CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1305119 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1305119.

Nodus 1305119 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Capitales commercii Hungarici ductus, qui ad tres praecipuos externae eductionis passus, Poloniam , Valachiam , et Moldaviam ; nec non Littorale ducunt, res ipsa jam stabilivit. In his parum jam ad perfectionem desiderari, conservationique tantum viarum harum intendendum esse, in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus. Circa illas etiam, quae ex adjacentibus Germanicis Provinciis comitatibus in vicina harum emporia ducunt, vias, quas perinde pro principalibus declaravimus, vix aliqua subversari potest difficultas; verum quoad collaterales , quae ex aliquo emporio in capitales ductus vergunt, uti et postales , et militares , vias, plures jam quaestiones exoriri possunt, veluti an emanaturum inde beneficium necessarias in ejusmodi labores impensas compensaturum sit? Qua viam ejusmodi ducere expediat? et similia. Haec decidere utique ad executivam pertinet potestatem; haec autem, ut id praestet, circumstantialem de singula ejusmodi via informationem capere debet. Norma etiam constructionis viarum non eadem ubique esse potest, adeoque ad potestatem executivam pertinet hanc etiam auditis localibus jurisdictionibus determinare. Caeterum omnia quidem haec ad usque etiam eodem tramite procedebant, cum tamen id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur.