CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1308238 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1308238.

Nodus 1308238 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Augustus Josephus II. ipsam etiam articulorum primae necessitatis limitationem aboleverat, eo nixus argumento, quod naturalis commercii cursus ipsorum etiam horum articulorum pretia ad justum aequilibrium suapte reducat. Nimirum cum pretia rerum a proportione auctae circulantis pecuniae sensim increscere, etsi pretia victualium eleventur, artefacta ab eadem proportione assurgere soleant. An enormia, quae non multo post enata sunt articulorum horum pretia, ordinationi huic, vel vero mox consecuto Turcico bello adscribi debeant, tuto quidem statuere non licet: quodsi tamen aliorum temporum populorumque experientiam consulamus, facile apparebit quod limitationem pro variis status commercii epochis jam extendere, jam restringere, jam etiam simpliciter abolere intersit. Nimirum tres epochae hac in re universim defigi possunt. Prima dum tenui adhuc populatione, nationalis industria et opificia quasi pullulare primo incipiunt, et tunc, cum nulla adhuc sit venditorum concurrentia, administratio publica vigilare debet, ne pauci, qui adhuc praesto sunt venditores, nimis exaggerata articulis primae necessitatis pretia statuant, id quod illa nonnisi per generales et periodicas limitationes impedire potest. Altera epocha est dum aucta populatione et opificum numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut sola venditorum concurrentia sufficiens cupiditati frenum injiciat; et tunc cessante limitationis necessitate ipsa suapte evanescit. Hungaria in prima adhuc epocha versabatur, dum veteres leges et generalem , et periodicam articulorum primae necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit, nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem continuet, seu eam simpliciter aboleat, sed ut remedium hoc in specificis tantum casibus et articulis adhibeat.

Temperamentum hoc ea etiam ratio commendat, quod generalis omnium primae necessitatis victualium et artefactorum limitatio, ut justa evadat, non secus institui possit, quam si internus rei valor ad justam cum massa circulantis pecuniae proportionem reducatur, ac praeterea victualium pretia artefactis, et vicissim, commensurentur; massa vero circulantis pecuniae nunquam exacte determinari, adeoque tota haec operatio in nullo fixo principio fundari possit. E converso si partialis tantum alicujus articuli limitatio suscipiatur, omnia haec ita ad vivum resecari non est necesse, sufficit, si vel per practicam aliquam probam, vel per institutam cum sumtuosiori aliquo articulo comparationem, seu etiam a vicinae, quae in iisdem plane circumstantiis versatur, jurisdictionis exemplo pretium alicujus ejusmodi articuli exaggeratum esse ostendatur.

Cum tamen ipsa haec criteria fallere possint, interest ut jurisdictiones publicae omnes alias diminuendi talis pretii politicas vias antea experiantur, quam ad limitationem descendant. Ita si pistores panis, lanii bubulae pretium plus justo augeant, juvat experiri, an non per admissam omnibus emacillandi et panem vendendi facultatem pretium articulorum horum ad justos limites reduci possit. Ita etiam si merces asciariorum et murariorum elevetur, experiri interest, an non per evocationem aliorum magistrorum malo huic subveniri possit, antequam ad anceps et invisum limitationis remedium descendatur.

Major est in eo difficultas: quinam articuli ad categoriam primae necessitatis referri debeant, cum id nulla lege diserte definitum sit. Communiter quidem ea pro primae necessitatis articulis reputantur, quorum maxima populi pars indispensabilem habet necessitatem. Verum ne hoc quidem satis determinatum rei hujus criterium est. Nemo enim est, qui indispensabilem non habeat frumenti necessitatem, et tamen hujus pretium non solet limitari. E converso e communi populo plures vino, quam bubula utuntur, et tamen haec cadit, illud non cadit sub limitationem. Tota itaque res ad usum recidere videtur. Sed ne hic quidem hactenus uniformis fuit; alii enim comitatus plura, alii pauciora objecta ad limitationem revocabant. Ita e victualibus alicubi plane vitulina limitabatur, qua certe rustici, adeoque major populi pars, non utuntur. Ex opificiis alicubi maxime vulgaria sartorum , etiam sutorum, cothurnariorum et pellionum artefacta limitationi subjiciuntur; alibi tantum ascariorum et murariorum merces, et sebacearum candelarum pretium ad limitationem revocari solet. Ut hac quoque in re uniformitas inducatur, Deputatio indicatos tantum articulos ad categoriam primae necessitatis referendos esse, et hos solos ad casum limitationis devenire posse existimavit, praeter casum illum, quo opifices cujuscunque demum caehae de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat. In tali enim occasione, donec caehae subsistunt, nullum aliud tollendo malo huic remedium esse quam limitationem jam supra §-pho 57. ostendimus.

