CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1305947 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1305947.

Nodus 1305947 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Si juvenes infimae incolarum plagae illius classis objecta navigationis, veluti geographiae maritimae , et astronomiae elementa jam in ipsis nationalibus scholis sibi familiaria reddant, plures certe ad suscipiendum hoc institutum animum adjicient. Si insuper elementa constructionis navium in scholis his tradantur, illi, qui ad artes mechanicas suapte inclinant, tanto facilius ad hanc profitendam se determinabunt.

Jam vero sicut nautarum , domesticarumque navium numerum promovere: ita etiam modum suppeditare interest, ut domestici et periti capitanei , aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur.

Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae subinde cum aliqua concernentium institutum hoc librorum et instrumentorum collectione Flumen translata est. Hic illa paucis tantum annis substitit, intra hoc tamen tempus subsidia Cathedrae hujus, libri nempe et instrumenta, e fundo litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt.

Donec etiam cathedra haec Flumine constitit, praeter physicam nulla alia nautices subsidiaria scientia illic tradebatur, ita ut cathedra haec ad formandos potius eos, qui officia in re navali jam obibant, quam ad formandos pro instituto hoc alumnos deserviverit. Interest itaque ut non sola nautices , sed omnes una subsidiariae ejus cathedrae in Littorali Hungarico stabiliantur. Quod qua ratione effici possit? ad objectum Deputationis litterariae refertur. Forte tamen et hoc objectum in mixto cum Deputatione hac consessu pertractari deberet.