CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1305755 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1305755.
Motiva.Etsi raro, potest tamen casus evenire ut vectores merces, quas vehunt, ad se pertinere cauponi persuadeant. In hoc tamen etiam casu justum est ut proprietarius ad cauponem, hic vero ad vectores regressum habeat. Si in mala fide versetur, duplum est poena satis moderata. Si vectores poenam dupli persolvere non possunt, justum est ut proportionatam corporalem poenam sustineant; fraudes enim ejusmodi non possunt impunes relinqui.