CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1306766 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1306766.

Nodus 1306766 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Non licet in proprio etiam fundo tale opus collocare, quod in detrimentum vicini cedat; quanto minus ergo talia opera in praejudicium publici admitti possunt. Verum hactenus is usus viguit, ut proprietarii absque praevia investigatione qualiacunque opera etiam in navigabilibus fluviis ponere potuerint: quodsi tamen ejusmodi opus navigationi obstare compertum est, illud auctoritate publica demoliebatur. Jam vero expedit ut investigatio potius praecedat, et si opus navigationi obstare eveniat, illud impediatur, quam ut proprietarii notabilibus saepe sumtibus inutiliter profundendis ultro exponantur; exigua enim, quam manipulatio haec causabit, molestia in minus eorum praejudicium verget, quam periculum graves saepe sumtus perdendi; si proprietarius facultatem ponendi operis a prima instantia sibi minus juste negatam existimabit, poterit remedium jam stabilitae duplicis revisionis experiri.

Quod molas attinet: de his, si navigationi obstent, tollendis exstat alioquin Articuli 14. 1751. dispositio: rarus tamen est casus ut harum erectio etiam in navigabilibus fluviis debeat impediri. Idoneus tantum situs exquiri debet, ubi citra periculum navigationis consistere possint. Verum frustra neo-erigendis molis idoneus situs assignabitur, frustra jam exstantes ad situm ejusmodi transferentur, nisi locales jurisdictiones per annuas, ea, quae in Marusio jam stabilita est, norma suscipiendas investigationes easdem in assignatis jam locis conservari procurent.