CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1305340 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1305340.

Nodus 1305340 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Investigationes ejusmodi saepius quidem jam susceptae sunt. Certum tamen est, quod complura illegalia telonia partim adhuc vigeant, partim post investigationes illas irrepserint. Interest itaque novas ad effectum tot patriarum legum investigationes suscipere.

In sensu legum Regni telonia usu acquiri non possunt, sed proprietarii tenore Articulorum 23. Sigismundi Decr. VI. Art. 87. Vladisl. Decr. III. et Articulo 12. 1566. litteras primariae institutionis , idest impetrata super teloniis privilegia producere tenentur. Proinde, qui privilegio caret, titulo possessorii destituitur, adeoque tale telonium eo ipso cassari debet.

Sicca quoque telonia etiamsi privilegio provisa numerosis jam legibus abrogata sunt, quia collatio proventus telonialis non est pure lucrosum privilegium, sed est partim etiam onerosum , idest reparandi alicujus pontis aut viae onere affectum. Proinde ubi nullus oneri ejusmodi locus est, ibi meritum telonii cessat, adeoque nec proventus telonii exigi potest. Per mutationes autem fluviorum evenit frequenter ut ubi olim ponte opus fuit, nunc is necessarius non sit; privilegia itaque ejusmodi, tamquam merito destituta, suapte evanescere debent.

Caeterum privilegium telonii plerumque loco affixum est, adeoque si meritum telonii in loco privilegiali cesset, non potest illud alteri loco applicari. Itaque translata etiam ejusmodi telonia cassari debent, nisi forte privilegium adeo generale sit, ut privilegiato in quocunque terrarum suarum loco telonium erigendi facultas concedatur; tunc enim tenor privilegii relate ad loca, quae meritum telonii habent, observari debet.