CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1309012 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1309012.

Nodus 1309012 in documento skrl-1.xml


§ 148.

Itaque, quod primam quaestionem attinet: Deputatio ejus est demissae opinionis, quod distinctam in singulo comitatu cassam publicam stabilire prorsus non intersit; pro particularium enim ejusmodi cassarum fundo vel generales totum in concreto Regnum respicientes tituli, ex gr. auctio pretii salis , taxa indigenatus etc. a proportione assumi deberent, et tunc emolumento fundorum horum per tot comitatus diviso, adeo exilis pro singulo, praesertim minori, comitatu quotta obtingeret, ut haec vix minutioribus illius publicis necessitatibus sufficeret; Regnum vero nunquam aliquod majoris momenti opus suscipere posset. Vel vero singulus comitatus proprium in sui gremio fundum quaerere debet. Et hunc ille nullum certe alium reperiret, quam qui aut per plebem , aut per privilegiatas classes dependatur. Ne plebi novum hoc titulo onus accedat, id postrema legislatio jam definivit, dum alicujus fundi publici exquisitionem Deputationi huic commisit; quodsi enim hunc e contributionis augmento conflare voluisset, poterat id jam tum determinare, quin curam hanc tertio cuipiam debuerit delegare. Quodsi autem fundus ejusmodi apud privilegiatas classes quaeratur, his pro publicis proprii comitatus necessitatibus dum, et quantum volunt, conferre alioquin liberum est, quin ullus eatenus legislationis actus intercedere debeat.

In ipsa tamen generalis pro toto Regno fundi publici hypothesi, relate ad secundam quaestionem, Deputatio ejus est demissi sensus, quod cassa commercialis ab ea, quae pro eventualibus Regni necessitatibus destinabitur distingui, et pro singula distincti, et analogi fundi stabiliri; pro necessitatibus vero bellicis nulla peculiaris cassa formari, sed pro his consueta ab olim, et in Diaeta de casu ad casum determinanda, subsidia reservari debeant.

Ut cassa commercialis et eventualis e distinctis fundis conflentur, et separatim administrentur, ipse modernus usus commendat. Jam enim hactenus auctio pretii salis et fiscalitates subditorum ottomannicorum pro usibus hydraulicis et commercialibus, indigenatus vero et exterorum , qui beneficia ecclesiastica in Regno obtinuerunt, taxa pro eventualibus Regni necessitatibus convertebantur, et distinctam habuerunt administrationem. Sed et res ipsa id exigere videtur. Nisi enim id constituatur, erit perpetua inter commerciales et alias eventuales necessitates lucta. Quando, et qua parte una alteri cedere debeat, aut per legislationem de casu ad casum definiri, aut mero administrationis publicae arbitrio committi deberet. Primum utilissimis et urgentibus hydraulicis operibus moram saepius injiceret, quia legislatio, quae in singulo casu controversiam ejusmodi decidat, non semper in promtu est; alterum variis de causis vix expedire videtur. Quod summum est, proposuimus supra §-pho 128. ut non tantum planum regulandae et capitalis et collateralis navigationis, sed et ipse qua serie suscipiendorum laborum ordo, singulique laboris sumtuum schemata seorsim elaborentur, et postquam hic per legislationem definitus fuerit, labores eadem serie suscipiantur; ut id perfici, optatumque successum habere possit, Deputatio illa, quae hunc laborum ordinem elaborabit, debet aliquam circa quantitatem fundi commercialis, cui labores ejusmodi commensurari possint, habere cynosuram. Hanc autem habere non posset, si nullus distinctus commercialis fundus exstaret, sed per longas primo ambages decidi deberet quotta pars generalis fundi publici pro usibus commercii quotannis exscindi debeat.