CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1308511 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1308511.

Nodus 1308511 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Superatis praevia ratione tam extrinsecis , quam et intrinsecis commercii impedimentis, superest ut legislatio ea etiam, quae in potestate habet, commercii adminicula stabiliat. Haec ad concedendos Statui Mercantili favores , et ad pecuniarium , ubi interest, succursum referuntur.

Quod favores attinet: scopum quidem commercii universim utilitas efficit, haec sola satis excitat ad planum illud, nullis aut paucis admodum difficultatibus expositum commercium, quale est officinariorum , aut vagus etiam, sed minutus quaestus, et ideo professionem hanc sufficit pro ingenua declarare.

Verum ut majora nonnisi magna pecuniarum vi gerenda, variis impraevisis casibus et periculis obnoxia, adeoque nonnisi multa prudentia, et assiduo ordinatoque labore, ut succedant, dirigenda negotia a pluribus suscipiantur, praeter utilitatem , honoris etiam stimulus accedere debet. Omnes enim hae qualitates nonnisi apud homines, quorum mentem et animum natura ultra vulgus elevavit, reperiri solent; hi autem jam ex indole sua honoris stimulis agitantur, et nisi hunc per majora negotia assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum utilitate, pandit. Axioma hoc non in sola rationis subtilitate, sed in ipsa omnium populorum et seculorum experientia fundatur; nam prout Status Mercantilis apud aliquem populum majori aut minori honore gaudebat gaudetque, ita etiam pauciora aut plura magna negotia et olim gerebantur, et hodiedum geruntur. Interest itaque ut Legislatio hoc vitae institutum pro nobili declaret.

Caeterum ipsas, quae majoribus mercatoribus in specifico exhiberi debeant, honoris testificationes determinare infra sphaeram Legislationis esse videtur. Reliquendum est genio nationali, qui si citius eo inclinaverit, ut par ipsis cum nobilibus honor exhibeatur, lex etiam citius propositum effectum producet.

Erunt fortasse, qui Magnates et Nobiles ad suscipiendum hoc vitae institutum diserta lege animandos esse existiment; verum id spiritui Constitutionis nostrae repugnat, et sinistrum pro ipso commercio effectum producere posset; spiritus enim Constitutionis nostrae est militaris , qui cum spiritu mercantili conciliari non potest. Ipsa etiam Magnatum et Nobilium educatio et vivendi ratio felicem in magnis negotiis progressum iisdem vix promittere potest; cum enim mercatura major, ut succedat, frugalem vitam, intensum continuo laborem, et frequentes, saepe permolestas, quandoque etiam periculosas peregrinationes exigat, haec autem vix alicujus Magnatis et Nobilis genio conveniant, suscepta per eos negotia sinistro, ut jam hactenus experientia docuit, fine plerumque terminantur. Quodsi vero plura magna negotia collabantur, id et propter exemplum, et propter eorum, qui aliquam in negotio tali partem habuerunt, ruinam, noxios ipsi commercio effectus producit. Sufficit itaque, si lex se permissive habeat, ne pauci forte illi, quos genius suus reipsa ad id formavit, metu inurendae conditioni suae alicujus maculae ab instituto hoc retrahantur.