CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1305483 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1305483.

Nodus 1305483 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Deputatio haec tantam in patriotico regnicolarum zelo confidentiam collocavit, ut proponere non dubitaverit quo teloniorum possessores ad cedenda sponte telonia per comitatus disponantur. Ad propositionem hanc faciendam ea etiam consideratio illam permovit, quod sibi polliceri non possit tantum fundum publicum unquam constabiliendum esse, ut ex illo et viae non teloniales conservari, et necessarii, ac mox proponendi labores hydraulici perfici possint; omnes vero moderni temporis circumstantiae imperiose exigere videantur ut plebs, quae nunc sola et vias reparat, et una censum telonialem dependit, hac adminus onerum publicorum parte proximius relevetur.

Quodsi teloniorum possessores iis sponte decederent, praesertim si generosum eorum exemplum imitando reliqua etiam nobilitas et civitates suae eatenus immunitati ultro renunciarent, possent substituenda iis telonia publica ita regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem institutum hoc fixam accipiat basim, deberet utique sanctionem legis in proximis comitiis obtinere.

Sed etiamsi non omnes fortasse possessores teloniorum ad ea cedenda disponi possent, sperat tamen Deputatio quod notabilis eorum pars nobile hoc sui in bonum publicum zeli argumentum ultro editura sit. In hunc autem casum juvat experiri, an non aliquis pro redimendis residuis adminus in capitalibus commercialibus viis situatis teloniis fundus reperiri possit? Ut autem vel id cognoscatur, necessarium est ut proventus singuli ejusmodi telonii constet, quo exinde necessaria pro ejus redemtione summa erui possit; adeoque et proposita praecedenti §-pho operatio et relationes comitatuum in omnem casum necessariae evadunt.