CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1307690 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1307690.

Nodus 1307690 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Ut unus mercator ab alio totam cum mercibus officinam emat, id in iis etiam provinciis, ubi plena commercii libertas viget, usu venire solet. Verum ut emtor praeter mercium pretium insuper ipsum jus quaestum exercendi persolvere debeat, id ibi tantum locum habere potest, ubi mercatores ad certum numerum restricti sunt. Quis enim est qui pro jure quaestum exercendi aliquid deponere velit, si hunc exercendi facultas cuique alioquin libera est. E converso si mercatorum numerus restringatur, a primis, qui systematicum hunc numerum ingrediuntur, beneficium hoc amplius adimi non potest, adeoque jus hoc in eorum familia haereditarium efficitur. Et cum per id, si haereditaria ejusmodi familia mercaturam suam vendat, jam definitus mercatorum numerus non augeatur, venditio haec facile indulgetur. Jam vero primus, qui e haereditariis ejusmodi mercatoribus mercaturam deserere mercesque suas alteri vendere constituit, cum jus quaestum in tali civitate exercendi relate ad eum, cum quo tractavit, sibi exclusivum fuisse sciverit, facile in eam devenit cogitationem, ut praeter mercium pretium jus hoc tamquam haereditatem suam sibi seorsim persolvi postulaverit; emtor vero idem jus sibi etiam postea futurum reputans id ultro praestiterit. Apparet itaque, quod abusus jus quaestus emendi et vendendi cum restrictione numeri mercatorum adeo arctum nexum habeat ut hac semel inducta, ille etiam suapte enasci; hac vero sublata, ille quoque necessario evanescere debent. Proinde cum abolitio restrictionis numeri mercatorum jam priori §-pho proposita sit, abusus etiam jus quaestus emendi et vendendi naturaliter proponi debuerit.

Si restrictio numeri mercatorum, et qui cum hac insuperabiliter nexus est, jus quaestus emendi et vendendi abusus tolerari posset, eodem, imo potiore jure tolerari etiam deberet restrictio numeri opificum, et usus jus opificii emendi et vendendi; hoc autem facto omnia opificia, omnes cujuscunque speciei quaestus certis tantum familiis haereditaria efficerentur, idest inducerentur universale et opificiorum, et quaestus monopolium , cujus tristes effectus notiores sunt, quam ut hic pluribus debeant explicari.

Potest quidem propositae legi ea difficultas objici quod cum emtio et venditio juris quaestus nulla hactenus lege vetita fuerit, moderni contrahentes bona fide egerint, adeoque nec emtor depositam summam perdere, nec venditor perceptam restituere teneatur; proinde cum nemo citra suam culpam damnum pati possit, quod publicum omnes has summas bonificare deberet; cui oneri cum fundus publicus vix suffecturus sit, usus autem venditionis juris quaestus non in omnibus civitatibus usu venerit, expedientius foret hunc pro futuro tantum interdicere, in civitatibus vero, in quibus jam invaluit, rem in statu quo relinquere.

Verum si ratiocinium hoc subsisteret, nec de eo ut molae navigationi noxiae sufferantur Articulus 14. 1751. secus condi potuisset, quam erga refusionem damni, quod inde proprietariis emerget, per publicum praestandam, universim ratiocinium hoc eam post se traheret sequelam, quod, qualemcunque abusum privatorum cupiditas semel invexit, hic non jam secus aboleri possit, quam si lucrum , quod privati illi e continuatione abusus hujus capere potuissent, iisdem per publicum compensetur; quod quidem principium nec a natura pacti socialis nec e jure proprietatis deduci solet. Pactum enim sociale nonnisi redundantem e bono publico in singulum civem utilitatem pro scopo habet, et omne id excludit, quod paucis tantum privatis lucrum , toti autem publico detrimentum adfert. Proprietas autem nonnisi e legitimo possessorii titulo enascitur, qui si absit, usus aliquis non pro proprietate, sed pro mera usurpatione haberi debet. Jam vero primus, qui usum jus quaestus vendendi exercere coepit, non potuit habere legitimum possessorii titulum, quia usus hic in restrictione numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium vergant. Verum restrictio numeri mercatorum et usus jus quaestus vendendi nullam harum conditionum habent. Jam primum haec in forma solennis statuti per Principem nunquam confirmata fuerunt; quae enim via Consilii favorabiles fortasse usui huic emanarunt resolutiones, pro tali, quale lex requirit, obligatorio statuto reputari non possunt. Emanarunt quippe hae de casu ad casum, in hypothesi subsistentis ejusmodi usus, lex autem ad hoc, ut aliqua civitatis determinatio vim obligatorii statuti obtineat, requirit ut illa unanimi Magistratus et Electae Communitatis consensu perferatur, et tamquam formale statutum Principi submissa, qua tale consueta in ejusmodi casibus styli formalitate confirmetur, id quod de restrictione numeri mercatorum et facultate jus quaestus vendendi vix aliqua civitas remonstrabit.

Sed etsi id nefors remonstraret, statutum hoc in ipsa sui origine invigorosum fuit, quia praejudicium tertii involvebat; singulus enim nativus civis per nativitatem, adjecticius autem per assumtam concivilitatem omnium civilium beneficiorum, inter quae jus quaestus etiam reputatur, particeps efficitur. Non potuit itaque magistratus etiam cum Electae Communitatis assensu jus hoc, in praejudicium totius civium corporis, ad pauca tantum individua restringere. Confirmatio autem semper relativa est ad confirmatum , adeoque si id, quod confirmatur, invigorosum est, ipsa etiam confirmatio vim suam amittit.

