CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1305889 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1305889.

Nodus 1305889 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 69. quod navigatio nationalis adhuc in herba versetur, licet et Regnum necessariis ad maritimas naves materialibus, et littorale copioso ad navigationem prono populo abundet; interest itaque ut legislatio provehendae maritimae navigationis curam suscipiat. Ad hanc autem promovendam ab augendo nautarum numero exordium fieri debet. Nisi enim numerus nautarum in littorali Hungarico augeatur, commercium Hungaricum aliis nationibus, quae propriis navibus et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et subalternum manebit. Littorale hoc in longitudine quidem vix ultra 14. Hungarica milliaria protenditur; verum regio haec solum sterile, populationem vero copiosam habet, adeoque cum multae illi seu ab agricultura , seu a re pecuaria et vinaria residuae manus supersint, incolae ejus ad amplectendum copiosiori numero navigationis institutum eo facilius poterunt permoveri, quod in illud naturali quasi inclinatione ferantur. Ut tamen scopus hic obtineatur, debent idonei professioni huic favores indulgeri, id quod ad objectum Codicis maritimi , qui completam nautarum regulationem continere debet, refertur. Labor autem hic ad Juridicam pertinet Deputationem. Si necdum peractus est, posset fortasse in simultaneo cum hac Deputatione consessu perfici.

Inducta semel completa nautarum regulatione progressus instituti hujus dirigenti Dicasterio utique constare debet. Ad hunc autem cognoscendum ipsa matricula non est opus, sufficit si extractus hujus eidem annue submittatur, nimirum quot Flumine? quot Buccari? quot e Portu Regio, aliisque seu immediate littoralibus, seu propius adjacentibus locis professionem hanc exerceant? quot Tergesti, aut apud exteras nationes servitium assumserint? et vicissim. Ex annuis enim ejusmodi relationibus Consilium cognoscet, an nautarum numerus crescat, vel decrescat? et si posterius compererit, indagabit in causas, hisque remotis progressum instituti hujus denuo facilitabit.