CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1304479 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1304479.

Nodus 1304479 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Commercii cursus varias de tempore in tempus subire solet revolutiones; si mutatio aliqua in substantialibus intercedat, totum vectigal de novo coordinari, si unum tantum aliumve articulum particulariter respiciat, horum portoria circumstantiis temporis attemperari debent. Substantialis in cursu commercii mutatio raro intercedere solet, et tamen a 1775. usque 1788-um, adeoque intra 13 annos, tria nova vectigalia Germanica edita sunt. Hungaricum 1754-ti substetit quidem per 30 annos, sed ita alteratum, ut ea tantum vectigalis hujus puncta, quae Hungarico commercio officiebant, in suo vigore relicta fuerint, uti id in Elaborato status actualis §-pho 54. et 55. demonstrata sunt. Postea intra 4 annos duo etiam Hungarica nova vectigalia edita sunt, nempe 1784. et 1788; tam frequentes novorum vectigalium editiones inde evenerunt, quod uno vix edito mox per peculiares ordinationes tantae intra paucum tempus quoad plurimarum mercium portoria mutationes irrepserint, ut per has ipsa vectigalis substantia fuerit alterata, adeoque novum iterum vectigal edi debuerit, id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi mutationes debent mercatorum speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta portorii calculum ducere non possint. Expedit itaque ut nec vectigal novum, nisi intercedente in substantialibus quoad cursum commercii mutatione, edatur, nec particularium articulorum portoria, nisi subversante reali commercii Hungarici utilitate, mutentur. Ut autem utilitas haec tuto eruatur, politicum Regni Dicasterium, cui locales circumstantiae optime notae sunt, audire, fundatisque ejus reflexionibus deferre convenit. Quodsi id hactenus praestitum fuisset, e continuis quae superioribus annis vigebant portoriorum mutationibus forte vix vigesima earum pars locum habuisset. Nunc proponebantur mutationes hae per homines aut intrinsecarum Regni circumstantiarum minus gnaros, aut subordinandi Germanicis Provinciis commercii Hungarici principiis imbutos, et postquam eas Princeps, saepe minus recte informatus, decrevit, Consilio Locumtenentiali tantum pro publicatione transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata, adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum refert illa quod ut primum globos et stratagemata in Hungaria fabricari Directio Tricesimalis Viennensis observavit, statim inductionem plumbi uno floreno per centenarium gravaverit. Ita etiam quod ad suffocandas, quae in Hungaria pullulare coeperant, argillaceas fabricas centenario glutinis unius floreni 18 xrorum vectigal imposuerit.

Jam vero frustra audietur Consilium, si Camera omnem talem mutationem per officia tricesimalia statim publicare possit; cum enim huic promotio commercii ex officio non incumbat, illa tricesimas tantum qua canalem regis proventus considerare, et modo hic augeatur, in adoptanda ejusmodi mutatione facilis esse solet, et respective etiam debet. Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum deducent; et cum perductam jam in effectum ordinationem revocare difficilius sit, justissimae licet Consilii repraesentationes inoperosae plerumque evadent, nisi illa, quam proposuimus, cautela stabiliatur.