CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1306955 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1306955.

Nodus 1306955 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Hactenus de corrigendo jam in uno, jam in alio loco fluvii alicujus cursu, de ducendo jam hac, jam illac communicationis canali, de emittenda e vastiori aliquo stagno jam hic, jam alibi aqua, per partes tantum agebatur. Et ideo frequenter evenit ut aut suscepti labores nullum ideo successum habuerint, quia alter, qui hunc praecedere debuisset, intermissus est, aut si quis etiam labor successit, ut ille loco quidem tali, ubi peractus est, aliqud emolumenti, aliis vero longe majus detrimentum attulerit. Tempus itaque esse Deputatio existimavit ut de generali plano, quod omnes necessarios hydraulicos labores systematice exhauriat, cura suscipiatur. Huic autem quod libellatio ad eandem scalam et uniformes quoad objecta hydraulica observationes praemitti, adeoque cum unus totum hunc laborem perficere non possit, quod operantes geometrae et uniformem instructionem et eandem directionem habere debeant, satis constat.

Ostendimus in Elaborato status actualis a §-pho 71. usque 78. quod nullus ferme sit navigabilis fluvius de cujus regulatione, nullum vastius stagnum de cujus exsiccatione partiales mappae et plana in Arhivo Consilii non extent, et quod complurium etiam communicationis canalium projecta ibidem praesto sint. Verum nullum ex his elaboratis ad generale navigationis planum dirigebatur; omnis operans aut projectans particulare tantum suum objectum respexit, singulus ferme distinctam libellationis scalam adhibuit; unus unius, alter alterius ordinis observationes in medium attulit, ita ut omnia illa elaborata pro usus generalis plani non sufficiant, et ad summum pro aliqua tantum inviatione deservire possint.

Ostendimus tamen in eodem Elaborato §-pho 74. quod jam anno 1784. generalis capitalium Regni fluviorum regulationis consilium susceptum, operaturis in necessaria pro hoc opere mappa geometris uniformis instructio extradita; districtualibus geometris immediata, departamento vero hydraulico superior directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum puncto, quo minoribus adminus navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in provocato Elaborato jam ostendimus.

E vastioribus stagnis saepe canales communicationis opportune formari possunt: quare et horum systematica mappatio necessaria est. Ac illa quidem majori molestia, quam fluvii libellabuntur, et cum copiosiora sint, utpote: Förtöensia , Balatoniensia , Temessiensia , Tibiscana , et ea, quae Samusius , tres Crisii , et Marusius efficiunt, labor hic longius tantisper tempus requiret. Verum si major geometrarum numerus adhibeatur, omnes hi labores haud intra multum tempus confici possunt; expedit autem tantillam moram potius tolerare, quam sumtuosum adeo planum periculo erroris exponere. Neque obstat quod interea, dum haec absolvantur, interventurae in fluviis mutationes novas iterum mappationes requirent. Habent enim locales geometrae in elargita ipsis 1784. instructione inviationem qualiter omnem eventuram nefors mutationem in distinctam mappulam ita conjicere debeant, ut stante in reliquo mappa mutationes hae per appapandas cartulas in eadem exhiberi possint.