Proinde pro amittenda, quam emtores pro jure quaestus deposuerunt, summa non fuit necessaria lex anterior, quae venditionem juris hujus interdicat, sufficit principium, quod singulus civis omnium civilium beneficiorum particeps sit , per ipsam civitatum constitutionem stabilitum fuisse. Jam per id irritabatur omnis cujuscunque beneficii civilis ad pauca tantum individua restrictio. Jam prohibebatur, ne singulares cives commune ejusmodi, uti jus quaestus est, beneficium exclusive usurpare, et de eo tamquam haereditate sua per venditionem disponere possint. Sibi igitur imputare debent incauti juris quaestus emtores, si depositae pro tali objecto, quod legitime alienari non posse scire eos oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis etiam, in quibus abusus iste se adhuc sustinet, locis saepius eidem reclamatum venditionemque et emtionem juris quaestus in quaestionem vocatam fuisse acta Consilii testentur, adeoque illa nec eo, qui ad praescriptionem (si tamen haec in re tam grave totius publici praejudicium involvente allegari posset) requiritur, pacifico usu fulciatur.

Imo si res ad vivum resecetur, facile apparebit quod emtor, qui exclusivum ejusmodi quaestum vel uno aliove anno exercuit, depositam pro jure summam sibi jam compensaverit. In locis enim illis, ubi ejusmodi monopolium viget, quaestus adeo lucrosus esse solet, ut deposita pro jure summa intra exiguum tempus resarciatur, sicque emtores nequidem de damno vitando , sed tantum de lucro captando agere apparet; ut autem hoc obtineant, legislatio trabalem adeo abusum stabilire non potest.

Nec obstat quod tales etiam emtores quandocunque ad casum fallimenti delabantur; id enim non e defectu utilitatis emti quaestus, sed vel ex inscitia rei mercantilis, vel e negligentia, rerumque suarum incuria, vel e nimis lauta vivendi ratione, vel denique e fortuito aliquo infortunio promanare solet: id autem suapte consequitur quod abolito jus quaestus vendendi abusu jus hoc in casu cridae creditoribus pro fundo assignari non possit.

Caeterum quam intricatas quaestiones abusus jus quaestus vendendi producat, quam arbitrarie has magistratus definire soleant? adeoque quantam partialitatibus ansam praebeat? praeter complura in Archivo Consilii exstantia acta vel demisse readnexa, quam piae memoriae Rex et Imperator Leopoldus II. ad Deputationem hanc relegaverat, status mercantilis Pestiensis instantia abunde perhibet. Apparet ex illa quod in hac Civitate jus quaestus aliis cum , aliis sine facultate illud vendendi concedatur: id quod in linea mercantili pro monstruoso instituto reputari debet. Vel enim in hac civitate singulus civis jus quaestum exercendi habet, et tunc inane est facultatem jus quaestus vendendi concedere; quis enim pro tali jure aliquid dabit, quod alioquin habet? Vel beneficium quaestus ad certum tantum mercatorum numerum restrictum est; et tunc quo jure potest beneficium hoc uni e sistematisatis mercatoribus concedi? alteri vero negari? dicetur fortasse quod facultas illa vendendi non ad domesticos cives sed ad exteros referatur. Verum huic quoque eadem difficultas obstat; si enim plena quaestum exercendi facultas Pestini jam viget, casus ejusmodi venditionis nunquam emergere potest. Si certus tantum mercatorum numerus defixus est, cur aliquibus ex his facultas jus quaestus, etiamsi tantum extraneis, vendendi concedatur? aliis negetur? magistratus nullum unquam alium quem merum arbitrium . Apparet etiam ex eadem instantia quod in casu cridae magistratus jus quaestus vendendi creditoribus pro fundo assignare jam admiserit, jam negaverit. Cujus iterum, si allegati illic duo casus ad vivum excutiantur, nullam praeter merum arbitrium rationem reddere poterit. Apparet denique, quod hoc non obstante status mercantilis Pestiensis non postulet, ut abusus jus quaestum vendendi aboleatur, sed tantum ut certa quoad illum principia defigantur. Ubi e contra alii abolitionem abusus hujus Deputationi diserte proposuerunt. Nimirum erunt e Pestiensibus complures, qui jus quaestus ipsi emerunt, adeoque nollent lucello illo privari, quod e venditione ejus, si circumstantiae eorum id postulent, sibi promittunt; alii vero mercatores extra casum ejus rei forte versantur. Verum Legislatio non id, quod unius aut alterius civitatis quaestoribus, sed quod commercio in genere conducit, spectare debet; hujus autem promotio non restrictionem ad certa tantum individua, sed plenam quaestus libertatem requirit, quae usum jus quaestus vendendi suapte excludit. Per nulla certe regulativa principia id unquam efficietur, ut abusus jus quaestus vendendi desinat esse nocivum promotioni commercii monopolium , ut per illa omne magistratus arbitrium, omnis partialitatum occasio praevertatur; denique ut aliae civitates, in quibus abusus hic necdum invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici possint, adeoque nullum prorsus medium est, quam aut abusum illum ubique abolere, aut totum internum Regni commercium sponte in monopolium convertere.