CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1307983 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1307983.

Nodus 1307983 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Ut domalis quaestus simpliciter sufferatur, plurimi quidem, qui stabilem in civitatibus tantum et nundinis quaestum exercent, mercatores in porrectis Deputationi huic reflexionibus postularunt. Verum hi per id nonnisi proprium lucrum respexerunt; Deputatio e contra domalem quaestum et ad libertatem commercii et ad regnicolarum commoditatem pertinere, adeoque eum non abolendum, sed regulandum tantum esse existimavit. Hac autem in re id primum definiendum occurrit: an domalis quaestus cum omnibus vel aliquibus tantum; et si ita, cum quibus mercibus exerceri possit? Relate ad id communiter quidem id statui solet, ut quaestus hic ad minutiores tantum articulos restringatur. Verum id quaestionem adhuc non resolvit; decidi enim insuper debet, an minutia alicujus articuli ab ejus volumine? vel vero a pretio metienda sit? si primum, quis mensuram voluminis? si secundum, quis pretium singulae mercis in singulo casu determinabit? Quare Deputatio discrimen inter fixum et vagum ejusmodi domalem quaestum tantum in mercium quantitate defigendum esse existimavit, nimirum quantum quis seu dorso portare, seu leviori curriculo secum devehere potest. Nisi enim restrictio haec statuatur, possent onerario curru merces, quae pro integra officina sufficiant, per Regnum circumvehi, sicque major commercii pars vaga effici, quod systema regularis commercii non admittit. Nec obstat, quod per restrictionem hanc nulla inter voluminosas et parvae quidem molis, sed pretiosas merces proportio instituatur. Haec enim non secus defigi posset, quam si certa summae quantitas stabiliatur, ultra quam nec cum voluminosis, nec cum minoris molis mercibus domalem quaestum liceat exercere; ejusmodi autem legis executioni intendendi administratio publica nullum absolute modum haberet. Hactenus etiam Judaei clenodia, horologia, aliaque minoris molis aurea et argentea fabricata per domos et curias circumferebant, et tamen id substantiali Regni commercio nil praejudicavit. Nil proinde obstat, quin id porro etiam tolleretur.

Caeterum, quod legislatio domalem quaestum etiam in privatorum bonis admittere possit, in motivis §-phi 143. uberius ostendetur.

Necessitatem etiam testimonialium et scriptae facultatis vel ipsa in textu allata ratio satis evincit, nempe, ne sub hoc praetextu perniciosi homines per Regnum oberrare possint. Ut haec gratis expediantur, aequitas ipsa postulare videtur. Ne vero cupiditas legem hanc violare possit, specifica poena defigenda videbatur. Plurimae enim leges ideo tantum non observantur, quia earum transgressioni nulla specifica poena statuta est.

Domalis per incolas Germanicarum Provinciarum in Hungaria exerciti quaestus prohibitionem plerique omnes mercatores in reflexionibus suis deposcunt. Per hunc rejectamenta mercium Germanicarum, quae in nullis jam nundinis vendi poterant, regnicolis obtrudi exponunt. Beneficium hoc locale esse, adeoque indigenis tantum quaestoribus competere sustinent; hanc denique praecipuam languentis Hungarici commercii causam assignant. Verum non reflectunt illi ad constitutionalem, qui virtute Sanctionis Pragmaticae inter has provincias et Hungariam vigere debet, nexum, qui non admittit, ut legislatio Hungarica incolas illarum provinciarum etiam in commerciali linea, ita uti subditos extranearum potentiarum tractet. Non potest itaque illa respectu horum aliud, quam reciprocum stabilire; si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis negatur, jam tum legislatio Hungarica nexum illum non violabit, hunc iisdem reciproce interdicendo.

E converso quoad subditos exterarum potentiarum principium illud, quod domalis quaestus sit privatum incolarum beneficium, jam reipsa locum habet, adeoque his ille jam jure interdici potest.