CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1308641 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1308641.

Nodus 1308641 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Quaestores commercium exportationis exercentes, eandem quam fabricantes Regno praestant utilitatem; justum proinde est ut paribus etiam favoribus perfruantur. Hac ratione justa etiam quoad mercatores proportio pariter stabilitur; prouti enim majus vel minus fuerit ejus commercium exportationis, ita ab eadem proportione favorum horum fructum capiet.

Interest tamen ut iis, qui majores fabricas erigunt, aut commercium exportationis all ingrosso exercent, praeterea aliqui favores concedantur, verum praeter gratuitam concivilitatem nihil est amplius quod Legislatio domesticis ejusmodi quaestoribus aut fabricantibus concedere possit. Nobilitatis enim erga solam duorum actualium intimorum consiliariorum commendationem impetrandae alioquin capaces sunt.

Exteri e contra absque indigenatu , recentius vero illocati ante evolutum naturalisationis terminum per armales nobilitari non possunt. Proinde cum publici intersit ut fabricae et exportatio domesticarum mercium per hos quoque promoveantur, interesse putabat Deputatio his eum insuper favorem largiri, ut illi quidem absque indigenatu, qui sumtuosior et altiori conditioni magis analogus est, hi vero ante naturalisationis terminum nobilitatem per armales consequi possint. Ac terminus quidem naturalisationis nulla adhuc lege defixus est, sed nunc primum erga Deputationis politicae relationem determinabitur. Cum tamen beneficium hoc illis statim, qui se primi illocant, concedendum haud esse, tuto existimare liceat per provisionem hanc exteris etiam et recentius illocatis mercatoribus favor accedet, si fabricam erigant, aut exportationis commercium all ingrosso suscipiant.

Commendationem autem duorum comitatuum aut civitatum,objecto quaestus ideo magis analogam esse Deputatio existimavit, quia de utilitate aut extensione quaestus alicujus aut fabricae publicis jurisdictionibus magis quam duobus individuis constare potest.

Superest ut Deputatio rationem reddat, cur omnes hoc favores tantum ad exportationis commercium restringendum esse existimaverit; propositio enim haec complures re ipsa recipit considerationes.

Ac Regnum quidem multorum extraneorum Articulorum importatione perinde ac propriarum mercium exportatione opus habet, neque unum hoc commercii genus absque alio subsistere potest. Verum si importatio superet exportationem, Regnum in passivo versatur; id autem si perduret, internae Regni vires quotannis diminuuntur. In moderna enim Europae situatione pecunia pro nervo gerendarum rerum jure optimo reputatur, cum non tantum bella ingentibus sumtibus gerantur, sed et omnium, quae utilia sunt, publicorum institutorum introductio magnam pecuniae vim requirat. Et ideo omnis prosperitatis publicae studiosa legislatio commercium exportationis prae importatione fovet; illi omnes, quos in potestate habet, favores largitur; importationem ad solos necessitatis et primae commoditatis Articulos, quoad fieri potest, restringit, et horum etiam pretium per animatam mercatorum concurrentiam diminuere studet.

Donec in Germanicis haereditariis Provinciis Legislatio promotionem exportationis pro principali oeconomicarum curarum suarum scopo sibi non praefixit, lentum fuit populationis incrementum, industria languens, exiguus fabricarum progressus, commercium adeo passivum ut quoad subsidia pecuniaria ab aliis magis pecuniosis potentiis dependentes fuerint. Ut primum Legislatio exportationem praeprimis curare et ad hanc mercatores omnibus utilitatis et honoris stimulis excitare coepit, Provinciae illae ad eum, quem cernimus, florem sunt provectae. Itaque et ratio, et vicinum recensque adeo exemplum ostendit, quod intersit ut Hungarica quoque Legislatio curas favoresque suos commercio exportationis impendat.

Neque utilitatis tantum, sed ipsius etiam justitiae ratio id commendat. Si enim importationem exter exerceat, nocet is nationali industriae; quia nisi ille hunc commercii ramum praeoccupasset, arripuisset certe illum domesticus aliquis, et tunc lucrum adminus commercii ejusmodi in domestica circulatione permansisset. Jam vero non est justum ut Legislatio exteris cum detrimento domesticae industriae favores concedat.

Si domesticus aut recens illocatus quaestor commercio importationis se addicat, facilius utique illi erit circumspicere, quibus articulis partes illae, in quibus degit, opus habeant; hos e maxime opportuno extero loco procurare, aperire officinam, eosdemque partim in hac, partim per publicas nundinas divendere, quam ipsi fuisset explorare necessitates exterarum Provinciarum, loca , tempora , et modos , quibus domesticae merces foris utilissime distrahi possunt, indagare, omnesque et vectigalis et incertitudinis crediti , et alias, quae in exteris Provinciis mercatori copiosae se objicere solent, difficultates superare, idest commercium exportationis suscipere; justum itaque est ut domesticus etiam quaestor, qui difficilius hoc, et magis arduum commercium exercet, majores etiam legis favores experiatur.

