciali nonnisi in Diaeta fieri possit, et in hac hypothesi suam etiam post recensitos propositos sibi fundos depromet opinionem.