CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1305523 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1305523.

Nodus 1305523 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Ut proventus teloniorum publicorum nullas sic! alio, quam in conservationem viarum convertatur, res ipsa alioquin deposcit. Prouti proventus hic augetur: ita etiam majori viae quantitati sufficere potest, adeoque ab eadem proportione numerus etiam laboratorum publicorum minus necessarius evadit, hacque oneris parte plebs jam ultro relevari potest. In capitalibus commercialibus ductibus crescens cum quotidiano populationis incremento commercium tantam sensim commeatus frequentiam procurabit, ut si telonia privata per propositos paulo ante modos cessent, proventus stabiliendorum publicorum teloniorum conservationi viarum illarum sufficere possint. Idem eveniet in aliquibus collateralibus, quae simul commerciales, simul postales sunt, viis, adeoque plebs, qua hae viae concernebant, onere hoc ultro exsolvetur.

Verum erunt aliquae viae, in quibus citra commercii impedimentum nec tot telonia, nec tales tariffae stabiliri poterunt ut eorum proventus oneri huic sufficiant; justitia autem non admittit, ut una pars plebis ab aliquo onere relevetur, alia vero sub eodem ultro fatiscat: itaque in ejusmodi casu, si via talis reipsa necessaria sit, nullus alius modus suppetit, quam ut id, quod in proventibus telonialibus defecerit, per alium unde unde conquirendum innocentem fundum publicum suppleatur. Stricta enim justitia exigit, ut palmare illud aggravium, quo plebs et vias reparare, et insuper telonia sola ferme persolvere debet, successive sufferatur, adeoque legislatio omnem ad assequendum hunc scopum sollicitudinem impendere debet.