Sed nec res ipsa admittit ut propositi pro exportatione favores etiam ad importationem extendantur; si enim illi exteris , qui hanc exercebunt, concedantur, hi eam commercii partem totam ad se pertrahent, sicque nationalem industriam hac parte penitus exstinguent. Si domesticis aut recentius illocatis quaestoribus admittantur, res haec plerorumque quaestorum studia ad hoc, veluti et minoribus difficultatibus obnoxium et paucioribus sinistris casibus expositum commercii genus cum detrimento eductionis domesticorum productorum avocaret; augeret in immensum officinariorum aliorumque minutorum quaestorum numerum, sicque in ipsa contributione rimam efficeret. Exportationis e contra longe alia ratio est; cum enim haec vix utiliter suscipi possit, nisi vel all ingroso , vel adminus cum majori mercium quantitate per nundinas exerceatur, aut numerus mercatorum ejusmodi non facile increscet, aut si id eveniat, vis illa pecuniae, quam aucta hac ratione domesticarum mercium exportatio Regno invehet, per ipsam sui circulationem facile compensabit illam contributionis partem, quae per favores hos decedet.

Nunc omnis officinarius , qui exteras merces saepe cum nationalis industriae detrimento distrahit, jam se notabile publico servitium praestare arbitratur, et ideo pauci adhuc a proportione sunt, qui commercium exportationis assectentur. Si Legislatio noxium ab utili quaestu distinguat, et huic tantum proemia, favores, et honores decernat, multi certe, qui secus nunquam animum eo adjecissent, aut exportationis, aut saltem mixtum cum importatione commercium suscipient; cessabunt veteres de defectu exportationis domesticorum productorum querelae, praevalentibusque sensim quaestoribus exportationis provisio haec legis, quae nunc notabilem indubie sensationem producet, ipsa status mercantilis voce celebrabitur; quemadmodum id in vicinis Germanicis Provinciis factum fuisse videmus.

Caeterum provisionem hanc ne quidem mixtum ex importatione et exportatione commercium moratur. Tunc enim id spectari debet, quae commercii species apud talem quaestorem praevaleat, et is secundum hanc tractari; secus posset omnis importationis quaestor paucos aliquot domesticos articulos ad speciem educere, tantum ut immunitates illas sibi vindicare queat.

Superest adhuc ea commercii species, dum ipsa Regni producta aut artefacta ex una Regni parte in aliam divenduntur. Verum commercium hoc tot individua potest occupare, ut si hi omnes propositarum immunitatum participes reddantur, notabilis onerum publicorum pars in reliquam incolarum partem redundaret; praeterea commercium hoc nullis alioquin vectigalis oneribus obnoxium est, imo per subsecuturam teloniorum regulationem novum fortasse alleviamen accipiet. Quare favores exportationis ad hanc commercii speciem minime extendi posse videntur.

Denique ea adhuc quaestio obmoveri potest: an immunitates hae etiam ad Judaeos, si casum legis impleant, extendi possint? Rationem dubitandi id constituit, quod horum tolerantialis taxa fixa et adeo gravis sit, ut, si haec persistat, potentiores vero, qui soli fabricas erigere et notabilem exportationis quaestum exercere possunt, ab ea eximantur, summam illam a reliquis vix exigendam esse tuto praevidere liceat. Ac quaestio quidem illa: an Judaeos ultro penes taxam tolerantialem relinquere, vel vero instar aliorum a facultatibus et beneficiis conscribere intersit, ad agenda Deputationis Comissariatico-Contributionalis spectat. Deputatio e contra haec, memor quod jam 4. projecti hujus §-pho eos et colonicalis conditionis et cujusvis opificii capaces declarandos esse proposuerit, demisse opinari debet ut favores etiam quaestus ad eos perinde extendantur; eorum vero seu deinde tolerantialis taxa seu contributio ita regulatur, ne propter aliorum impotentiam pauci illi, qui cum insigni publici emolumento aut fabricas erigent aut notabile exportationis commercium exercebunt, isthoc legis beneficio priventur.

In reliquo id suapte alioquin intelligitur, quod favores hi in quantum se ultra tenores Articuli 117. 1723. extendunt, nonnisi post publicatam legem locum habere possunt.

Quoad objectum Fundi Publici.