CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1304703 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1304703.

Nodus 1304703 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Ut constitutionalis Regni Hungariae independentia salva maneat, nullum superest medium, quam aut perfectum reciprocum , aut mutuus de aequabili commercii aequilibrio tractatus , ad quem jam Carolus VI. in Articulo 119. 1715, Maria vero Theresia in Articulo 27. 1741. provocarunt.

Si legislatio Hungarica viam reciproci inire debuerit, a propositis superius principiis vix poterit declinare. Si tractatus suscipiatur, ante omnia complananda videntur illa puncta in quibus reciprocum et uni et alteri parti noceret. Talia sunt, uti in motivis sparsim jam indicavimus: 1-mo. Si retentis Germanicis Provincialibus impositionibus , quibus Hungarica producta, dum illis Provinciis inferuntur, actu subjacent, legislatio Hungarica vicissim producta Germanica, dum Hungariae invehuntur, iisdem impositionibus, uti projecti hujus §-pho74. proposuimus, subjiceret. – 2-do. Si retento pro artefactis Hungaricis, dum Germanicas ditiones subeunt, dimidio exotico portorio artefacta Germanica vicissim, dum in Hungariam inducuntur, eidem portorio, uti projecti hujus §-pho 76. projectaveramus, per vectigal Hungaricum subjicerentur. – 3-tio. Si retento pro quaestoribus Germanicis naturalisationis exoticarum, non prohibitarum mercium beneficio, idem in vectigali Hungarico pro quaestoribus Hungaris vicissim, uti §-pho 87. proposueramus, stabiliretur. – 4-to. Si nec Hungaricum vinum in Germanicas ditiones, nec vicissim, ut §-pho 75. proposuimus, nisi per axem devehi posset. – 5-to. Si retento in Germanico vectigali gravi illo, quibus boves Hungarici, si per Germanicas Provincias in exteras oras depellantur, subjacent, transituali portorio, illi articuli Turcici, qui Germanicis Provinciis per Hungariam inferuntur, in vectigali Hungarico pari transituali portorio, ut §-pho 86. statuimus, subjicerentur. Denique – 6-to. Si illatorum in Styriam productorum Hungaricorum pars illa, quae vendi non potuit, in reditu tricesimam iterum dependere deberet, in vectigali vero Hungarico Germanica producta, ut §-pho 93. proposuimus, eidem oneri reciproce subjicerentur.

Complanatis his punctis excutiendi venirent illi articuli in quibus mutua compensatio locum habere potest. Qua quidem in re generale fortasse illud principium posset adoptari ut, cum Hungaria naturae productis , Germanicae vero Provinciae artefactis praevaleant, in vectigali Hungarico tales Germanicis artefactis favores concedantur, qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum.

In particulari quoad importationem exoticam : 1-mo. Possent fortasse seu prohibitiones, seu gravia illa, quibus exotica artefacta modo subjacent, portoria pro favore Germanicorum artefactorum in Hungarico vectigali (praeter mox specificandos articulos) retineri, si vicissim talia exotica naturae producta , quibus hae Provinciae ex Hungaria provideri possunt, uti sunt cineres clavellati , gallae quercinae , pelles leporinae , et cutes bovinae, vitulinae, ovinae, et hircinae in Germanico vectigali eidem prohibitioni aut iisdem portoriis vicissim subjiciantur.

2-do. Cum in Germanico vectigali exotica, quae pro fabricis illarum Provinciarum necessaria sunt, materialia in consumtionali portorio alleviata sint, possent vicissim in Hungarico vectigali subtiliorum adminus pannorum , telae item Silesiacae et Polonicae , pro quibus populi hi copiosiora vina Hungarica eveherent, portoria ab eadem proportione alleviari.

Quoadinductionem haereditariam : posset Germanicis artefactis levius tantisper portorium in vectigali Hungarico defigi, quam vicissim: ita tamen, ut e contra Hungaricis productis in Germanico vectigali levius ab eadem proportione portorium defigatur, quam vicissim.

Quoad eductionem ad extra : in casu illo, quo Germanicae Provinciae necessariorum pro fabricis suis crudorum materialium, quae Hungaria suppeditare potest, defectum re ipsa paterentur, posset horum eductio ad extra per administrationem Hungaricam ad certum aequanimem terminum prohiberi, ita ut vicissim, si aliquorum Germanicorum artefactorum, v. gr. ferreorum instrumentorum, quibus Hungaria eget, pretium nimis assurgeret, horum eductio ad extra per administrationem Germanicam perinde prohibeatur.

Quoad eductionem haereditariam : posset illorum materialium Hungaricorum, quibus Germanicae fabricae praecipue indigent, essituale portorium in Hungarico vectigali minus defigi, ita ut vicissim in Germanico vectigali, illis fabricatis Germanicis, quibus Hungaria plurimum eget, v. gr. ferreis artefactis, levius perinde essituale portorium defigatur.

Quoad transitum : pro casu illo, quo merces exoticae in aliam iterum exoticam Provinciam seu per Hungariam, seu per Germanicas Provincias transponuntur, nullus potest esse mutuae compensationi locus. Quare pro hoc casu interest, ut aequale quoad omnes articulos transitus portorium pro utroque hoc Monarchiae membro stabiliatur.

Dum vero exoticae merces seu per Germanicas Provincias in Hungariam, seu vicissim pro consumtione inferuntur, expediret fortasse, ut liber ab utrinque transitus admittatur. Quodsi tamen id rationibus Aerarii Regii obstare videretur, posset hic quoque mutua compensatio ita institui, ut septemtrionalibus et occidentalibus mercibus, quae per Germanicas Provincias Hungariae pro consumtione inferuntur, in vectigali Germanico idem transituale portorium imponatur, quod Hungaricum vectigal orientalibus mercibus, quae vicissim per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur, v. gr. lanae macedonicae, gosypio, aliisque turcicis articulis imponet.

His quoque punctis complanatis, posset deinde principium illud adoptari, ut quoad reliquos indifferentes tam exoticos, quam et haereditarios articulos, qui sub mutuam compensationem cadere non possunt, aequalia tam consumtionis, quam et eductionis portoria in utroque vectigali defigantur, una vero proposita superius in §§-phis projecti hujus 67. 79. 80. 89. 90. 92. et 94. principia veluti utrique parti applicabilia in utroque vectigali adoptentur. Principia vero in §§-phis 69. 77. 80. 91. et 95. veluti Hungariae particularia pro Hungarico tantum vectigali retineantur.

Fieret hac ratione ut Hungaricum Germanico commercio non subordinetur, sed salva constitutionali Hungariae independentia justum inter utrumque Monarchiae membrum commercii aequilibrium inducatur; fieret etiam ut utraque Monarchiae parte ad naturalem suum statum reposita solutum modernis vinculis commercium Hungaricum tantisper efflorescat; Germanicum vero loco factitii, quo nunc gaudet, floris naturalem et longe solidiorem ex ipsa Hungariae prosperitate basim accipiat; fieret denique ut ipsa Monarchia, si loco unius florentis , alterius vero languidi membri utrumque a proportione validum efficiatur, majores in complexu vires acquirat.