CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1308444 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1308444.

Nodus 1308444 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Quamvis provocatus Articulus disertis verbis dicat jus praeemtionis eo non extendi ut deinde aliis cariori iterum pretio venales ejusmodi res distrahantur: sub praetextu tamen illo, quod vina pro educillis, animalia pro macellis, necessaria materialia pro suis fabricis comparare ad necessitatem propriam referatur, jus hoc quoad hos etiam articulos frequenter exercebatur. Imo quia nulla contraventoribus legis illius poena statuta fuit, ipsa immediati quaestus objecta, veluti tabaca , gallae quercinae , cineres clavellati , et similia saepe praeemebantur. Qui vinum pro educillis, animalia pro macellis, materialia pro fabricis suis comparat, utique ideo illa emit, ut eadem cariori iterum pretio distrahat, adeoque jam in Articulum 75. 1723. impingit: necessarium itaque existimavit Deputatio ut et praetextus illi diserte praescindantur, et cupiditati aliquorum per sensibilem poenam frenum injiciatur.