Quoad ascariorum et murariorum mercedem ea quidem subire potest consideratio quod rustici horum etiam opera vix utantur, et quod auctis intra tempus illud, quo diurna eorum merces in novem vel decem grossis subsistit, victualium pretiis, horum quoque labor naturali rerum cursui relinquendus esse videri possit. Verum artefactorum horum omnes quatuor Regni status indispensabilem habent necessitatem, neque tantus adhuc domesticorum ejusmodi opificum numerus adest ut non magna laborum istorum pars per extraneos perfici debeat. Ne hi mercedem suam ultra modum elevent, ex eo etiam interest, quia secus major adhuc pecuniae quantitas e Regno eveheretur. Itaque hos etiam adminus eousque per limitationem continere expedit, donec Regnum necessario domesticorum ejusmodi opificum numero provideatur. Quodsi tamen horum etiam laborum pretium suapte tantisper increscat, ad prudens localium jurisdicionum arbitrium pertinebit determinare: an non id dissimulare rerum adjuncta exigant?

Caeterum hactenus quidem limitatio etiam in civitatibus per comitatus peragebatur. Verum inficiari non licet quod id primis jurisdictionis principiis adversetur. Civitates enim quartum Regni Statum constituunt, et plena in gremio sui pollent jurisdictione. Habent jus statuta cum assensu Principis condendi. Magistratum suum ipsi cives eligunt. Hic judicatum etiam in octavalibus objectis exercet, id quod comitatensi magistratui leges denegarunt. Gaudet jure gladii, jus forisationis exercet; contributionem publicam repartitur, domesticam vero ipse imponit. Ipsam denique politiam quoad omnia sui objecta in gremio sui dirigit. Nullus itaque titulus, nulla ratio, nullum motivum superest, quo limitatio a Magistratibus Civicis legitime avelli potuerit. Seu enim qua pars politiae, seu vero qua actus territorialis jurisdictionis consideretur, in utroque casu natura sua ad activitatem Civici Magistratus spectat. Exiguorum a proportione, qui illic habitant nobilium, consideratio id exigere non potuit. Civitatem enim in substantia cives efficiunt; nobilium, qui non sunt simul cives in illis habitatio est accessorium . Itaque limitatio non ad horum, sed ad illorum commoda dirigi debet; civium autem utilitati prospicere certe non ad comitatensis, sed ad Civici Magistratus provinciam refertur. Sed nec illa ratio tenet, quasi stabilita in civitate limitatio pro regula toti comitatui deservire deberet, hocque titulo ad magistratum comitatus pertineret. Constat enim, quod alia plerumque pro civitate, alia pro rure victualium pretia defigantur.

Denique nec ea ratio subsistit quod ad civitates victualia per provinciales homines comportentur; hi autem non civili sed comitatus jurisdictioni subsint. Cum enim civitas territoriali jurisdictione gaudeat, quicunque in hac aliquid vendit, quoad ipsum venditionis actum jam ejus jurisdictionem sortitur.

Unica adhuc illa reflexio superest, quod cum saepe aliqua Magistratus Civici membra ipsas illas, quae sub limitationem cadunt, professiones exerceant, evenire posset ut abusibus eorum conniveatur. Verum ad id praecavendum alioquin proponitur, ut omnis limitatio cum interventu electae communitatis et possessionatae nobilitatis, juxta pluralitatem votorum peragatur. Praescripsit lex remedium hoc pro repartitione contributionum , et ab eo tempore aut nullae eatenus querelae oriuntur, aut per unum recursum statim complanantur. Eadem causa eundem utique effectum etiam quoad limitationem producere debebit.