CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 130937 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/130937.

Nodus 130937 in documento kunic-r-epigr.xml


410. [407.] Ad Clementinam Rossiam. Clementina, tuum tua nuper quod mihi nomen Scripsit tam lepidis dextera literulis, Servo equidem ac laetus servabo tempus in omne, Parvum, at dulce tuae pignus amicitiae. Hoc mi lectum animo sistet tot magna deorum Dona, quibus mire, dia puella, nites. Hoc mi virtutis, qua polles inclita, verae Conspectum assiduo proderit admonitu, Et mentem incendet pulchre, tua nomina gustans Par tibi ut innocuis moribus esse velim.