CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1304523 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1304523.

Nodus 1304523 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Alterum, quod in frequentibus his portoriorum mutationibus mercatores adeoque ipsum etiam commercium afflixit, illud fuit: quod hactenus nimium breve, post quod nova ejusmodi ordinatio obligare debeat, tempus praefigi consueverit; si exigua tantum portorii mutatio intercedat, id quidem rationibus mercatorum parum officere potest. Verum minutae ejusmodi mutationes plerumque non ex solidis dirigendi commercii principiis, sed e theoreticis tantum speculationibus, aut praepostero augendi proventus tricesimalis studio proponuntur, et nullum ferme realem in cursu commercii effectum producunt; quodsi vero notabilis portorii mutatio decernatur, neque tamen sufficiens, quo ordinatio haec obligare debeat, terminus praefiniatur, id jam complures mercatores, qui sub confidentia prioris portorii de notabili talis mercis quantitate contractus iniverunt, non tantum affligere, sed plane prosternere potest. Itaque hac in re, notabilis portorii mutatio cum prohibitione eandem plane subit considerationem, adeoque sicut relate ad prohibitionem provisionem hanc necessariam esse §-pho 80. Projecti hujus ostendimus: ita eam etiam quoad notabilem portorii mutationem locum habere suapte apparet.