CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1309133 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1309133.

Nodus 1309133 in documento skrl-1.xml


§ 149.

In hac distincta Commercialis et Eventualis Cassae hypothesi, cum nullum e submissis seu per jurisdictiones, seu per privatos projectis aliquod seu inter cassas, idest circa propositorum fundorum applicationem discrimen faciat, sed omnia hydraulicos tantum labores aut alios commerciales usus respiciant, Deputatio etiam eadem universim tantum expendenda, et tum primum propriam de quo fundo? ad quam cassam applicando? opinionem subjungendam esse demisse existimavit.

Comitatus Sümeghiensis et Baranyensis schedarum bancalium excusionem proponunt; ille quidem ad 10, hic vero ad 20 millionum valorem. Sed neuter illorum manipulationem delicatae hujus operationis projectat: videntur tamen eo collimasse, quod ad procurandum his schedis cursum sola Statuum cautio sufficiat, quin alia speciali cassa , in cujus realitate creditum earum fundetur, opus sit. Deputatio e contra haec per simplicem Statuum fidejussionem schedis his circulationem minime procurandam fore, adeoque sub hac fiducia eas excudere non tantum inutile , sed plane periculosum esse arbitratur. Cujus sententiae antequam rationem reddat Deputatio, ipsam instituti schedarum bancalium theoriam paucis exponendam esse existimavit.

Institutum hoc varias quidem formas recipere potest, ejus tamen scopus is semper est, ut per has massa signorum repraesentativorum augeatur, id est, ut schedae hae in idea populi eundem, quem paratum aes, obtineant valorem, et cum illae majorem insuper et conservationis et transportus facilitatem habeant, ut eaedem etiam appetantur. Hunc schedis his valorem legislatio imperative procurare non potest, sed debet tantam iis securitatem praestare ut illae valorem hunc in idea populi suapte consequantur. Securitas autem haec duobus potissimum modis procuratur; primum si in cassis publicis omnes solutiones cum schedis his instar paratae acceptentur; dein si eaedem singulo privato, qui nec earum usum in commercio facere, neque eas apud alios privatos in paratam convertere potest seu e speciali in hunc finem destinata, seu e quacunque demum, publica cassa in parata promte exsolvantur.

Ultra hoc debet certa inter massam circulantis pecuniae et schedarum harum quantitatem proportio observari, quae ad nullum quidem fixum principium reduci, per usum tamen ipsum facile determinari potest. Nimirum interest ut principio haud adeo magna schedarum summa emittatur, sed prouti eas amplius quaeri observatur, ita earum numerus sensim augeatur, donec apparuerit, quod plures jam sint, qui eas in paratam convertere student, quam qui eas quaerunt. Quodsi proportio haec haud multum excedatur, ipse naturalis rerum cursus justum aequilibrium suapte reducet, quia possessores schedarum eas tamdiu in cassis publicis permutare studebunt, donec iterum plures sint, qui eas quaerent, quam qui se iis velint liberare.

Verum si nimium magna a proportione circulantis pecuniae schedarum harum quantitas emittatur, id ipsum totum hoc institutum necessario convellere debet; tunc enim magnus erit eorum, qui illas in cassis publicis permutent, numerus; et cum numerus hic in oculos publici incurrat, genuina autem instituti hujus theoria paucis nota sit, id eam continuo producet suspicionem, quod schedae hae non habeant sufficientem securitatem; rumore autem hoc sensim propagato accurrent plerique omnes earum possessores illarumque permutationem efflagitabunt. Si cassae publicae iis redimendis pares sint et eas reipsa exsolvant, perdet status omnem utilissimi alias instituti utilitatem. Si aut cassae publicae non sufficiant, aut secus legislatio earum redemtionem interdicat, schedae aut omnem, aut maximam valoris sui partem uno ictu amittent, atque ita legislatio involabit in sacrum jus proprietatis , quia multi schedarum possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum , opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa, qua major fuerit ejusmodi schedarum numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et proportionata cassa stabiliatur, e qua earum redemtio de casu in casum fieri queat.

In Hungaria nec taxa indigenatus , veluti nec minutis Regni necessitatibus sufficiens, nec contributio , nec auctio pretii salis , velut in alios fines jam destinata, pro tali cassa reputari potest; sed nec Statuum cautio vices ejus supplere valet. Haec enim in casum sinistri eventus longam et ancipitem juris viam post se traheret; cujus solius metus tantam in publico diffidentiam produceret, ut nemo sit, qui emissas sub sola hac securitate schedas sponte acceptare velit; per coactivas autem et poenales leges talibus schedis cursum procurare esset convellere creditum nationale, suffocare industriam, exiguum denique illud, quod adhuc viget commercium, perimere.

Tristes hi effectus eo certius consequerentur, quod dum regiae bancales schedae emissae sunt, jam tum ad massam circulantis non tantum in Germanicis Provinciis, sed in ipsa etiam Hungaria pecuniae reflexum fuerit; adeoque quod in ipsa jam Hungaria justa inter offerentes et acceptantes schedas ejusmodi proportio vigeat. Quidquid proinde absque praevia reali cassa nomine Statuum emitteretur, jam excederet hanc proportionem; per consequens, aut schedae regiae in eadem quantitate revocari, aut schedae Statuum in ipsa sui nativitate nullum creditum, adeoque nullum etiam cursum habere possent.

Non erat ignotum, quod supra memoravimus, axioma, illi, qui schedarum emissionem perinde, sed nonnisi conflata praevie reali et proportionata, pro earum securitate cassa, ut mox referemus, proposuit. Cum tamen hic erectionem realis hujusmodi cassae in spontaneis Statuum oblatis fundet, opinio ejus in secunda objecti hujus parte recensebitur.