CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1308927 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1308927.

Nodus 1308927 in documento skrl-1.xml


§ 147.

Cum pecuniarii succursus seu in decernendis primis , seu in anticipandis erga sufficientem cautionem utilibus quaestoribus pecuniis, alterum commercii adminiculum constituant, id autem absque fundo publico praestari non possit, optasset quidem Deputatio ut de hoc etiam qualiter conflando determinatum et completum legum projectum proponere possit. Verum antequam fixi aliquid eatenus proponatur, praeliminariter decidi deberet, an una tantum pro toto Regno, vel vero distincta in singulo comitatu cassa publica constitui debeat? In hoc enim varios esse jurisdictionum sensus Deputatio e submissis sibi projectis observavit; et prouti Legislatio quaestionem hanc deciderit, ita etiam distincta conflandi fundi publici ratio iniri debebit.

Sed etiamsi unicam pro toto Regno cassam publicam stabiliendam supponamus, adhuc praevie decidi deberet, an ea absque ullo tituli discrimine generaliter pro omnibus Regni necessitatibus ita erigi debeat ut inde erogationes pro re nata ad quosvis Regni usus promiscue fieri possint, vel vero, an pro usibus commercii alia, alia pro bellicis , pro reliquis demum eventualibus Regni necessitatibus alia cassa publica constitui debeat? In primo enim casu pro generali ejusmodi cassa fundum unde unde eruere sufficeret; in posteriori vero jam analogi pro singula cassarum illarum specie fundi quaeri deberent.

Utcunque demum praeliminares hae de unitate vel diversitate cassarum quaestiones decidantur, insuper superari debet: an pro hac vel pro his cassis fundus in iis tantum objectis, quae Legislatio in potestate habet, vel vero in spontaneis etiam Statuum oblatis quaeri debeat? Nam prout praeliminares illae quaestiones superatae fuerint, ita determinati etiam fundi proponi et stabiliri poterunt. Quoad spontanea oblata , praevie iterum decidi deberet: an Diaeta dependendum per omnes etiam reliquos, quos illa repraesentat Regni Status fundum obligative stabilire possit? vel vero, an in Diaeta projectum tantum ejusmodi fundi elaborari et hoc totius per respectivos comitatus congregandae nationis assensui substerni debeat? In utroque casu ea iterum quaestio superari deberet: an talem fundum stabilire intersit, qui ad semel tantum dependatur, vel vero cujus depensio usque ad futuram legislationem perduret?

In tanta negotii hujus complicatione Deputatio haec se nihil aliud praestare posse existimavit, quam ut demissum suum circa omnes has quaestiones sensum praeprimis aperiat, tum recensitis, quae sibi submissa sunt, aliorum projectis de illis quidem fundis, de quibus legislatio proprio arbitrio disponere potest, in hypothesi stabiliendarum opiniorum suarum projectum etiam Articuli proponat; quoad spontaneum autem oblatum , id an majorem sed ad semel tantum dependendam, vel vero minorem sed per plures annos continuandam summam offerre expediat, uti et summae ipsius quantitatem generoso Statuum Regni in bonum publicum zelo integram relinquat, adeoque spontanei oblati nonnisi genericam in proponendo Articulo mentionem injiciat. Deinde tamen circa ipsam etiam conflandi e spontaneo oblato fundi modalitatem expositis iterum praevie aliorum projectis suam etiam demissam depromat opinionem.