CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1306101 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1306101.

Nodus 1306101 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Hactenus per concessos certis exoticis articulis, si hi per portus Tergestinum aut Fluminensem, seu deinde domesticis, seu exteris navibus invecti fuerint, favores, commercii tantum cursus ad Littorale Hungaricum et Germanicum sensim derivari procurabatur. Forte excitandae simul nationali navigationi manum admovere praematurum adhuc videbatur. Et vero exportatione ad Littorale per recensita in Elaborato status actualis §-pho 55. obstacula, importatione vero exotica per portus Hungaricos per portoriorum gravitatem, ut ibidem §§-phis 54. 55. et 56. ostendimus, intercepta, superfluum erat eotum de navigatione Hungarica cogitare. Nunc maxima eductionis impedimentorum parte per repurgatos navigabiles Fluvios, per instauratas solidas vias et provectam per populationis incrementum in via Carolina vecturisationem jam remota: directa vero importatione exotica per vectigal 1784, ut ejusdem Elaborati §-pho 57. apparuit, jam reserata, tempus esse videtur ut Legislatio huic quoque objecto curam impendat; nullum autem ad excitandam nationalem navigationem medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis favores, exempla omnium, quae hoc potissimum stimulo Commercium suum provexerunt, maritimarum gentium satis ostendunt. Nisi favores hi navigationi etiam Hungaricae concedantur, omnia, quae praecedentibus §§-phis stabilivimus, media nec nautarum naviumque domesticarum , nec nationalium officialium numerum notabiliter augebunt.

Dum autem Deputatio haec pro inductis per domesticas naves mercibus dimidium tantum exoticae inductionis proponit, non ejus est sensus, ut retento illis, quae domesticis navibus invehentur, mercibus moderno exotico portorio, iis articulis, qui exteris navibus advehentur, alterum adhuc tantum imponatur; sed ut merces domesticis navibus inductae dimidium tantum moderni portorii persolvant. Secus enim evenire posset, ut domestica navigatione necdum satis instaurata exteris vero mercatoribus portoriorum gravitate alienatis Littorale Hungaricum totius exoticae importationis jacturam faciat.

Concedendo domesticis navibus favori huic non obstat quod paucae adhuc exoticae merces vel exteris navibus in portus Hungaricos invehantur; cum enim importatio exotica nonnisi ante octo annos reserata sit, naturale est ut haec cum progressu temporis suapte accrescat. Deinde favor hic domesticam navigationem eo facilius provehet, quo pauciores adhuc exterae naves portubus Hungaricis hactenus insueverunt.

Quod exportationem attinet: cum Hungaria totum, sub cujus abundantia fatiscit, Frumentum per alios passus educere non possit, transportus autem ad Littorale voluminosi hujus a proportione pretii sui articuli sit admodum sumtuosus, hujus liberam ab omni portorio, praeter casum domesticae necessitatis, per exteras etiam naves exportationem in casibus ordinariis admittere interest quidem; in casu tamen vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae, id exportationem ejus vix diminuet, si moderatum evehendo per exteras naves frumento portorium imponatur. Interea tamen potest talis circumstantia se evolvere ut qualecunque portorium evectionem ejus notabiliter minuere possit. Et tali casu generale hoc legis principium circumstantiis temporis accomodari debet.

Alia ratio est de vino , cujus copia Hungaria perinde laborat. Huic enim via per Littorale necdum est reserata. Itaque hujus exemtionem ad exteras etiam naves extendere expedit. Quodsi tamen seu industria mercatorum, seu aliqua commercii vicissitudo huic quoque producto certum per Littorale exitum aperiat, possunt hujus etiam intuitu eadem, quae de frumento, principia observari.

Tabaca a proportione pretii sui minus quidem voluminosum articulum efficit; cum tamen gravem cum Americana concurrentiam sustinere debeat, interest ut hujus quoque eductio domesticis quidem navibus libera, exteris vero moderato portorio affecta concedatur.

Animalium sumtuosa perinde est ad Littorale depulsio. Expedit itaque ut horum quoque eductio eidem regulae subjiciatur.

Reliqua minus voluminosa Regni producta et artefacta, dum exteris navibus exportantur, si moderato essituali portorio subjiciantur, eductio eorum non impedietur; si vero ipsius hujus portorii medietas in favorem domesticarum navium remittatur, erit hoc novus ad excitandam nationalem navigationem stimulus.

Instituto huic id universim objici potest, quod cum in ejusdem speciei merce an illa domestica navi advecta? vel eadem efferenda sit? discerni non possit, facilis hac ratione praevaricationibus via aperiretur. Exoticae enim merces, dum portum liberum subeunt, seu domestica, seu extera navi advehantur, tricesimali manipulationi non subsunt; et saepe idem mercator ejusdem speciei merces et e domestica et ab extranea navi sibi comparare solet. Quomodo ergo has limitaneus tricesimator distinguet, dum eaedem postea mixtim Regno inducuntur? Idem est de exportatione. Domesticae enim merces, antequam libero portui inferantur, admensum sibi portorium dependere debent; tunc autem necdum constare potest, an, et quae earum pars domestica? quae extera navi evehenda sit?

Verum quoad inductionem . Usuale jam est in ejusmodi casibus remedium: stigmatisatio . Cur haec quoad inductas etiam domesticis navibus merces una cum reliquis in similibus casibus consuetis cautelis non posset adhiberi? Quoad eductionem vero exstat jam exemplum instituti retrosolutionis ; cur hoc quoad educendas domesticis navibus merces ita induci non posset ut tricesimator aut totum, aut partem jam depensi portorii mercatori illi restituat, qui legitimare poterit, quod ipsae hae merces domestica navi educendae sint.

Nec portorii tricesimalis diminutio aliquem instituto huic obicem ponere potest; donec enim domesticis navibus exigua mercium quantitas in- et educetur, exiguum etiam erit quod de proventu decedet; id autem per augendam a proportione circulantis pecuniae quantitatem satis compensabitur. Quodsi vero in- et eductio per domesticas naves notabilior efficiatur, id ipsum florentis jam nationalis navigationis argumentum praebebit, et tunc legislatio accomodam circumstantiis temporis illius facere poterit portorii regulationem.