CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1306668 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1306668.

Nodus 1306668 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Duplici ex causa suscipiendo cuipiam publico labori aliquis reclamare potest: primum si id per fundos suos cum eorum jactura procedere deberet, et de hoc immediate sequenti §-pho providebitur.

Deinde si opus tale per fundos suos non procedat quidem, illud tamen praejudiciosum fundis suis effectum producturum credat: veluti si per erigendos in adversa ripa aggeres aut aliquam fluvii transsectionem terrena sua inundanda, vel a contrario aquam a molis suis subtrahendam esse existimet. Et in hoc casu nullum aliud medium superest, quam ut reclamanti aut unum, aut, si postulet, duo etiam novae revisionis beneficia concedantur. Post has vero emananda benigna resolutio non obstante ejus contradictione in effectum deducatur; secus enim aut revisiones in infinitum procedere deberent, aut utilissimum etiam, imo quandoque necessarium opus per quemcunque, saepe inquietum tantum privatum, sisti possent.

Quod in revisione ejusmodi alia, quam quae in primam plani concertationem influxerunt, individua adhiberi debeant, res ipsa ostendit. Id autem proposita ratione opportune praestari posse censetur.

Caeterum debet Consilium post primam statim revisionem effectuationem operis ordinare, quia raro indubie eveniet, ut quis secundam velut magis adhuc sumtuosam revisonem postulet. Quodsi tamen eadem postuletur, exmissioni ipsius directoris non obstabit id, quod ille jam bis in depromendam quoad hoc objectum opinionem, influxerit. Aliud enim est erga aliorum, qui oculatas peregerunt, fidem opinionem depromere, aliud objectum propriis oculis examinare.