CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1307411 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1307411.

Nodus 1307411 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Legislatio commercium haud secus promovere potest, quam si impedimenta , quae eidem obstant, removeat, et idonea eidem adminicula subministret. De extrinsecis ejus impedimentis, quae in oeconomiae publicae , opificiorum , manufacturarum , viarum , navigationis , et vectigalis defectibus consistunt, removendis, Deputatio suam in superioribus opinionem jam depromsit. Intrinseca ejus impedimenta constituunt omnia illa, quae libertatem ejus quoquo modo contingunt. Superest itaque, ut per horum etiam sublationem ultimum, quod adhuc commercio obstat, impedimentum removeatur.

Inter haec monopolia primum locum obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa pro novis et utilibus in tractando aliquo opificio aut manufactura inventis privilegia exclusiva in certis casibus §-pho projecti hujus 45. proposuit. Verum distincta est hac in re commercii ratio. In primo enim casu saepe inventor nullam, nisi eidem privilegium exclusivum concedatur, inventionis suae utilitatem capere, aut inventum suum ad aliam provinciam transferre potest. E converso, si quis novum, et reipsa utilem commercii ramum suscipiat, ad capiendam inde utilitatem privilegio exclusivo opus non habet. Nam si primum eidem periculum succedat, vel haec experientia tantas ipsi pro facilitate expeditionum necessarias notitias subministrat ut aliorum, qui vestigia ejus sequentur, mercatorum concurrentia eidem tarde admodum praejudicare possit: interea vero ille fructum inventionis suae jam reportavit. Et ideo Deputatio iis etiam, qui utile aliquod productum primi colere incipiunt, privilegia exclusiva non esse concedenda §-pho 18. projecti hujus existimavit. Si navigatio Hungarica unquam eo perducatur ut commercium suum seu ad Africam , seu ad orientales , occidentales Indias extendat, poterit Legislatio problematicam adhuc quaestionem illam: an exclusivas societates vel in hoc casu stabilire expediat? eotum uberius discutere, et pro circumstantiis temporis illius definire.

Caeterum novi commercii rami quandoque nimis sumtuosi, alias, etiamsi evidentem ostentant utilitatem, propter evenibilia tamen, quae praevideri non possunt, impedimenta dubii eventus esse solent. Et in his casibus expedire videbatur Deputationi ut conatus eorum, qui primi aliquam ejusmodi commercii speciem susceperint, seu per exemtionem a portorio, seu per anticipandas, si fundus commercialis suffecerit, pecunias, seu etiam per concedendas primas secundetur.