CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1309458 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1309458.

Nodus 1309458 in documento skrl-1.xml


§ 153.

Proponit etiam nonnemo pro fundo publico – 1. Omnes pecuniarias mulctas. – 2. Ut singulo seu donationis seu armalium impetratori praeter eam, quam Regi dependit, distincta pro fundo publico taxa imponatur. – 3. Reflectit, quod fundata spes haberi possit fundum publicum, modo semel ejus initium fiat, successive per legata proborum civium notabiliter augendum fore.

Mulctae politicae potissimum per statuta constitui solent, et si in comitatibus incurrantur, horum; si in civitatibus, illarum cassis domesticis inferebantur. Id tamen obstare non videtur, quominus legislatio eas pro fundo publico applicare possit.

Judiciales jam judici, jam parti, jam utrique leges addixerunt, et in moderna salariorum magistratualium tenuitate partem stipendii illorum efficere reputantur. Interea certum legislationis principium est, quod judici aliquam e poena, quam dictaturus est, utilitatem addicere non expediat. Stipendia autem eorum politica, cui status salarialis elaboratio commissa est, Deputatio rationi moderni temporis indubie conformabit. Moderna etiam legis dispositio nulli determinato privato, sed omnibus, si ad casum legis deveniant, jus ad ejusmodi mulctas attribuit, adeoque nullus etiam privatus in illis jus proprietatis potuit nancisci. Potest igitur Legislatio, quin vel in proprietatem alicujus involet, vel judicibus injuriam inferat, antiquatis prioribus ordinationibus, ut in posterum hae quoque fundo publico inferantur, decernere.

Nihil etiam obstare videtur, quominus aliqua a proportione taxae, quae Regio Aerario debetur, quotta stabiliatur, quam donationem aut armales impetrans ad rationem fundi publici dependere debeat, e.c. 10, vel 20 pro 100.

Imo quotta ejusmodi potiori adhuc jure exigi et a proportione duplicari posse videtur apud eos, qui characterem tantum aliquem, aut honorem, utpote baronis aut comitis diploma, vel vero consiliarii , aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono publico litare debeat. Solus S. Stephani ordo ab omni taxa ideo eximendus censetur, quia ille ex instituto suo in meritorum remunerationem cedere deberet, merita autem censui alicui subjicere non convenit.

A paritate rationis hujus nec impetratio publici officii taxa aliqua afficienda videtur; qui enim publico servit, jam per id ipsum congruum eidem censum dependit. Verum invaluit praeter legem usus ille, ut singulo, qui officium regiae collationis gerit, certa stipendii pars titulo conflandae inde pro viduis ejusmodi officialium cassae quotannis detrahatur. Cum in prima statim tam politicorum , quam et juridicorum dicasteriorum institutione eorum stipendia in mutuo Principis et Statuum tractatu ex illius temporis auctione salis constituta sint; cum nativorum Hungarorum viduae vix aliquando fructum cassae illius capiant; denique cum cassa hac jam alioquin exassignata Principis proventibus nihil decedat, si illa non in modernum, sed in alium potius finem convertatur, possent Status viduali illi beneficio renunciare, hoc vero facto, assensum Suae Majestatis sollicitare, ut hic quoque vulgo arhalis proventus dictus pro fundo publico convertatur.

Reflexio de testamentis huic quoque Deputationi fundata videtur. Imo cum talia statuta apud clerum et aliquas civitates jam subsistant, ut omnis testator, clericus quidem pro seminario , civis vero pro xenodochio aliquam pro arbitrio suo summam sub nullitate testamenti legare teneatur, nihil obstare videtur, quominus similis lex pro praelatis, magnatibus, et nobilibus relate ad fundum publicum feratur. Duae tamen cautelae in hunc casum adhibendae videntur; primum, ut pro casu etiam intestati certa, sed exigua quotta, v.gr. medius a 100 defigatur, quam haeres fundo publico dependere debeat; secus enim onus hoc non in omnes dimanaret, quod justitiae distributivae adversari videtur. Deinde ut modus stabiliatur, quo concernentibus jurisdictionibus de singulo testamento certo constare possit. In moderna enim legis provisione executor aut haeres illud, ni sponte velit, publico pandere non tenetur, et ideo posset fundus publicus legatis suis frustrari, quemadmodum publicum plurium piorum legatorum jacturam hac de causa reipsa patitur. Ad obtinendum autem hunc scopum sufficeret statuere ut executor aut haeres, sub sensibili pro fundo publico applicanda mulcta, testamentum, antequam illud aperiat, concernenti jurisdictioni praesentare, haec illud mox publicare, par ejus inter acta sua referre, et sonantes de fundo publico, aut aliis piis fundationibus paragraphos dirigenti dicasterio submittere debeat.