CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1309410 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1309410.

Nodus 1309410 in documento skrl-1.xml


§ 152.

Idem Vice-Comes proponit etiam pro fundo publico erigendam in Regno lotteriam , non determinat tamen, an majorem , vel minorem ? Haec quod gravem morum corruptelam producat, usus ipse satis ostendit. Cum enim in hac exigua etiam pecunia sors tentari, et notabilia saepe lucra fieri possint, hanc lotteriae speciem ultima etiam incolarum classis, et saepe cum furore assectatur; quo fit ut pro uno aliove, qui ex iis conditionem suam meliorem reddit, milleni alii ad incitas redigantur; et cum extrema necessitas hanc hominum classem facile ad scelera ducat, fit ut mercatorum opificumque sodales et tyrones, herorum famuli, uxores ipsae et liberi ad suffurandas magistrorum , herorum , maritorum et parentum res prolabantur; rustici vero ad supportandas seu publicas, seu dominales praestationes incapaces efficiantur. Hanc itaque lotteriae speciem tantum abest, ut Deputatio proponendam existimet, ut potius ejus in Regno usum diserta lege vetandum, Suam vero Majestatem Sacratissimam demisse exorandam arbitretur, quo hanc in Germanicis etiam suis ditionibus benigne abolere dignetur. Fecerunt id jam complures in Germanico Imperio principes, et ut hanc se ruinandi et in scelera prolabendi occasionem millenis suis subditis adimant, redundanti ex instituto hoc in se utilitati sponte abrenunciarunt, ut adeo dubitare non liceat, Suam etiam Majestatem piae huic propositioni benignum suum assensum ultro praebituram esse.

Verum dantur etiam aliae lotteriarum species, quae majores vocantur, et quas nonnisi melius habentium regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio impediatur, eam in exteris provinciis quaerant. Necdum vetiti fuere omnes privati fortuiti lusus , et tamen postrema, quae ante paucos annos Viennae aperta fuit, magna ejusmodi lotteria ultra centum mille e Regno extraxit. Cum nunc omnes alii privati fortuiti lusus recenti lege vetiti sunt, ipsius publici interesse videtur ut haec adminus passionem hanc domi exercendi occasio melius habenti regnicolarum classi ex eo etiam aperiatur, ne haec privatorum passio publico per evectionem pecuniarum nociva evadat, sed eidem aliquod potius per auctionem fundi publici adferat emolumentum.