CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1304450 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1304450.

Nodus 1304450 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Aestimationem mercium cum defigenda portorii quotta intimum habere nexum jam in Elaborato status actualis §-pho 66. ostendimus. Proinde ut defigenda portoria intentum promovendi commercii scopum re ipsa procurare possint, aequanimis mercium aestimatio institui debet. Norma aestimationem hanc peragendi jam quidem 1788. edita fuit; sed dum haec elaboraretur, Germani tantum quaestores audiebantur, quibus omnium in Hungaria currentium mercium pretia constare non poterant, aut si constabant, poterant hi cupidine proprii lucri sinistras suppeditare informationes. Interest proinde ut, dum de aestimatione mercium pro novo vectigali Hungarico agetur, quaestores Hungari audiantur.

Et cum hi quoque quoad aliquos articulos partialitatis studio abripi possint, justa vero portorii proportio ab aestimatione mercis plurimum dependeat, interest ut ipsa aestimatio vectigali semper adjiciatur; si enim haec palam constet, facilius et detegentur et corrigentur errores, si qui fortasse quoad aliquos articulos irrepserint.