CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1306014 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1306014.

Nodus 1306014 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Objectum hujus et sequentis §-phi immediatum quidem cum vectigali nexum habet; cum tamen una ad media promovenda maritimae navigationis referatur, potiori jure hic loci pertractandum videbatur.

Caeterum constructio navium in liberis portubus utilissime suscipi potest. In hos libera alioquin est omnium mercium, adeoque necessariorum etiam pro navibus materialium et fabricatorum ab exotico invectio. Verum liberi etiam Hungarici Portus a reliquo Regni corpore per lineam tricesimalem ita praecluduntur, ut praeter eos articulos, quibus vectigal favores aliquos per expressum concessit, reliqui ejusdem speciei, qui ex iis in- aut educuntur, iisdem, quibus exoticae merces, portoriis subjaceant. Interest itaque ut inter favorisatos ejusmodi articulos necessaria etiam pro navium constructione, quae e Regno haberi possunt, materialia et fabricata collocentur, ad hoc, ut ista leviori obveniant, sicque navium fabricatio minus sumtuosa evadat. Materialia haec in asseribus , lignis , ferro , canabibus , et pice consistunt, quae ferme omnia e Regno haberi possunt. Id quod proventui tricesimali per id decedet, multipliciter compensabitur per augmentum circulationis pecuniae, quam domesticae ejusmodi naves procurabunt.

Terminum artefacta ideo addendum esse Deputatio existimavit, ne forte asseres et clavi ad materialium categoriam non pertinere dicantur; funes enim et tela e Regno vix petentur, cum littoralis incolae canabes ex Italia leviori habere possint, et ideo haec soli conficiant. Reliqua alioquin sub classem crudorum materialium stricte veniunt.