CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1308114 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1308114.

Nodus 1308114 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Status mercantilis Pestiensis exposuit quod capillamentarii cum Dintuch aliisque similibus, sartores cum panno variisque materiis quaestum incipiant exercere, et ex hac occasione opifices a quaestu diserta lege inhiberi postulavit: verum ut legislatio commercii libertatem vel hac parte constringat, non expedit. Quid enim publico nocet, si potentior civis per sodales suos opificium, per se vero aliquam quaestus speciem exerceat? Id tamen justum est ut in tali casu ab utroque beneficio contribuat. Cum tamen mercatores Pestienses opificibus jam id pro quaestu imputent, si necessaria pro opificio suo materialia de casu in casum ex eorum officinis non accipiant, sed de his sibi in nundinis, aut alibi, ubi ea leviori habere possunt, provisionem faciant, et si hanc totam consumere forte non possit, remanentiam divendat, videbatur id diserte clarificari debere. Opponent quidem mercatores quod sub titulo remanentiae opifices formalem cum materialibus opificii sui quaestum possint exercere. Verum id observare, et si reipsa eveniat opificem talem etiam a beneficio quaestus taxare, ad partes localis magistratus pertinebit.

Exponunt etiam mercatores Pestienses quod opifices non tantum analogos opificio suo, sed jam alios etiam articulos vendere incipiant. Verum minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et opifices nec pro remanentia materialium opificii sui, nec pro aliis sibi minus analogis mercibus emtorem invenient.